SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Postquam, apostolus reprehendit Corinthios de hoc quod apostolos temere iudicabant, et praesumptuose contemnebant, hic instat ad eorum correctionem, et primo admonitionis verbo; secundo, exemplo, ibi rogo ergo vos, fratres, etc.; tertio, correctionis flagello, ibi tamquam non venturus sim, etc..

Circa primum tria facit. Primo ponit admonitionis modum, dicens haec, scilicet quae in serie epistolae hucusque vobis dixi, scribo non ut confundam vos, scilicet mala confusione, quae in desperationem mittit, quamvis velim vos confundi confusione, quae peccatum vitat, secundum illud Eccli. IV, 25: est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam.

Sed praedicta moneo vos, ut filios.

Eccle. VII, 25: filii tibi sunt? erudi illos, et cura illos a pueritia eorum.

Secundo ostendit debitum admonendi modum, dicens nam si decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres.

Ubi considerandum est quod pater est qui primo generat: paedagogus autem est qui iam natum nutrit et erudit. Gal. III, 24: lex paedagogus noster fuit in christo. Dicit ergo apostolus se patrem eorum in christo, quia eis primo evangelium praedicavit.

Unde, assignans rationem eius quod dixerat, subdit nam in christo iesu per evangelium vos genui. Est autem generatio processus ad vitam, homo autem vivit in christo per fidem. Gal. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii dei.

Fides autem, ut dicitur Rom. X, 17, est ex auditu, auditus autem per verbum. Unde verbum dei est semen, quo apostolus eos genuit in christo. Unde Iac. I, 18: voluntarie nos genuit verbo veritatis.

Alios autem dicit paedagogos, quia postquam fidem receperant, eos adiuvarunt: ut intelligatur esse eadem comparatio, quantum ad praedicationem evangelii, paedagogi ad patrem, quae supra III, 6 ss. Posita est, rigatoris ad plantatorem, et superaedificatoris ad fundatorem.

Deinde, cum dicit rogo ergo vos, fratres, instat ad corrigendum eos suo exemplo.

Et primo hortatur eos ad imitandum suum exemplum, dicens: ergo ex quo estis filii, cum bonorum filiorum sit imitari patres, rogo vos, imitatores mei estote, scilicet ut non temere iudicetis, sicut nec ego, quia neque meipsum iudicare praesumo, et de vobis humilia sentiatis, et de aliis maiora. Unde non sine causa tali modo loquendi usus est: nos infirmi, vos fortes. II thess.

C. III, 9: ut formam nosmetipsos daremus vobis ad imitandum.

Advertendum est autem quod eosdem, quos supra filios nominavit, nunc nominat fratres. Dixerat autem suos filios in christo, quia eos non sibi, sed christo genuerat, et quia ipse genitus erat a christo, ex consequenti eos habebat ut fratres et filios.

Intantum ergo debebant eum imitari ut patrem, inquantum et ipse christum imitabatur, qui est omnium principalis pater.

Et per hoc subtrahitur subditis occasio de adhaerendo malis exemplis praelatorum. Unde in hoc subditi solum praelatos imitari debent, in quo ipsi christum imitantur, qui est infallibilis regula veritatis; unde seipsum apostolis in exemplum posuit. Io. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, etc.. Quod quidem exemplum Paulus sequebatur, secundum illud iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ab ea.

Secundo removet excusationem ignorantiae, dicens ideo misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino, secundum illud Phil. II, V. 20, de timotheo loquens: neminem habeo ita unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. Qui vos commonefaciat vias meas, id est, qui vos doceat meos processus, id est, omnia opera, et moneat vos ad ea sequendum, secundum illud ier.

C. VI, 16: interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, et ambulate in ea. Quae quidem viae sunt in christo, et ideo non debetis dedignari eas sequi, secundum illud Ps. XXIV, 4: vias tuas, domine, demonstra mihi. Et non videatur vobis hoc onerosum, quia hoc communiter omnibus impono. Unde subdit sicut ubique in ecclesia doceo.

Col. I, 5 s.: audistis veritatis evangelium, quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo.

Vel hoc quod dicit vias meas, referendum est ad opera, quod vero dicit sicut et ubique, ad documenta. Ad hoc enim missus erat timotheus, ut induceret eos ad imitanda opera, et tenenda apostoli documenta.

Deinde, cum dicit tamquam non venturus sim ad vos, comminatur eis correctionis flagellum.

Et primo ostendit eos esse dignos correctionis flagello, dicens tamquam non venturus sim ad vos, inflati sunt quidam, scilicet vestrum, quasi non timentes per me de sua superbia convinci, et tamen digni sunt flagellis: nam humiles solis verbis corriguntur, superbi flagellis indigent, secundum illud iob c. XL, 7: respice cunctos superbos, et confunde eos.

Secundo praenuntiat eis suum adventum quo veniet ad iudicandum, ubi primo praenuntiat adventum, dicens veniam autem cito ad vos. Et quia dicitur Prov. XVI, V. 9: cor hominis disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius, ideo subdit si dominus voluerit. Iac. IV, 15: si dominus voluerit, et si vixerimus, faciemus hoc aut illud.

Secundo praenuntiat eis suam iudiciariam cognitionem, cum dicit et cognoscam, scilicet ordine iudiciario, secundum illud iob c. XXIX, 16: causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem, quasi dicat: non propter haec ex mea examinatione approbabuntur, qui abundant in verbis, sed si abundarent in virtute; quia, ut dicitur Prov. XIV, 23, ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

Tertio rationem assignat, dicens non enim in sermone est regnum dei, sed in virtute, id est, non ideo aliqui pertinent ad regnum dei, qui abundant in sermone, secundum illud Matth. VII, 21: non omnis qui dicit mihi: domine, domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem patris mei.

Ultimo comminatur eis correctionem, reservans tamen correctionem arbitrio eorum, dicens quid vultis? in virga, scilicet disciplinae, veniam ad vos, scilicet castigandos, an in charitate, id est, ostensione amoris, et in spiritu mansuetudinis ut scilicet nihil durius vobiscum agam? hoc enim pendet ex vobis; nam si vos in via stultitiae permanetis, oportet me ad vos cum virga venire, secundum illud Prov. XXII, 15: stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Si vero vos correxeritis, ostendam vobis charitatem et mansuetudinem, Gal. Ult.: vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Hoc autem non dicit quin si in virga veniens, non cum charitate veniret, cum scriptum sit prov.

C. XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit, sed quia ille qui castigatur virga, non sentit interdum dulcedinem charitatis, sicut illi quos blande consolatur.