SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Postquam apostolus reprehendit Corinthios de hoc quod coram infidelibus iudicibus litigabant, hic reprehendit eos quantum ad ipsa iudicia. Et circa hoc duo facit.

Primo ponit in quo peccabant circa iudicia; secundo manifestat quod dixerat, ibi an nescitis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo reprehendit in eis circa iudicia id quod est licitum, sed non expediens; secundo id quod est penitus illicitum, ibi sed et vos, etc..

Circa primum duo facit: primo ponit reprehensionem; secundo removet excusationem, ibi quare non magis, etc..

Dicit ergo primo: dictum est, quod frater cum fratre in iudicio contendit, quod non solum malum est quod apud infideles contenditis, sed iam quidem, post conversionem vestram, omnino delictum est in vobis, id est, ad delictum vobis reputatur, quod iudicia habetis inter vos, inter quos scilicet debet esse pax: quia, ut dicitur II Tim. II, 24, servum domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes.

Apparet autem ex hoc, ut dicit hic Glossa Augustini, quod peccatum est iudicium habere contra aliquem, sed hoc videtur esse falsum: quia si peccatum est iudicium habere, videtur sequi quod etiam peccatum sit iudices constituere, cum hoc sit occasionem dare iudicium habentibus, cum tamen dicatur Deut. I, 16: audite illos, et quod iustum est iudicate, et postea subditur, quia dei iudicium est.

Solvitur enim in Glossa quod infirmis permittitur in iudicio sua repetere, non autem perfectis: quibus licet sua repetere, sed non in iudicio.

Est autem sciendum hic, quod aliquid est perfectis illicitum, aliquid autem omnibus.

Perfecti quidem proprium non habent, secundum illud Matth. XIX, 21: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me; et ideo non licet eis in iudicio repetere quasi propria, cum eis non liceat habere proprium, licet tamen eis in iudicio repetere ea quae sunt communia.

Non enim hoc faciendo peccant, sed magis merentur.

Est enim opus charitatis defendere vel recuperare res pauperum, secundum illud ps.

Lxxxi, 4: eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

Sed iudicium adversus aliquem est illicitum omnibus quantum ad tria. Primo quidem quantum ad causam ex qua aliquis iudicium habet, puta ex cupiditate et avaritia.

Unde, Lc. XII, 13, cum quidam de turba domino dixisset: dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem, dominus dixit: quis me constituit iudicem ad dividendum inter vos? postea subdit: videte et cavete ab omni avaritia.

Secundo quantum ad modum iudicii, quia scilicet cum contentione et detrimento pacis iudicium prosequuntur; ut enim dicitur iac.

C. III, 16, ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et hoc videtur apostolus in eis reprehendere, ut patet ex hoc quod supra dixit: frater cum fratre in iudicio contendit.

Tertio ex perversitate iudicii, puta cum aliquis iniuste et fraudulenter in iudicio procedit, secundum illud Is. X, 2: ut opprimerent pauperem, et vim facerent causae humilium populi mei. Et hoc etiam apostolus in eis reprehendit, ut patet per id quod subdit: sed vos iniuriam facitis.

Quarto propter scandalum quod sequitur.

Unde et dominus mandat, Matth. V, 40: qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium.

Ex charitate vero, sua in iudicio repetere licitum est. Unde Gregorius dicit in moralibus: cum curam rerum nobis necessitas imponit, quidam dum ea repetunt, solummodo sunt tolerandi: quidam vero servata charitate sunt prohibendi, scilicet ne rapientes non sua, semetipsos perdant.

Deinde cum dicit quare non magis, etc., tollit excusationem.

Possent enim dicere: necessitas nos inducit ad iudicia habenda, ut scilicet resistamus iniuriis et fraudibus aliorum; sed hoc excludit, subdens, quantum ad primum, quare non magis iniuriam, scilicet manifestam, accipitis, scilicet patienter sustinendo, secundum illud quod dominus dicit, Matth. V, 39: si quis te percusserit in maxillam, praebe ei et alteram.

Quantum vero ad secundum subdit quare non magis fraudem patimini, id est, dolosam seductionem, secundum illud Matth. V, 41: si quis te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Sed, sicut Augustinus dicit in libro de sermone domini in monte, haec praecepta domini non sunt semper observanda in executione operis, sed semper sunt habenda in praeparatione animi, ut scilicet simus parati hoc facere vel sustinere potius, quam aliquid agere contra charitatem fraternam.

Deinde cum dicit sed vos, etc., reprehendit in eis id quod est omnino illicitum.

Et primo arguit in eis manifestam iniustitiam, cum dicit sed vos iniuriam facitis, scilicet manifeste loquendo contra iustitiam aliorum, vel in iudicio, vel extra iudicium.

Eccli. IX, 17: non placeat tibi iniuria iniustorum.

Secundo dolosam deceptionem, cum subdit et fraudatis, Prov. XII, 5: consilia impiorum fraudulenta. Tertio aggravat utrumque, cum subdit et hoc fratribus, id est, fidelibus, ad quos debemus bonum maxime operari, secundum illud Gal. Ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; maxime autem ad domesticos fidei. Et ideo contra quosdam dicitur Ier. IX, 4: omnis frater supplantans, supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

Deinde, cum dicit an nescitis, etc., manifestat quod dixerat. Et primo, quantum ad id quod est omnino illicitum; secundo, quantum ad id quod est licitum, sed non expediens, ibi omnia mihi licent.

Circa primum duo facit.

Primo movet quaestionem; secundo determinat eam, ibi nolite errare, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod vos iniuriam facitis, et defraudatis, quod est iniquitatem committere, sed an nescitis quod iniqui regnum dei non possidebunt? quasi dicat: videmini haec nescire, dum ab iniquitate non receditis, cum tamen in Ps. VI, 9 et Matth. VII, 23 dicatur: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem.

Deinde, cum dicit nolite errare, etc., determinat veritatem. Et primo ostendit periculum quod imminet iniquis; secundo ostendit quomodo ipsi hoc periculum evaserunt, ut timeant iterum in ipsum incidere, ibi et hoc quidem aliquando fuistis, etc..

Dicit ergo primo: nolite errare, quod signanter dicit, quia circa impunitatem peccatorum aliqui multipliciter errabant, secundum illud Sap. II, 21: et cogitaverunt, et erraverunt. Quidam enim philosophi erraverunt credentes deum non habere curam rerum humanarum, secundum illud soph. I, 12: non faciet dominus bene, et non faciet dominus male. Quidam vero credentes solam fidem sufficientem esse ad salutem, secundum illud Io. XI, 26: qui credit in me, non morietur in aeternum. Quidam vero credentes per sola christi sacramenta salvari, propter id quod dicitur Mc. Ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, et io.

C. VI, 55: qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam.

Quidam vero propter sola opera misericordiae se impune peccare arbitrantur, propter illud quod dicitur Lc. XI, 41: date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.

Nec intelligunt quod haec omnia sine charitate non prosunt, secundum illud quod dicitur infra XIII, 2 s.: si habuero omnem fidem, et distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Et ideo subdit quod peccata contraria charitati a regno dei excludunt, in quod sola charitas introducit, dicens neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri (de quibus dicitur hebr.

Ult.: fornicatores et adulteros iudicabit deus), neque molles, id est, mares muliebria patientes, neque masculorum concubitores, quantum ad agentes in illo vitio, de quibus dicitur Gen. XIII, 13: homines sodomitae pessimi erant et peccatores coram domino nimis, neque avari, neque fures (de quibus dicitur Zach. V, 3: omnis fur, sicut scriptum est, iudicabitur), neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum dei possidebunt.

Dicitur enim Is. XXXV, 8: via sancta vocabitur, non transibit per eam pollutus.

Et Apoc. XXI, 27: non intrabit in illam aliquid coinquinatum, faciens abominationem.

Et est advertendum quod hic enumerat eadem vitia quae in praecedenti capitulo posuerat.

Addit autem quaedam in genere luxuriae, scilicet adulterium et vitium contra naturam, in genere autem iniustitiae, furtum.

Deinde, cum dicit et haec quidem, etc., ostendit quomodo praedictum periculum evaserunt.

Et primo commemorat statum praeteritum, dicens et quidem aliquando fuistis, scilicet fornicarii et idolis servientes, etc., et ideo specialiter haec vitia commemorat, quia in eis abundaverunt, secundum illud Eph. V, 8: eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino.

Secundo ostendit quomodo ab his intus fuerunt liberati, dicens sed abluti estis, scilicet virtute sanguinis christi in baptismo, secundum illud Apoc. I, 5: lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Sed sanctificati estis virtute sanguinis christi per gratiam consecrati, secundum illud Hebr. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

Sed iustificati estis, ad statum iustitiae et virtutis, secundum illud Rom. VIII, 30: quos vocavit, hos et iustificavit.

Subditur autem horum beneficiorum causa. Et primo ex parte humanitatis, christi, cum dicit in nomine domini nostri iesu christi, id est, in fide et invocatione nominis christi, secundum illud Act. IV, 12: non est aliud nomen datum sub caelo hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Secundo ex parte divinitatis, cum subdit et in spiritu dei nostri, secundum illud Ez. XXXVII, V. 5: ecce ego mittam in vos spiritum, et vivetis.

Quia igitur tam potenti virtute liberati estis, ad eadem redire non debetis.

Deinde, cum dicit omnia mihi licent, etc., manifestat id quod dixerat de prohibitione iudicii, ostendens quo sensu id reprehenderit, quia scilicet non reprehendit illud quasi omnino illicitum, sed quasi non expediens et nocivum.

Et circa hoc duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi esca ventri, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod reprehenderat esse licitum, sed non expediens, dicens omnia mihi licent. Dicuntur autem illa licita quae homo facere non prohibetur; est autem duplex prohibitio, una coactionis, alia praecepti, et secundum hoc quidam intellexerunt illa licere a quibus non prohibetur aliqua necessitate cogente; et ideo, quia arbitrium hominis naturaliter liberum est a coactione, intellexerunt apostolum eo sensu dicere: omnia mihi licent, quia scilicet libero arbitrio hominis subiacent, sive sint bona, sive sint mala, secundum illud Eccli. XV, 18: ante hominem bonum et malum, vita et mors, quodcumque voluerit, dabitur ei.

Sed hic modus loquendi alienus est a Scriptura sacra, in qua dicitur non licere ea quae divina lege prohibentur, secundum illud Matth. XIV, 4: non licet tibi habere uxorem fratris tui. Et ideo quod hic apostolus dicit omnia mihi licent, non potest absolute intelligi, sed ut sit accomoda distributio sub hoc sensu: omnia mihi licent, quae scilicet divina lege non prohibentur.

Et potest hoc ad tria referri, primo quidem ad id quod dixerat de iudiciis, quia scilicet unicuique licet omnia sua iudicio repetere, cum non sit lege divina prohibitum. Alio modo potest referri ad id quod infra VIII, 8 dicturus est de indifferenti usu ciborum, ut sit sensus: licitum est mihi omnes cibos comedere, secundum illud Tit. I, V. 15: omnia munda mundis. Tertio potest referri ad id quod dicturus est infra IX, 4 ss., de sumptibus accipiendis, ut sit sensus: omnia mihi licent, scilicet accipere ad necessitatem vitae, sicut coapostolis meis.

Subdit autem sed non omnia expediunt.

Dicitur autem illud expedire, quod est sine impedimento finem consequendi.

Contingit autem quod aliquid non totaliter excludit finem, sed impedimentum aliquod affert, sicut matrimonium non excludit hominem a regno dei, impedimentum tamen affert, quia scilicet, ut infra VII, 34 dicit quae sub viro est mulier, cogitat quomodo placeat viro. Unde, Matth. XIX, 10, discipuli dicunt: si ita est causa hominis cum uxore sua, non expedit nubere. Sic ergo fornicari nec licet, nec expedit, quia totaliter excludit finem, qui est vita aeterna; matrimonium autem est licitum, sed non expediens.

Secundum igitur hunc modum, sua in iudicio repetere, indifferenter omnibus cibis uti, sumptus accipere ab his quibus praedicatur, est quidem licitum, quia non est contra iustitiam, nec aliqua prohibetur lege; non tamen est expediens, vel quia impeditur pax ad proximum, vel infirmis scandalum aliquod generatur, vel aliqua maledicendi occasio praebetur; unde Eccli. XXXVII, 31: non omnia omnibus expediunt.

Alio modo potest intelligi non absolute, sed sub conditione, ut sit sensus: dixi quod neque fornicarii, etc., regnum dei possidebunt, et ideo non licent, quia finem excludunt; sed si omnia licerent mihi, non omnia expediunt, quia per ea praestatur impedimentum vitae humanae. Unde in persona impiorum dicitur Sap. V, 7: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles.

Secundo ostendit esse nocivum id quod supra reprehendit, dicens omnia mihi licent, ut supra expositum est, sed tamen ego sub nullius redigar potestate, scilicet hominis. Ille enim qui utitur eo quod non expedit, sive licitum, sive illicitum, quodammodo redigitur sub potestate rei alicuius, vel hominis. Rei quidem, quia qui nimis rem aliquam amat, quodammodo servus illius rei efficitur, secundum illud Rom. Ult.: huiusmodi non christo domino serviunt, sed suo ventri. Hominis autem, quia dum aliquis facit quod non expedit, quodammodo subiicitur iudicio aliorum, et specialiter ille qui sua in iudicio repetit, subiicitur potestati iudicis. Infra X, 29: ut quid enim libertas mea iudicatur ab aliena conscientia? deinde, cum dicit esca ventri, etc., assignat rationem eius quod dixerat.

Et primo quare omnia licent, dicens esca ventri, scilicet debetur, ut scilicet in ventre decocta in nutrimentum totius corporis cedat.

Et venter escis, scilicet recipiendis et decoquendis deservit. Quia igitur ex dei ordinatione venter est sollicitus ad escas recipiendas, et escae ad hoc deputatae sunt, quod in ventre ponantur, secundum illud Gen. I, V. 29 s.: ecce dedi vobis omnem escam et cunctis animantibus, ut habeant ad vescendum, non est illicitum quod homo res suas repetat, vel praedicator stipendia accipiat propter necessitatem escarum, vel ut etiam homo omnibus escis utatur.

Secundo ibi deus autem, etc., assignat rationem quare omnia non expediunt.

Non enim expedit, quod homo patiatur aliquod detrimentum in eo quod numquam corrumpitur, scilicet in regno caelesti, propter id quod corrumpitur; et hoc accidit de esca et de ventre. Cessabit enim post hanc vitam escarum usus et ventris, quia corpora resurgentium conservabuntur absque cibo, deo id faciente. Et hoc est quod dicit deus autem destruet, id est, cessare faciet, hunc, scilicet ventrem, non quidem quantum ad essentiam, sed quantum ad effectum, quem nunc habet; et has, scilicet escas, quantum pertinent ad usum hominis, quia in resurrectione homines erunt sicut Angeli in caelo, ut dicitur Matth. XXII, 30.