SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Dividitur ergo haec epistola in partes duas.

In prima parte ponit epistolarem salutationem; in secunda prosequitur suam intentionem, ibi gratias ago deo meo.

Circa primum tria facit.

Primo ponit personas salutantes; secundo, personas salutatas ecclesiae dei, etc.; tertio bona salutifera optat, ibi gratia vobis et pax.

Circa primum duo facit.

Primo ponit personam principalem quam describit ex nomine, dicens Paulus, de quo quidem nomine satis dictum est in epistola ad Romanos. Hic autem sufficiat dicere quod hoc nomen praemittit in signum humilitatis; nam Paulus idem est quod modicus, quod ad humilitatem pertinet. I reg.

C. XV, 17: cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. Matth. XI, V. 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

Consequenter describit eam a dignitate.

Et primo ponit modum adipiscendae dignitatis, cum dicit vocatus, secundum illud Hebr. V, 4: nemo sumit sibi honorem, sed qui vocatur a deo tamquam Aaron.

Secundo ponit ipsam dignitatem, dicens apostolus iesu christi, quae quidem est prima dignitas in ecclesia, et interpretatur missus, quia fuerunt missi a deo, ut vice eius fungerentur in terris. Unde dicitur lc.

C. VI, 13, quod elegit duodecim, quos et apostolos nominavit, et infra XII, 28: deus posuit in ecclesia quosdam, primum quidem apostolos, etc..

Tertio ponit originem sive causam huius dignitatis, cum dicit per voluntatem dei.

Quod est intelligendum de voluntate beneplaciti, ex qua perficiuntur illi qui multipliciter praesunt ecclesiis. Eccli. X, 4: in manibus dei potestas terrae, et utilem rectorem in tempore suscitabit super illam.

Et de praedicta voluntate sub figura nobis dicitur, iob XXXVII, 12, quod lustrant cuncta per circuitum quocumque voluntas gubernantis perduxerit.

Dimittit autem deus aliquos praefici propter subditorum peccata, secundum illud iob XXXIV, 30: regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Talis autem rector non dicitur esse secundum voluntatem dei, sed secundum eius indignationem, secundum illud Osee XIII, 11: dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Secundo ponit personam adiunctam, cum dicit et sosthenes frater, quem sibi salutando adiungit, quia ad apostolum detulerat contentiones et alios Corinthiorum defectus, ne hoc videretur ex odio fecisse; et ideo nominat eum fratrem, ut ostendat quod ex zelo charitatis hoc fecerat. Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te.

Deinde ponit personas salutatas, cum dicit ecclesiae dei quae est Corinthi.

Et, primo, ponit principales personas, quas describit tripliciter. Primo quidem ex loco, cum dicit ecclesiae dei quae est Corinthi, id est, fidelibus christi Corinthi congregatis.

Ps. XXXIV, 18: confitebor tibi in ecclesia magna. Secundo ex munere gratiae, cum dicit sanctificatis in christo iesu, id est, in fide, passione et sacramento christi iesu.

Infra VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis. Hebr. Ult.: iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Tertio ponit originem gratiae, cum dicit vocatis sanctis; quia scilicet ad sanctitatem per gratiam vocationis pervenerunt. Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit. I Petr. II, 9: de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.

Secundo ponit personas secundarias, fideles scilicet, quae non erant in ipsa civitate sed habitabant in dioecesi civitatis vel districtu. Unde subdit vobis, inquam, qui estis Corinthi scribo, cum omnibus qui invocant nomen domini nostri iesu christi, scilicet per veram fidei confessionem. Ioel.

C. II, 32: omnis qui invocaverit nomen domini salvus erit. Et hoc in omni loco ipsorum, id est eorum iurisdictioni subiecto, et nostro, quia per hoc quod subiiciebantur episcopo civitatis, non eximebantur a potestate apostoli, quinimo magis erant ipsi apostolo subiecti, quam his quibus ipse eos subiecerat. Ps. Cii, 22: in omni loco dominationis eius, benedic, anima mea, domino.

Ultimo autem in salutatione ponit bona salutifera quae eis optat, quorum primum est gratia, per quam iustificamur a peccatis, Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius; ultimum autem est pax, quae perficitur in felicitate aeterna. Ps. Cxlvii, 14: qui posuit fines tuos pacem. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis.

Per haec autem duo, omnia alia includit.

Unde dicit gratia et pax.

Causam eorum ostendit, subdens a deo patre nostro, secundum illud Iac. I, 17: omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.

Addit autem et domino iesu christo, per quem, ut dicitur II Petr. I, 4, maxima et pretiosa promissa donavit nobis deus. Io. I, V. 17: gratia et veritas per iesum christum facta est.

Quod autem dicit a deo patre nostro. Potest intelligi de tota trinitate, a qua creati sumus et in filios adoptati. Additur autem et domino iesu christo, non quia sit persona alia vel hypostasis praeter tres personas, sed propter aliam naturam.

Vel quod dicitur deo patre nostro, per quamdam appropriationem accipitur pro persona patris, sicut Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum, deum meum et deum vestrum.

In hoc autem quod subdit et domino iesu christo, manifestatur persona filii.

Tacetur autem de spiritu sancto, quia est nexus patris et filii, et intellectus ex ambobus, vel quia est donum utriusque, intelligitur in donis, de quibus dicit gratia et pax, quae per spiritum sanctum dantur. Infra XII, V. 11: haec omnia operatur unus atque idem spiritus.

Deinde cum dicit gratias ago deo meo, incipit epistolarem tractatum. Et primo gratias agit de bonis eorum, ut correctionem suorum defectuum tolerabilius ferant; secundo ponit eorum instructionem, ibi obsecro vos autem, fratres.

Circa primum duo facit.

Primo gratias agit de bonis quae iam acceperant; secundo de bonis quae in futurum expectabant, ibi expectantibus revelationem.

Circa primum duo facit.

Primo ponit gratiarum actionem, cum dicit gratias ago deo meo, qui scilicet etsi sit deus omnium per creationem et gubernationem, tamen est eius et cuiuslibet iusti per fidem et devotionem. Ps. Cxvii, 28: deus meus es tu, et confitebor tibi.

Ostendit etiam quando gratias agit, cum dicit semper, quia haec gratiarum actio ex charitatis affectu procedit, qui in eius corde assiduus erat. Prov. XVII, 17: omni tempore diligit qui amicus est. Et quamvis omni tempore eos diligeret, et pro eorum bonis gratias ageret actualiter, tamen etiam pro eis gratias agebat omnibus horis quas habebat orationi deputatas.

Ostendit etiam pro quibus gratias agit, cum dicit pro vobis, de quorum scilicet bonis propter charitatis unionem gaudebat, sicut de suis. III Io. V. 4: maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.

Secundo ostendit materiam gratiarum actionis, et primo in generali, cum dicit in gratia dei, id est, per gratiam dei, quae data est vobis in christo iesu, id est per christum iesum. Io. I, 16: de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia.

Secundo in speciali, ubi primo ostendit gratiae abundantiam cum dicit quia in omnibus, scilicet quae pertinent ad salutem, divites, id est abundantes, facti estis in illo, id est per christum, secundum illud II Cor. VIII, 9: propter vos egenus factus est, ut illius inopia divites essetis.

Et exponit in quibus sint divites facti, cum dicit in omni verbo, vel quia omnibus generibus linguarum loquebantur, vel quia in verbo doctrinae abundabant. Verbum autem non proferretur ordinate, nisi ex scientia procederet, et ideo subdit in omni scientia, id est, intelligentia omnium Scripturarum, et universaliter omnium quae pertinent ad salutem.

Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum.

Hoc autem quod dicit apostolus referendum est ad eos qui erant in ecclesia perfectiores, in quibus etiam alii minores has divitias possidebant, sicut Augustinus dicit super ioannem: si amas unitatem cui haeres, habes quicquid in illa alter habet: tolle invidiam, et tuum est quod alius habet; quos enim cupiditas et invidia separat, charitas iungit.

Secundo ostendit rectitudinem, dicens sicut testimonium christi confirmatum est in vobis; non esset rectum verbum doctrinae, neque recta scientia, si a testimonio christi discordaret, vel si etiam christi testimonium non firmiter per fidem cordibus inhaereret; quia, ut dicitur Iac. I, 6: qui haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.

Testimonium autem christi dicit, vel quia de ipso prophetae praenuntiaverunt, secundum illud Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent; vel quia ipse christus testimonium perhibuit, secundum illud io.

C. VIII, 14: si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; vel etiam quia apostolus in sua praedicatione christo testimonium dedit. Act. XXII, 18: non recipient testimonium tuum de me.

Tertio tangit gratiae perfectionem, cum dicit ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, quia scilicet in diversis personis omnes gratias gratis datas habebant. Ad divinam enim providentiam pertinet, ut absque defectu necessaria largiatur. Ps. XXXIII, 10: nihil deest timentibus eum; et iterum: inquirentes autem dominum non minuentur omni bono.

Deinde ponit bona in futurum expectanda.

Et circa hoc tria facit.

Primo ponit futuri boni expectationem, dicens vobis, inquam, non solum habentibus gratiam in praesenti, sed etiam expectantibus, in futurum, revelationem domini nostri iesu christi, qua scilicet sanctis suis revelabitur, non solum per gloriam humanitatis, secundum illud Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt, sed etiam per gloriam divinitatis, secundum illud Is. XL, 5: revelabitur gloria domini; quae quidem revelatio homines beatos facit. I Io. III, 2: cum autem apparuerit, similes ei erimus: et videbimus eum sicuti est. Et in hoc vita aeterna consistit, secundum illud Io. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum.

Sicut autem illi quibus christus revelatur, sunt beati in re, ita illi qui hoc expectant, sunt beati in spe. Is. XXX, 18: beati omnes qui expectant eum. Et ideo de ipsa expectatione gratias agit.

Secundo ostendit quod haec expectatio non est vana ex auxilio divinae gratiae.

Unde subdit: qui, scilicet christus, qui spem dedit vobis huiusmodi revelationis, etiam confirmabit vos in gratia accepta.

I Petr. Ult.: modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque. Et hoc usque in finem, scilicet vitae vestrae. Matth.

C. X, 22: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non autem ut sitis sine peccato: quia, si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est, ut dicitur I Io. I, 8, sed ut sitis sine crimine, id est, sine peccato mortali. I Tim. III, 10: ministrent nullum crimen habentes. Et hoc, inquam, erit in die adventus domini nostri iesu christi, quia scilicet qui sine crimine invenitur in die mortis, sine crimine perveniet ad diem iudicii, secundum illud Eccle. XI, 3: si ceciderit lignum ad Austrum, sive ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. Nisi autem sine crimine nunc inveniatur, frustra illam revelationem expectaret.

Tertio rationem suae promissionis assignat, dicens quod deus vos confirmabit, quod debetis sperare, quia deus est fidelis (Deut. XXXII, 4: deus fidelis et absque ulla iniquitate), per quem vocati estis in societatem filii eius iesu christi domini nostri, ut scilicet habeatis societatem ad christum, et in praesenti per similitudinem gratiae, secundum illud I Io. I, 7: si in luce ambulamus, sicut et ipse in luce est, societatem habemus cum eo ad invicem, et in futuro per participationem gloriae, Rom. VIII, 17: si compatimur, ut et simul glorificemur.

Non autem videretur esse fidelis deus, si nos vocaret ad societatem filii et nobis denegaret, quantum in ipso est, ea, per quae pervenire ad eum possemus. Unde iosue I, V. 5 dicit: non te deseram, neque derelinquam.