SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra apostolus reprehenderat Corinthios de negligentia iudicii, hic reprehendit in eis quaedam alia peccata circa iudicia. Et primo quantum ad iudices eorum coram quibus litigabant; secundo quantum ad ipsa iudicia, ibi iam quidem omnino.

Circa primum tria facit.

Primo arguit eos de inordinatione; secundo rationem reprehensionis assignat, ibi an nescitis; tertio remedium adhibet, ibi saecularia igitur iudicia.

Dicit ergo primo: ita negligitis in iudicando vestros, sed tamen praesumptuosi estis subire infidelium iudicia, et hoc est quod dicit audet, id est, praesumit, aliquis vestrum habens negotium, scilicet saeculare, adversus alium, iudicari apud iniquos, id est, subire iudicium infidelium, et non apud sanctos, id est, apud fideles, qui sunt sacramentis fidei sanctificati.

Hoc enim est inordinatum multipliciter.

Primo quidem, quia per hoc derogatur auctoritati fidelium; secundo, quia derogatur dignitati fidelium quantum ad hoc quod infidelium iudicia subeunt; tertio quia per hoc datur occasio infidelibus iudicibus contemnendi fideles, quos dissentire vident; quarto, quia per hoc datur occasio infidelibus iudicibus calumniandi et opprimendi fideles, quos odio habent propter fidem et ritus diversitatem. Et ideo dicitur Deut. I, V. 15 s.: tuli de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, praecepique eis, dicens: audite illos, et quod iustum est iudicate. Et eod. XVII, 15: non poteris alterius gentis facere regem, qui non sit frater tuus.

Sed videtur esse contra id quod dicitur I Petr. II, 13: subditi estote omni humanae creaturae propter deum, sive regi tamquam praecellenti, sive ducibus tamquam ab eo Missis: pertinet enim ad auctoritatem principis iudicare de subditis. Est ergo contra ius divinum prohibere quod eius iudicio non stetur, si sit infidelis.

Sed dicendum quod apostolus non prohibet, quin fideles, sub infidelibus principibus constituti, eorum iudicio compareant, si vocentur, hoc enim esset contra subiectionem, quae debetur principibus; sed prohibet quod fideles non eligant voluntarie infidelium iudicium.

Deinde cum dicit an nescitis, etc., assignat rationem contra id, quod illi faciebant, sumptam ex hoc, quod derogabant auctoritati sanctorum. Et primo quantum ad auctoritatem quam habent super res mundanas; secundo quantum ad auctoritatem quam habent ad res supermundanas, id est, super Angelos, ibi an nescitis, quoniam Angelos iudicabimus? dicit ergo primo: inordinatum est iudicium apud infideles, quia fideles habent auctoritatem iudicandi, an nescitis, quia sancti de hoc mundo iudicabunt, id est, de hominibus mundanis huius mundi? quod quidem impletur tripliciter. Primo quidem secundum comparationem, scilicet secundum quod non solum boni iudicabunt malos, et sancti mundanos; sed etiam secundum quod boni iudicabuntur a melioribus, et mali iudicabunt peiores, secundum illud matth.

C. XII, 41: viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione ista, et condemnabunt eam.

Secundo iudicabunt approbando sententiam iudicis, scilicet christi, et hoc erit proprie iustorum, secundum illud Ps.: laetabitur iustus cum viderit vindictam. Unde Sap. III, 8 dicitur: iudicabunt sancti nationes.

Tertio modo per sententiae prolationem.

Et hoc erit apostolorum et similium, qui contemptis rebus mundi, solis spiritualibus inhaeserunt. Spiritualis enim iudicat omnia, ut dictum est supra II, 15. Unde et matth.

C. XIX, 28 dicitur: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Et in Ps. Cxlix, 6 s. Dicitur: gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam vindictam in nationibus.

Intelligitur autem ista prolatio sententiae non vocalis, sed spiritualis, inquantum per superiores sanctos inferiores vel etiam peccatores spirituali quadam illuminatione illuminabuntur, quales poenae, et qualia praemia eis debeantur: sicut etiam nunc homines illuminantur ab Angelis, vel etiam inferiores Angeli a superioribus.

Secundo ex hoc, quod dictum est, argumentatur ad propositum, dicens et si in vobis, id est, per vos, iudicabitur mundus, id est, mundani homines, numquid indigni estis, qui iudicetis de minimis, scilicet de negotiis saecularibus, Lc. XVI, 10: qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus erit.

Deinde cum dicit nescitis, etc., argumentatur ad idem ex auctoritate sanctorum super Angelos.

Et primo ponit eam, dicens an nescitis, quoniam nos, scilicet fideles christi, iudicabimus Angelos? quod quidem potest intelligi de malis Angelis, qui condemnabuntur a sanctis, quorum virtute sunt victi. Unde dominus, Lc. X, 19, dicit: ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et super omnem virtutem inimici. Et in Ps. Xc, 13: super aspidem et basiliscum ambulabis.

Potest etiam hoc intelligi de bonis Angelis, quorum plurimi in comparatione quadam invenientur Paulo et similibus sibi inferiores.

Unde signanter non dicit: iudicabitis, sed iudicabimus. Quamvis etiam dici possit, quod ex consequenti, si sancti iudicabunt homines bonos et malos, erit iudicium de bonis Angelis, quorum accidentale praemium augetur ex praemio sanctorum per Angelos illuminatorum, et etiam de malis Angelis, quorum poena augetur ex poena hominum per eos seductorum.

Secundo argumentatur ad propositum, dicens quanto magis saecularia, scilicet iudicia, idonei erimus iudicare: qui enim est idoneus ad maiora, multo magis est idoneus ad minora. Unde et dominus, cui commiserat quinque talenta, postmodum commisit unum, ut habetur Matth. XXV, 28.

Deinde cum dicit saecularia igitur iudicia, adhibet remedium contra culpam eorum. Et primo ponit remedium; secundo exponit, ibi ad verecundiam vestram dico.

Dicit ergo primo: ergo ex quo sancti de hoc mundo iudicabunt, si habueritis inter vos saecularia iudicia, quae tamen habere non debetis, illos qui sunt contemptibiles in ecclesia constituite ad iudicandum, potius scilicet quam iudicemini apud infideles.

Unde et in Ps. Cxl, 5 dicitur: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Et Eccle. IX, 4 dicitur: melius est canis vivus leone mortuo.

Deinde cum dicit ad verecundiam vestram dico, exponit quo sensu praedicta dixit.

Posset enim aliquis credere, quod ad litteram essent eligendi contemptibiliores ad iudicandum; sed hoc excludit, dicens ad verecundiam vestram dico. Quasi dicat: non hoc dixi ut ita fiat, sed ut vos faciam verecundari, illa scilicet confusione, quae adducit gratiam et gloriam, ut dicitur Eccli. IV, 25.

Contemptibiles enim in ecclesia essent eligendi ad iudicandum, si non invenirentur inter vos sapientes, quod esset vobis verecundum.

Unde subdit sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem et fratrem, sed frater cum fratre in iudicio contendit, et hoc apud infideles? potius autem quam hoc faceretis, deberetis constituere contemptibiles, qui sunt in ecclesia, ad iudicandum et supplendum defectum sapientum, qui tamen non est apud vos, secundum illud quod supra primo, dixerat: divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia.

Vel aliter ab illo loco saecularia, etc.. Dixerat enim, quod sancti idonei sunt ad iudicandum saecularia, et ideo vult ostendere per quos iudicia saecularia debeant exerceri, scilicet per contemptibiles qui sunt in ecclesia. Vocat autem contemptibiles illos, qui sunt sapientes in rebus mundanis, per comparationem ad illos, qui sunt sapientes in rebus divinis, quibus est reverentia exhibenda, qui in rebus temporalibus non occupantur, ut solis spiritualibus vacent. Et hoc est quod subditur ad verecundiam vestram dico; secundum aliam litteram: ad reverentiam vestram. Unde et apostoli dixerunt act.

C. VI, 2: non est aequum relinquere nos verbum dei, et ministrare mensis.

Postmodum autem redit ad id quod supra reprehenderat, scilicet quod Corinthii sub infidelibus iudicibus litigabant, dicens sic non est inter vos sapiens quisquam, scilicet in rebus temporalibus, quem supra contemptibilem dixit.

Unde alia non mutantur a prima expositione, quae tamen videtur esse magis litteralis.