SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 2

Postquam apostolus reprehendit in Corinthiis temeritatem, qua ministros christi iudicabant, hic arguit eorum elationem, qua ministros christi contemnebant.

Et circa hoc tria facit.

Primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi quis enim te discernit? tertio eorum contemptum ironice loquens irridet, ibi iam saturati estis.

Circa primum considerandum est, quod apostolus supra volens reprimere contentiones Corinthiorum, quas habebant ratione ministrorum, usus fuerat nominibus bonorum ministrorum christi, sicut supra I, 12 dixit: unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero cephae; et supra III, 22 ubi dixit: sive Paulus, sive Apollo, sive cephas, et tamen non gloriabantur de bonis ministris christi, nec propter eos dissidebant, sed propter pseudo-apostolos, quos nominare noluit, ne videretur ex odio, vel invidia contra eos loqui; sed loco eorum posuerat nomen suum et aliorum bonorum praedicatorum, et hoc est quod dicit haec autem, fratres, scilicet quae dixi de ministris, de quibus gloriamini, et pro quibus contenditis, transfiguravi id est, figuraliter loquens, transtuli, in me et Apollo.

Dicit enim Prov. I, 6: animadvertent parabolam et interpretationem verba sapientium et aenigmata eorum. Et hoc propter vos, id est, vestram utilitatem, II Cor. IV, 15: omnia propter vos; ut in vobis discatis, ne unus vestrum infletur, id est, superbiat, adversus alium proximum suum, pro alio, scilicet pro quocumque ministro christi, ne supra quam scriptum est, id est, ultra formam vobis in praemissis descriptam. Dicitur enim Sap. IV, V. 19: disrumpens illos inflatos sine voce.

Deinde cum dicit quis enim te discernit? assignat rationem quare unus non debeat contra alium inflari.

Et primo ponit rationem, dicens quis enim te discernit? quod potest intelligi dupliciter: uno modo sic: quis enim te discernit a massa perditorum? tu teipsum discernere non potes: unde non habes in te unde contra alium superbias. Et de hac discretione dicitur in Ps. XLII, 1: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Alio modo potest intelligi quis te discernit, scilicet superiorem faciens proximo tuo? hoc quod tu facere non potes, unde contra eum superbire non debes. Et de hac discretione dicitur Eccli. XXXIII, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos, et immutavit vias illorum. Sed inter homines, inquantum sunt fideles christi, non est discretio, quia, ut dicitur Rom. XII, 5, multi unum corpus sumus in christo. Et dicit Petrus: nihil discernit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

Secundo excludit quamdam rationem.

Posset enim aliquis discerni a bonis vel a malis, melior eis existens, propter bona quae habet, puta fidem, sapientiam, et huiusmodi.

Sed hoc excludit apostolus, dicens quid autem habes, quod non accepisti? quasi dicat: nihil. Omnia enim bona sunt a deo, secundum illud Ps. Ciii, 28: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et par. XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.

Et ex hoc concludit propositum, dicens si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ille igitur gloriatur quasi non accipiens, qui de seipso gloriatur, et non de deo, sicut de quibusdam dicitur in Ps. XLVIII, V. 7: qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.

Et ad hoc pertinet prima species superbiae, qua scilicet aliquis superbiendo, quod habet, dicit a seipso habere, iuxta illud Ps. XI, 5: labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est? ille autem gloriatur quasi accipiens, qui omnia deo adscribens, gloriatur de ipso, sicut supra dictum est: qui gloriatur, in domino glorietur. Sic autem gloriari non est superbire, sed humiliari sub deo, cui homo dat gloriam, secundum illud Eccli. Ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam.

Deinde, cum dicit iam saturati estis, irridet eorum superbiam, qui apostolos christi contemnebant. Et primo in generali, secundo in speciali, ibi nos stulti sumus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo irridet in eis quod de se nimis praesumebant; secundo deridet in eis, quod apostolos contemnebant, ibi puto enim quod deus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo irridet eos de praesumptione, qua sibi attribuebant quod non habebant; secundo irridet eos de hoc, quod sibi singulariter attribuebant, quod singulariter non habebant, ibi sine nobis regnatis.

Attribuebant autem sibi abundantiam bonorum, quorum quaedam sunt interiora; et quantum ad hoc dicit iam saturati estis, id est, vobis videtur quod saturati estis, id est, abundanter refecti spirituali dulcedine, de qua dicitur in Ps. XVI, 15: satiabor dum manifestabitur gloria tua. Poterat autem eis secundum veritatem dici, quod iam saturati estis, non plenitudine, sed fastidio, secundum illud Prov. XXVII, 7: anima satiata calcabit favum. Quaedam vero sunt bona exteriora, et quantum ad hoc dicit iam divites facti estis, sicut vobis videtur, scilicet divitiis spiritualibus, de quibus dicitur is.

C. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia. Simile est, quod dicitur Apoc. III, V. 17: dicis, quia dives sum, et locuples valde, et nullius egeo.

Sed contra hoc videtur illud quod supra dixit in principio, dicens quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, etc..

Sed dicendum est, quod supra dixit quantum ad bonos, qui inter eos erant; hic autem dicit quantum ad praesumptuosos, qui superbiebant de eo quod non habebant.

Potest et aliter distingui satietas et divitiae, ut saturitas referatur ad usum gratiae, quo quis spiritualibus fruitur; divitiae autem ad ipsos habitus gratiarum.

Secundo cum dicit sine nobis regnatis, irridet eos, quod sibi singulariter attribuebant quod non habebant.

Unde dicit sine nobis regnatis, id est, ita vobis videtur, quod regnum ad vos pertineat, non ad nos. Sic enim erant decepti a pseudo-apostolis, ut crederent se solos habere fidei veritatem, quae in regno dei consistit, apostolum autem et sequaces eius errare. Contra quos dicitur Is. V, 8: numquid habitabitis vos soli in medio terrae? et ne videatur apostolus ex invidia hoc dicere, subiungit utinam regnetis. Optat enim ut veram fidem habeant, secundum illud Act. XXVI, 29: opto omnes qui audiunt, tales fieri, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.

Et ut eis exempla humilitatis praebeat, subiungit ut et nos regnemus vobiscum, quasi dicat: si aliquam excellentiam habetis, non dedignamur vos sequi, sicut vos dedignamini sequi nos, contra illud quod dicitur Gal. IV, V. 18: quod bonum est, aemulamini in bono semper.

Et est advertendum, quod apostolus hic quatuor species superbiae tangit, quarum prima est, quando aliquis reputat se non habere a deo quod habet, quam tangit dicens quid gloriaris quasi non acceperis? et hoc etiam potest reduci ad secundam speciem qua aliquis existimat propriis meritis accepisse. Tertia species est, qua quis iactat se habere quod non habet, et quantum ad hoc dicit iam saturati estis, iam divites facti estis. Quarta species, quando aliquis, despectis caeteris, singulariter vult videri, et quantum ad hoc pertinet quod dicit sine nobis regnatis.

Deinde, cum dicit puto quod deus, etc., irridet eos de hoc quod apostolos christi contemnebant, et primo irrisorie ponit contemptum; secundo causam contemptus, ibi quia spectaculum facti sumus.

Dicit ergo primo: prius dixi, quod sine nobis regnatis, puto enim, id est, vos putare videmini, quod deus nos apostolos ostendit novissimos, cum tamen infra c. XII, 28 dicatur, quod deus in ecclesia posuit primum apostolos. Sic enim impletur quod dicitur Matth. XX, 16: erunt primi novissimi, et novissimi primi.

Et ponit exemplum: tamquam morti destinatos.

Illi enim, qui sunt condemnati ad mortem, novissimi habentur inter homines, utpote quos indignum sit vivere, et tales apostoli reputantur a mundanis hominibus, secundum illud Ps. XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis.

Deinde, cum dicit quia spectaculum, assignat causam contemptus.

Circa quod considerandum est, quod quando aliqui sunt condemnati ad mortem, convocantur homines ad eorum occisionem, quasi ad spectaculum, et hoc maxime fiebat circa eos, qui damnabantur ad bestias. Quia apostoli erant quasi morti destinati, subiungit quia spectaculum facti sumus mundo, quasi totus mundus concurrat ad spectandum nostram occisionem, secundum illud Ps. XLIII, V. 14: posuisti nos opprobrium vicinis nostris.

Exponit autem quid nomine mundi intelligat, cum subdit et Angelis, et hominibus, scilicet bonis et malis. Concurrebant enim ad eorum spectaculum boni Angeli ad confortandum, mali autem ad impugnandum; boni homines ad compatiendum, et exemplum patientiae sumendum, mali homines ad persequendum, et irridendum.

Deinde cum dicit nos stulti, etc., irridet eos in speciali, quod apostolos contemnebant.

Et circa hoc duo facit.

Primo ponit contemptum; secundo causam contemptus, ibi usque in hanc horam, etc..

Circa primum irridet eorum contemptum quantum ad hoc, quod sibi excellentiam, apostolis defectum attribuebant.

Et primo quantum ad perfectionem intellectus.

Et quantum ad hoc dicit nos stulti sumus propter christum, id est stulti reputamur, quia crucem christi praedicamus, supra I, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, et etiam quia propter christum opprobria et contentiones sustinemus, secundum illud Sap. V, 4: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam. Item, ut legitur act.

C. XXVI, 24, festus dixit Paulo: insanis, Paule, multae te litterae ad insaniam adducunt.

Vos, secundum vestram reputationem, estis prudentes in christo, quia scilicet nec crucem eius publice confiteri audetis, nec persecutionem pro eo sustinetis. Prov. XXVI, 16: sapientior sibi videtur piger septem viris sequentibus sententias.

Secundo quantum ad potestatem actionis, cum dicit nos infirmi, reputamur scilicet in exterioribus, propter afflictiones quas sustinemus. II Cor. XII, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vos autem, scilicet secundum vestram reputationem, estis fortes, scilicet in rebus corporalibus, quia secure vivitis sine tribulatione. Is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Vos nobiles, scilicet estis, secundum vestram aestimationem, id est, honore digni, qui exterius contumelias non patimini. Is. XIX, 11: filius sapientium, ego filius regum antiquorum.

Nos autem ignobiles sumus, secundum vestram et aliorum reputationem, quia contemptibiles habemur. Supra I, 27: quae contemptibilia sunt mundi et ignobilia elegit deus.

Et tamen secundum rei veritatem est e converso.

Soli enim contemptibiles illi sunt, qui deum contemnunt, secundum illud I reg.

C. II, 30: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.

Deinde, cum dicit usque in hanc horam, etc., assignat causam contemptus.

Et primo ponit pro causa defectum bonorum temporalium; secundo mala quae in eis intelligebantur, ibi maledicimur et benedicimus; tertio concludit intentum, ibi tamquam purgamenta.

Circa primum duo facit.

Primo ponit defectum quem patiebantur in rebus necessariis.

Unde quantum ad ea, quae pertinent ad victum, dicit usque in hanc horam, id est, continue a conversione nostra usque in praesens tempus, esurimus et sitimus.

II Cor. XI, 27: in fame et siti. Quantum vero ad vestitum, subdit et nudi sumus, id est, propter vestimentorum inopiam, quia etiam interdum expoliabantur. Iob XXIV, 7: nudos dimittunt homines vestimenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore.

Sed contra est quod dicitur in Ps. XXXVI, V. 25: non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem.

Sed dicendum est, quod ita patiebantur apostoli, quod non derelinquebantur, quia divina providentia moderabatur in eis et abundantiam et inopiam, quantum eis expediebat ad virtutis exercitium. Unde et apostolus Phil. IV, 11 ss.: ubique et in omnibus institutus sum, et saturari, et esurire, et abundare, et penuriam pati; omnia possum in eo, qui me confortat.

Secundo ponit defectum eorum, quae pertinent ad bene esse humanae vitae, quorum primum est reverentia ab hominibus exhibita, contra quod dicit et colaphis caedimur, quod quidem fit magis ad opprobrium, quam ad poenam. Unde de christo legimus Matth. XXVI, 67 quod expuerunt in faciem suam, et colaphis eum caeciderunt.

Secundo requiritur quies in loco, contra quod dicitur et instabiles sumus, tum quia expellebantur a persecutoribus de loco in locum, secundum illud Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, tum etiam quia pro executione sui officii discurrebant ubique, secundum illud io.

C. XV, 16: posui vos ut eatis.

Tertio requiritur ministrantium auxilium, contra quod dicitur et laboramus operantes manibus nostris, tum quia aliquando nullus dabat eis unde possent sustentari; tum etiam, quia labore manuum suarum victum acquirebant vel ad vitandum fidelium gravamen, vel ad repellendum pseudo-apostolos, qui propter quaestum praedicabant, ut habetur II Cor. XII, 16 ss.; tum etiam, ut darent otiosis laborandi exemplum, ut habetur II Thess. III, 9. Unde dicit Paulus Act. XX, V. 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.

Deinde, cum dicit maledicimur, etc., ponit mala quae apostoli patiebantur.

Et primo in verbis, cum dicit maledicimur, id est, male de nobis dicunt homines, vel ad detrahendum, vel ad contumelias inferendum, vel etiam mala imprecando. Ier. XV, V. 10: omnes maledicunt mihi. Et benedicimus, id est, reddimus bonum pro malo, secundum illud I Petr. III, 9: non reddentes maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes.

Secundo in factis, et quantum ad hoc dicit persecutionem patimur, non solum quantum ad hoc, quod fugamur de loco ad locum, quod proprie persecutio dicitur, sed quantum ad hoc quod multipliciter tribulamur, secundum illud Ps. Cxviii, 157: multi qui persequuntur me, et tribulant me. Et sustinemus, in christo scilicet omnia patienter.

Eccli. I, 29: usque ad tempus sustinebit patiens.

Tertio tangit causam utriusque, cum dicit blasphemamur, id est, blasphemia imponuntur nobis, dum dicimur magi vel malefici, et reputamur dei inimici, secundum illud io.

C. XVI, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare deo; et Rom. III, 8: sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala, ut veniant bona. Tamen, obsecramus deum pro his qui nos persequuntur et blasphemant, secundum illud Matth. V, 44: orate pro persequentibus et calumniantibus vos.

Deinde cum dicit tamquam purgamenta, etc., concludit ex omnibus praemissis eorum contemptum, dicens: et propter omnia praedicta facti sumus tamquam purgamenta huius mundi, id est, reputati sumus et a Iudaeis et a gentilibus, ut per nos mundus inquinetur: et propter nostram occisionem mundus purgetur, et tamquam simus peripsema omnium. Dicitur peripsema quodcumque purgamentum, puta vel pomi, vel ferri, vel cuiuscumque alterius rei. Et hoc, usque adhuc, quia scilicet continue hoc patimur.

Sed quandoque deficiet, secundum illud Sap. V, 3, ubi ex ore impiorum dicitur: hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Et postea subditur: quomodo ergo computati sunt inter filios dei?