SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Induxerat supra apostolus Corinthios ad hoc, quod a seipsis peccatorem separarent, quod quidem praetermiserant propter falsum intellectum cuiusdam verbi, quod continebatur in epistola quadam, quam eis prius miserat. Et ideo pravum sensum, quem ex verbis conceperant, nunc excludit.

Unde circa hoc tria facit.

Primo resumit verbum prioris epistolae; secundo excludit falsum intellectum, ibi: non utique fornicariis; tertio exponit verum intellectum, ibi: nunc autem scripsi vobis.

Dicit ergo primo: dixi vobis in epistola quadam alia, quae in canone non habetur, ne commisceamini fornicariis, id est, non habeatis cum eis societatem, vel communionem, secundum illud Prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis, prohibe pedem tuum a semitis eorum; Eccli. IX, 6: non des fornicariis animam tuam in ullo.

Deinde, cum dicit non utique fornicariis, excludit falsum intellectum praedicti verbi. Et primo proponit quod intendit; secundo concludit propositum, ibi alioquin debueratis, etc..

Circa primum considerandum est, quod in praedicto verbo apostoli dupliciter falsum intellectum conceperant Corinthii. Primo quantum ad hoc, quod intelligebant illud esse dictum de fornicariis infidelibus.

Sed illud excludit apostolus, dicens non utique intendo dicere quod non commisceamini fornicariis huius mundi. Vocat autem infideles nomine mundi, secundum quod dicitur Io. I, 10: mundus eum non cognovit; supra c. I, 21: non cognovit mundus per sapientiam deum.

Secundo conceperant falsum intellectum quantum ad hoc, quod putabant prohibuisse apostolum solum de fornicariis, non autem de aliis peccatoribus. Et ideo ad hoc excludendum subdit aut avaris, qui scilicet iniuste detinent aliena. Eph. V, 5: avaritia, quae est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno christi et dei. Aut rapacibus, qui scilicet violenter diripiunt aliena. Infra eodem: neque rapaces regnum dei possidebunt.

Aut idolis servientibus, contra quos dicitur Sap. XIV, 27: nefandorum enim idolorum cultura omnis malitiae causa est, initium et finis. Et est sensus: non solum vobis prohibui societatem fornicatorum, sed etiam omnium aliorum peccatorum.

Et est advertendum, quod per fornicationem quis peccat contra seipsum, per avaritiam autem et rapacitatem contra proximum, per idolorum autem culturam contra deum; et in his, quae ponit, omne peccati genus intelligitur.

Deinde cum dicit alioquin, etc., assignat rationem propositi, dicens alioquin, si scilicet sit intelligendum verbum praedictum de fornicariis huius mundi, debueratis de hoc mundo exisse, quia scilicet totus mundus talibus plenus est. Unde non possetis tales fornicarios vitare, nisi de hoc mundo exeundo. Dicitur enim I Io. V, 19: totus mundus in maligno positus est.

Vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, quasi dicat: a tempore conversionis vestrae debueratis ab infidelibus mundi separari.

Unde non oportet vos super hoc moneri; dicitur enim Io. XV, 16: ego elegi vos de mundo.

Vel aliter: debueratis de hoc mundo exisse, scilicet per mortem. Melius est enim hominibus mori, quam peccatoribus in peccatis consentire. Unde dicitur infra IX, 15: melius est enim mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.

Deinde, cum dicit nunc autem scripsi vobis, exponit eis verum intellectum et primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi: quid enim mihi est?; tertio infert conclusionem intentam, ibi auferte malum, etc..

Dicit ergo primo: nunc autem sic expono, quod olim scripsi vobis: non commisceamini, scilicet fornicariis et aliis peccatoribus. Si is qui, inter vos, frater nominatur, eo modo quo dominus dicit, matth.

C. XXIII, 8: omnes vos fratres estis. Non tamen dicit: si is qui frater est, sed: si is, qui frater nominatur, quia per peccatum mortale aliquis a charitate recedit, quae est spiritualis fraternitatis causa. Unde Hebr. Ult.

Dicitur charitas fraternitatis maneat in vobis. Nominatur ergo frater propter fidei veritatem, non autem est vere frater, propter charitatis defectum, qui est ex peccato.

Unde subditur aut fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut rapax, aut ebriosus, cum huiusmodi nec cibum sumere, scilicet debetis, secundum illud Io. II Canon.: si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domo vestra, nec ave dixeritis ei; quasi dicat: per hoc quod dixi non debere vos misceri peccatoribus, intellexi de fidelibus qui nominantur fratres, et sunt inter vos.

Non autem per hoc intelligendum est, sicut dicit Augustinus in libro contra parmenianum, et habetur in Glossa hic, quod aliquis extraordinario iudicio debeat a communione aliorum separari, quia frequenter posset errare, sed potius hoc debet fieri secundum ordinem ecclesiae, quando aliquis a communione repellitur, ut convictus, vel sponte confessus. Et ideo signanter dicit si is qui nominatur, ut eam nominationem intelligamus, quae fit per sententiam ecclesiae ordine iudiciario contra aliquem prolatam. Illi autem qui sic a communione pelluntur, sunt vitandi quantum ad mensam, sicut hic dicitur, et quantum ad salutationem, ut dicitur in praedicta auctoritate ioannis, et ulterius quantum ad sacram communionem. Unde in versu dicitur: os, orare, vale, communio, mensa negatur, scilicet excommunicato.

Sed notandum quod apostolus supra non numeravit nisi peccata mortalia, in signum, quod pro solo peccato mortali debet aliquis excommunicari. Et de aliis quidem quae ponit manifestum est; sed de ebrietate potest esse dubium, quae non semper videtur esse peccatum mortale. Dicit enim Augustinus in sermone de Purgatorio, quod ebrietas, nisi sit frequens, non est peccatum mortale. Quod credo ideo esse, quia ebrietas ex suo genere est peccatum mortale. Quod enim aliquis propter delectationem vini velit perdere usum rationis, exponens se periculo multa alia peccata perpetrandi, videtur esse contrarius charitati. Contingit tamen per accidens ebrietatem non esse peccatum mortale propter ignorantiam vini fortitudinis, vel debilitatis proprii capitis, quae tamen excusatio tollitur per frequentem experientiam: et ideo apostolus signanter non dicit ebrius sed ebriosus.

Addit autem duo peccata his quae supra posuerat, scilicet ebriosum et maledicum. Refertur autem ebrietas ad genus peccati quod committitur contra seipsum, sub quo continetur non solum luxuria, sed etiam gula; maledicus autem refertur ad genus peccati quod committitur contra proximum, cui nocet aliquis non solum facto, sed etiam verbo, mala imprecando, vel male diffamando: quod pertinet ad detractionem, vel mala in faciem dicendo: quod pertinet ad contumeliam, et hoc totum pertinet ad rationem maledici, ut supra dictum est.

Deinde, cum dicit quid enim mihi est, etc., assignat rationem eius quod dixerat. Et circa hoc tria facit. Primo assignat rationem, dicens: dixi hoc esse intelligendum de fratribus, et non de infidelibus.

Quid enim mihi est, id est, quid ad me pertinet, iudicare, id est, sententiam condemnationis ferre, de his qui foris sunt? id est, de infidelibus, qui sunt omnino extra ecclesiam? praelati enim ecclesiarum accipiunt spiritualem potestatem super eos tantum, qui se fidei subdiderunt, secundum illud II Cor. X, 6: in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.

Indirecte tamen praelati ecclesiarum habent potestatem super eos qui foris sunt, inquantum propter eorum culpam prohibent fideles, ne illis communicent.

Secundo adhibet similitudinem, dicens nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? quasi dicat: eadem auctoritate vos iudicatis, qua et ego. Unde nec vos non iudicatis nisi de vestris, ita et ego. Dicitur Eccli. X, 1: iudex sapiens iudicabit populum suum.

Tertio respondet tacitae dubitationi.

Posset enim videri, quod infideles essent meliores, qui propter peccata praedicta non condemnantur; sed hoc excludit, dicens: ideo nihil mihi de his qui foris sunt iudicare, nam eos qui foris sunt, id est, infideles, iudicabit deus, scilicet iudicio condemnationis, non examinationis; quia, ut Gregorius dicit in moralibus, infideles damnabuntur sine iudicio discussionis et examinationis. Et quantum ad hoc dicitur Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus est, id est, manifestam in se habet causam condemnationis, et hoc gravius reservatur dei iudicio, secundum illud Hebr. X, 31: horrendum est incidere in manus dei viventis.

Deinde, cum dicit auferte malum, etc., infert conclusionem principaliter intentam, dicens: ex quo hoc quod dixi non commisceamini fornicariis, intelligendum est de fidelibus, non de his qui foris sunt. Ergo auferte malum, scilicet hominem, ex vobis ipsis, id est, de vestra societate eiicite, secundum illud Deut. XIII, 5: auferes malum de medio tui.

Est ergo considerandum ex praemissis apostoli verbis, quod non prohibemur communicare infidelibus, qui numquam fidem receperunt propter eorum poenam. Est tamen hoc cavendum aliquibus, scilicet infirmis, propter eorum cautelam, ne seducantur.

Illi vero qui sunt firmi in fide, possunt eis licite communicare, et dare operam conversioni eorum, ut dicitur infra X, 27: si quis infidelium vocat vos ad caenam et vultis ire, omne quod appositum fuerit manducate.

Infidelibus autem qui aliquando fideles fuerunt, vel sacramentum fidei receperunt, sicut haereticis et apostatantibus a fide, subtrahitur omnino communio fidelium, et hoc in eorum poenam, sicut et caeteris peccatoribus qui adhuc subduntur potestati ecclesiae.