SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Supra ostendit apostolus, quae sit merces bene laborantium, hic agit de poena male laborantium sive destruentium.

Et circa hoc duo facit.

Primo demonstrat poenam; secundo excludit errorem contrarium, ibi nemo vos seducat.

Ostendit autem poenam operantium ad destructionem, prosequens similitudinem aedificii spiritualis, et circa hoc tria facit.

Primo ostendit dignitatem spiritualis aedificii; secundo determinat poenam destruentium, ibi si quis; tertio assignat rationem poenae, ibi templum enim dei, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod ille qui superaedificat, mercedem salutis accipiet, vel sine detrimento vel cum detrimento; sed ut possitis agnoscere, quae sit poena male in vobis laborantium, oportet vos vestram dignitatem agnoscere; quam primo ponit, dicens: an vos nescitis quia, vos fideles christi, estis templum dei? eph.

C. II, 21 s.: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum dei.

Secundo probat quod fideles sint templum dei.

Est enim de ratione templi quod sit habitaculum dei, secundum illud Ps. X, 5: deus in templo sancto suo. Unde omne illud in quo deus habitat, potest dici templum. Habitat autem deus principaliter in seipso, quia ipse solus se comprehendit. Unde et ipse deus templum dei dicitur Apoc. XXI, 22: dominus deus omnipotens templum illius est.

Habitat etiam deus in domo sacrata per spiritualem cultum, qui in ea sibi exhibetur; et ideo domus sacrata dicitur templum, secundum illud Ps. V, 8: adorabo ad templum sanctum tuum, etc.. Habitat etiam deus in hominibus per fidem, quae per dilectionem operatur, secundum illud Eph. III, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris.

Unde et ad probandum quod fideles sint templum dei, subiungit quod inhabitantur a deo, cum dicit et spiritus dei habitat in vobis. Et Rom. VIII, 11 dictum est: spiritus, qui suscitavit iesum christum habitabit in vobis.

Ez. XXXVI, 27: spiritum meum ponam in medio vestri.

Ex quo patet quod spiritus sanctus est deus, per cuius inhabitationem fideles dicuntur templum dei. Sola enim inhabitatio dei templum dei facit, ut dictum est.

Est autem considerandum quod deus est in omnibus creaturis, in quibus est per essentiam, potentiam et praesentiam, implens omnia bonitatibus suis, secundum illud Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo.

Sed spiritualiter dicitur deus inhabitare tamquam in familiari domo in sanctis, quorum mens capax est dei per cognitionem et amorem, etiam si ipsi in actu non cognoscant et diligant, dummodo habeant per gratiam habitum fidei et charitatis, sicut patet de pueris baptizatis. Et cognitio sine dilectione non sufficit ad inhabitationem dei, secundum illud I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo. Inde est quod multi cognoscunt deum, vel per naturalem cognitionem, vel per fidem informem, quos tamen non inhabitat spiritus dei.

Deinde cum dicit si quis autem templum, etc., subiungit poenam male operantium secundum convenientiam praedictorum, dicens si quis autem, etc..

Violatur autem templum dei dupliciter.

Uno modo per falsam doctrinam, quae non superaedificatur fundamento, sed magis subruit fundamentum et destruit aedificium.

Unde dicitur Ez. XIII, 19 de falsis prophetis: violabant me ac populum meum propter pugillum hordei et fragmentum panis. Alio modo violat aliquis templum dei per peccatum mortale, per quod aliquis vel seipsum corrumpit vel alium, opere vel exemplo. Unde dicitur malac. II, 11: contaminavit Iudas sanctificationem domini quam dilexit.

Sic autem dignum est, ut disperdatur ille a deo per damnationem aeternam qui violat spirituale templum dei, vel qualitercumque polluit. Unde dicitur malac. II, 12: disperdet dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum. Et in Ps. XI, 4: disperdet dominus universa labia dolosa, etc..

Deinde cum dicit templum dei, etc., assignat rationem eius quod dixerat de sanctitate templi.

Qui enim aliquam rem sacram violat, sacrilegium committit, unde dignum est ut disperdatur.

Templum enim dei sanctum est quod estis vos, sicut supra dictum est, et in Ps. Lxiv, 5 dicitur: sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate; et alibi domum tuam, domine, decet sanctitudo.

Et quidem in materiali templo est quaedam sacramentalis sanctitas, prout templum divino cultui dedicatur, sed in fidelibus christi est sanctitas gratiae, quam consecuti sunt per baptismum, secundum illud infra IV, 11: abluti estis, sanctificati estis.

Deinde cum dicit nemo vos seducat, excludit errorem contrarium. Et primo monet fideles ut sibi caveant a seductione errorum; secundo docet modum cavendi, ibi si quis inter vos; tertio assignat rationem, ibi sapientia enim huius mundi, etc..

Circa primum sciendum quod quidam dixerunt quod deus neque punit, neque remunerat hominum facta; ex quorum persona dicitur sophon. I, 12: qui dicunt in cordibus suis: non faciet bene dominus, et non faciet male. Et Thren. III, 37 s.: quis est iste qui dixit, ut fieret, domino non iubente? ex ore altissimi non egredietur bonum neque malum. Ad hunc ergo errorem excludendum dicit nemo vos seducat, asserens scilicet quod ille qui templum dei violat, non disperdatur a deo, sicut Eph. V, 6 dicitur: nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc enim venit ira dei in filios diffidentiae.

Deinde cum dicit si quis inter vos, etc., docet modum cavendi huiusmodi seductionem.

Ubi sciendum est quod quidam dixerunt deum non punire peccata hominum, innitentes rationibus humanae sapientiae, puta quod deus non cognoscat singularia, quae fiunt hic, ex quorum persona dicitur iob XXII, V. 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Ad hoc ergo vitandum dicit si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc saeculo, id est, sapientia saeculari, quae in eo quod contrariatur veritati fidei, non est sapientia, licet videatur esse, stultus fiat, abiiciendo istam sapientiam apparentem, ut sit sapiens, scilicet secundum sapientiam divinam, quae est vera sapientia.

Et hoc etiam observandum est non solum in his in quibus saecularis sapientia contrariatur veritati fidei, sed etiam in omnibus in quibus contrariatur honestati morum. Unde Prov. XXX, 1 dicitur: deo secum morante confortatus est, etc..

Deinde cum dicit sapientia huius mundi, etc., assignat rationem eius quod dixerat.

Et primo ponit rationem. Videbatur enim ineptam monitionem fecisse, ut aliquis fieret stultus, et vere inepta esset si stultitia illa, de qua loquebatur, esset per abnegationem verae sapientiae, sed non est ita. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum.

Dicitur autem sapientia huius mundi, quae principaliter mundo innititur. Nam illa, quae per res huius mundi ad deum attingit, non est sapientia mundi, sed sapientia dei, secundum illud Rom. I, 19 s.: deus enim illis revelavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.

Sapientia ergo mundi, quae sic rebus intendit, ut ad divinam veritatem non pertingat, stultitia est apud deum, id est, stultitia reputatur secundum divinum iudicium.

Is. XIX, 11: stulti principes thaneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens.

Secundo probat quod dixerat per duas auctoritates, quarum prima scribitur iob V, 13. Unde dicit scriptum est: comprehendam sapientes in astutia eorum. Comprehendit autem sapientes dominus in astutia eorum, quia per hoc ipsum quod astute cogitant contra deum, impedit deus eorum conatum, et implet suum propositum; sicut per malitiam fratrum ioseph volentium impedire eius principatum, impletum est per divinam ordinationem, quod ioseph in Aegypto venditus principaretur. Unde et ante praemissa verba dicit iob: qui dissipat cogitationes eorum, scilicet malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; quia, ut dicitur Prov. XXI, 30, non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra dominum.

Secunda auctoritas sumitur ex Ps., unde dicit et iterum scriptum est: dominus novit cogitationes sapientium, id est, secundum sapientiam mundi, quoniam vanae sunt; quia scilicet non pertingunt ad finem cognitionis humanae, quae est cognitio veritatis divinae. Unde dicitur Sap. XIII, V. 1: vani sunt homines, in quibus non subest sapientia dei.

Deinde cum dicit itaque nemo glorietur in hominibus, infert conclusionem principaliter intentam, scilicet quod non debeant gloriari de ministris dei.

Et primo concludit propositum ex praedictis dicens itaque, ex quo ministri nihil sunt, sed laborant pro mercede, nemo glorietur in hominibus; sicut et in Ps. Cxlv, 2 s. Dicitur: nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. Et Ier. XVII, 5: maledictus vir qui confidit in homine, etc..

Secundo rationem assignat ex dignitate fidelium christi, assignans ordinem fidelium in rebus.

Et primo ponit ordinem rerum ad fideles christi, dicens omnia vestra sunt, quasi dicat: sicut homo non gloriatur de rebus sibi subiectis, ita et vos gloriari non debetis de rebus huius mundi, quae omnia sunt vobis data a deo, secundum illud Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius.

Exponit autem, quae omnia, inter quae primo ponit ministros christi, qui sunt divinitus ordinati ad ministerium fidelium, secundum illud II Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per iesum. Et hoc est, quod dicit sive Paulus, qui plantavit, sive Apollo, qui rigavit, sive cephas, id est, Petrus, qui est universalis pastor ovium christi, ut dicitur Io. Ult.. Post haec ponit res exteriores, cum dicit sive mundus, qui est continentia omnium creaturarum, qui quidem est fidelium christi, eo quod homo per res huius mundi iuvatur, vel quantum ad necessitatem corporalem, vel quantum ad cognitionem dei, secundum illud Sap. XIII, 5: a magnitudine speciei et creaturae, etc..

Consequenter ponit ea quae pertinent ad ipsam hominis dispositionem, dicens sive vita, sive mors, quia scilicet fidelibus christi et vita est utilis in qua merentur, et mors per quam ad praemia perveniunt, secundum illud Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, etc.. Et Phil. I, 21: mihi vivere christus est, et mori lucrum.

Ad haec autem duo reducuntur omnia bona vel mala huius mundi, quia per bona conservatur vita, per mala pervenitur ad mortem.

Ultimo ponit quae pertinent ad statum hominis praesentem vel futurum, dicens sive praesentia, id est, res huius vitae, quibus iuvamur ad merendum; sive futura, quae nobis reservantur ad praemium. Non enim habemus hic civitatem permanentem, sed futuram inquirimus, ut dicitur Hebr. Ult..

Omnia, inquit, vestra sunt, id est, vestrae utilitati deservientia, secundum illud Rom. VIII, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum.

Sic ergo primus ordo est rerum christi ad fideles; secundus vero fidelium christi ad christum, quos ponit subdens vos autem christi estis, quia scilicet sua morte vos redemit. Rom. XIV, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus. Tertius ordo est christi, secundum quod homo ad deum; ideo addit christus autem, secundum quod homo, dei est. Unde eum deum et dominum in Ps. VII, 2 nominat, dicens: domine deus meus, in te speravi, ut nomine dei tota trinitas intelligatur.

Quia ergo nullus debet gloriari de eo quod infra ipsum est, sed de eo quod est supra ipsum, ideo non debent fideles christi gloriari de ministris, sed magis ministri de ipsis.

II Cor. VII, 4: multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Sed fideles christi debent gloriari de christo, secundum illud Gal. Ult.: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu christi, sicut christus de patre, secundum illud Sap. II, 16: gloriatur se patrem habere deum.