SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Postquam apostolus improbavit Corinthiorum contentionem, ratione sumpta ex parte baptismi, hic excludit eorum contentionem, ratione sumpta ex parte doctrinae.

Quidam enim eorum gloriabantur de doctrina pseudo-apostolorum, qui ornatis verbis et humanae sapientiae rationibus veritatem fidei corrumpebant. Et ideo apostolus primo ostendit hunc modum convenientem non esse doctrinae fidei; secundo ostendit hoc modo docendi se usum apud eos non fuisse, II cap., ibi et ego, cum venissem ad etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi ut non evacuetur.

Dicit ergo primo: dixi quod misit me christus evangelizare, non tamen ita quod ego in sapientia verbi evangelizem, id est, in sapientia mundana, quae verbosos facit, inquantum per eam multis vanis rationibus homines utuntur. Eccle. VI, 11: ubi verba sunt plurima, multam in disputando habentia vanitatem. Prov. XIV, 23: ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Vel sapientiam verbi nominat rhetoricam, quae docet ornate loqui, ex quo alliciuntur interdum homines ad assentiendum erroribus et falsitatibus. Unde Rom. XVI, 18: per dulces sermones seducunt corda innocentium. Et de meretrice dicitur Prov. II, 16, in figura haereticae doctrinae: ut eruaris a muliere aliena et extranea, quae mollit sermones suos.

Sed contra dicitur Is. XXXIII, 19: populum impudentem non videbis, scilicet in catholica ecclesia, et populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia.

Sed quia in Graeco ponitur logos, quod rationem et sermonem significat, posset convenientius intelligi sapientia verbi, id est humanae rationis, quia illa quae sunt fidei, humanam rationem excedunt, secundum illud eccli.

III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi.

Sed contra hoc videtur esse quod multi doctores ecclesiae in doctrina fidei sapientia et rationibus humanis et ornatu verborum sunt usi.

Dicit enim Hieronymus in epistola ad magnum oratorem urbis Romae, quod omnes doctores fidei in ornatu philosophiae doctrinis atque scientiis suos referserunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum.

Et Augustinus dicit in quarto de doctrina christiana: sunt viri ecclesiastici qui divina eloquia non solum sapienter, sed etiam suaviter tractaverunt.

Dicendum est ergo quod aliud est docere in sapientia verbi quocumque modo intelligatur, et aliud uti sapientia verbi in docendo.

Ille in sapientia verbi docet qui sapientiam verbi accipit pro principali radice suae doctrinae, ita scilicet quod ea solum approbet, quae verbi sapientiam continent: reprobet autem ea quae sapientiam verbi non habent, et hoc fidei est corruptivum. Utitur autem sapientia verbi, qui suppositis verae fidei fundamentis, si qua vera in doctrinis philosophorum inveniat, in obsequium fidei assumit.

Unde Augustinus dicit in secundo de doctrina christiana, quod si qua philosophi dixerunt fidei nostrae accommoda, non solum formidanda non sunt, sed ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum vindicanda. Et in IV de doctrina christiana dicit: cum posita sit in medio facultas eloquii, quae ad persuadendum seu prava seu recta valent pluribus, cur non bonorum studio comparetur ut militet veritati, si eam mali in usum iniquitatis et erroris usurpant.

Deinde, cum dicit ut non evacuetur crux christi, probat quod dixerat, et primo quidem ex parte materiae, secundo ex parte ipsorum docentium, ibi videte enim vocationem vestram, etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit modum docendi qui est in sapientia verbi, non esse congruum fidei christianae; secundo probat quod supposuerat, ibi verbum enim crucis; tertio probationem manifestat, ibi quoniam Iudaei signa petunt.

Circa primum considerandum est, quod etiam in philosophicis doctrinis non est idem modus conveniens cuilibet doctrinae.

Unde sermones secundum materiam sunt accipiendi, ut dicitur in primo ethicorum.

Tunc autem maxime modus aliquis docendi est materiae incongruus, quando per talem modum destruitur id quod est principale in materia illa, puta si quis in rebus intellectualibus velit metaphoricis demonstrationibus uti, quae non transcendunt res imaginatas, ad quas non oportet intelligentem adduci, ut boetius ostendit in libro de trinitate.

Principale autem in doctrina fidei christianae est salus per crucem christi facta.

Unde, cap. II, 2, dicit non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi iesum christum et hunc crucifixum. Qui autem principaliter innititur in docendo sapientiam verbi, quantum in se est, evacuat crucem christi. Ergo docere in sapientia verbi non est modus conveniens fidei christianae. Hoc est ergo quod dicit ut non evacuetur crux christi, id est, ne si in sapientia verbi praedicare voluero, tollatur fides de virtute crucis christi. Gal. V, 11: ergo evacuatum est scandalum crucis. Ps. Cxxxvi, V. 7: qui dicunt, exinanite usque ad fundamentum in ea.

Deinde, cum dicit verbum crucis, etc., probat quod per doctrinam, quae est in sapientia verbi, crux christi evacuetur.

Et circa hoc duo facit primo inducit probationem; secundo assignat causam dictorum, ibi scriptum est enim, etc..

Dicit ergo primo: ideo dixi quod si per sapientiam verbi doctrina fidei proponeretur, evacuaretur crux christi, verbum enim crucis, id est Annuntiatio crucis christi, stultitia est, id est stultum aliquid videtur, pereuntibus quidem, id est, infidelibus qui se secundum mundum existimant sapientes, eo quod praedicatio crucis christi aliquid continet, quod secundum humanam sapientiam impossibile videtur, puta quod deus moriatur, quod omnipotens violentorum manibus subiiciatur. Continet etiam quaedam quae prudentiae huius mundi contraria videntur, puta quod aliquis non refugiat confusiones, cum possit, et aliqua huiusmodi. Et ideo Paulo huiusmodi annuntianti dixit festus, ut legitur Act. XXVI, 24: insanis, Paule, multae litterae ad insaniam te adducunt. Et ipse Paulus dicit infra IV, 10: nos stulti propter christum.

Et ne credatur revera verbum crucis stultitiam continere, subdit his autem qui salvi fiunt, id est nobis, scilicet christi fidelibus qui ab eo salvamur, secundum illud matth.

C. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, virtus dei est, quia ipsi in cruce christi mortem dei cognoscunt, qua diabolum vicit et mundum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo de tribu Iuda. Item virtutem quam in seipsis experiuntur, dum simul cum christo vitiis et concupiscentiis moriuntur, secundum illud Gal. V, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Unde in Ps. Cix, 2 dicitur virgam virtutis tuae emittit dominus ex sion.

Lc. VI, 19: virtus de illo exibat et sanabat omnes.

Deinde cum dicit scriptum est enim, ostendit praedictorum causam, et ponit primo quare verbum crucis sit hominibus stultitia; secundo ostendit quare ista stultitia sit virtus dei his, qui salvantur, ibi nam quia in dei sapientia, etc..

Circa primum duo facit.

Primo inducit auctoritatem praenuntiantem quod quaeritur; secundo ostendit hoc esse impletum, ibi ubi sapiens? circa primum considerandum quod id quod est in se bonum, non potest alicui stultum videri, nisi propter defectum sapientiae.

Haec est ergo causa quare verbum crucis quod est salutiferum credentibus, quibusdam videtur stultitia, quia sunt ipsi sapientia privati. Et hoc est quod dicit scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

Potest autem hoc sumi ex duobus locis.

Nam in Abdia dicitur: perdam sapientiam de idumaea, et prudentiam de monte esau. Expressius autem habetur Is. XXIX, V. 14: peribit sapientia a sapientibus, et intellectus prudentium eius abscondetur.

Differunt autem sapientia et prudentia.

Nam sapientia est cognitio divinarum rerum; unde pertinet ad contemplationem, iob XXVIII, V. 28: timor dei ipsa est sapientia; prudentia vero proprie est cognitio rerum humanarum, unde dicitur Prov. X, 23: sapientia est viro prudentia, quia scilicet scientia humanarum rerum prudentia dicitur. Unde et philosophus VI ethicorum dicit quod prudentia est recta ratio agibilium, et sic prudentia ad rationem pertinet.

Est autem considerandum quod homines quantumcumque mali non totaliter donis dei privantur, nec in eis dona dei reprobantur, sed in eis reprobatur et perditur quod ex eorum malitia procedit. Et ideo non dicit simpliciter perdam sapientiam, quia omnis sapientia a domino deo est, ut dicitur Is. XXIX, 14 ss., sed perdam sapientiam sapientium, id est, quam sapientes huius mundi adinvenerunt sibi contra veram sapientiam dei, quia, ut dicitur Iac. III, 15, non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Similiter non dicit reprobabo prudentiam, nam veram prudentiam sapientia dei docet, sed dicit prudentiam prudentium, id est, quam illi qui se prudentes aestimant in rebus mundanis prudentiam reputant ut scilicet bonis huius mundi inhaereant. Vel quia, ut dicitur Rom. VIII, V. 6, prudentia carnis mors est.

Et sic propter defectum sapientiae reputant impossibile deum hominem fieri, mortem pati secundum humanam naturam; propter defectum autem prudentiae reputant inconveniens fuisse quod homo sustineret crucem, confusione contempta, ut dicitur Hebr. XII, 2.

Deinde cum dicit ubi sapiens, etc., ostendit esse impletum quod de reprobatione humanae sapientiae et prudentiae fuerat probatum. Et primo ponit medium sub interrogatione; secundo conclusionem infert, ibi nonne stultam deus fecit sapientiam huius mundi, etc..

Dicit ergo primo ubi sapiens? quasi diceret: non invenitur in congregatione fidelium qui salvatur. Per sapientem intelligit illum qui secretas naturae causas scrutatur.

Is. XIX, 11: quomodo dicetis Pharaoni: filius sapientium ego? et hoc refertur ad gentiles, qui huius mundi sapientiae studebant.

Ubi Scriba? id est peritus in lege, et hoc refertur ad Iudaeos; quasi diceret: non est in coetu fidelium. Io. VII, 48: numquid ex principibus aliquis credidit in eum? ubi inquisitor huius saeculi? qui scilicet per prudentiam exquirit quae sit convenientia vitae humanae in rebus huius saeculi; quasi dicat: non invenitur inter fideles, et hoc refertur ad utrosque, scilicet Iudaeos et gentiles. Baruch c. III, 23: filii Agar, qui exquisierunt prudentiam quae de terra est.

Videtur autem apostolus hanc interrogationem sumere ab eo, quod dicitur Is. XXXIII, V. 18: ubi est litteratus? pro quo ponit sapientem.

Ubi est verba legis ponderans? pro quo ponit Scribam. Ubi est doctor parvulorum? pro quo ponit inquisitorem huius saeculi, quia parvuli maxime solent instrui de his, quae pertinent ad disciplinam moralis vitae.

Deinde cum dicit nonne stultam fecit, etc., infert conclusionem sub interrogatione, quasi dicat: cum illi qui sapientes mundi reputantur a via salutis defecerint, nonne deus sapientiam huius mundi fecit stultam? id est, demonstravit esse stultam, dum illi qui hac sapientia pollebant tam stulti inventi sunt ut viam salutis non acciperent.

Ier. X, 14 et LI, 17: stultus factus est omnis homo a scientia sua. Is. XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te.

Potest autem et aliter intelligi quod dictum est, ac si diceret: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo, id est eligam eam in primis meis praedicatoribus, secundum illud Prov. XXX, 1: visio quam locutus est vir cum quo est deus; et infra: stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

Ubi sapiens? quasi dicat: inter praedicatores fidei non invenitur. Matth. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Nonne deus stultam fecit, id est demonstravit, sapientiam huius mundi? faciendo quod ipsis impossibile reputabatur, scilicet dictum esse hominem mortuum resurgere, et alia huiusmodi.

Deinde cum dicit nam quia in dei sapientia, etc., assignat rationem quare per praedicationis stultitiam salventur fideles.

Et hoc est quod dictum est, quod verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est, virtus vero salvationis credentibus; nam placuit deo per stultitiam praedicationis, id est per praedicationem, quam humana sapientia stultam reputat, salvos facere credentes; et hoc ideo, quia mundus, id est mundani, non cognoverunt deum per sapientiam ex rebus mundi acceptam, et hoc in dei sapientia.

Divina enim sapientia faciens mundum, sua iudicia in rebus mundi instruit, secundum illud Eccli. I, 10: effudit illam super omnia opera sua; ita quod ipsae creaturae, per sapientiam dei factae, se habent ad dei sapientiam, cuius iudicia gerunt, sicut verba hominis ad sapientiam eius quam significant.

Et sicut discipulus pervenit ad cognoscendum magistri sapientiam per verba quae ab ipso audit, ita homo poterat ad cognoscendum dei sapientiam per creaturas ab ipso factas inspiciendo pervenire, secundum illud rom.

C. I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.

Sed homo propter sui cordis vanitatem a rectitudine divinae cognitionis deviavit. Unde dicitur Io. I, 10: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Et ideo deus per quaedam alia ad sui cognitionem salutiferam fideles adduxit, quae in ipsis rationibus creaturarum non inveniuntur, propter quod a mundanis hominibus, qui solas humanarum rerum considerant rationes, reputantur stulta. Et huiusmodi sunt fidei documenta. Et est simile, sicut si aliquis magister considerans sensum suum ab auditoribus non accipi, per verba quae protulit, studet aliis verbis uti, per quae possit manifestare quae habet in corde.

Deinde cum dicit quoniam et Iudaei, etc., manifestat probationem praemissorum, et primo quantum ad id, quod dixerat: verbum crucis pereuntibus stultitia est.

Secundo quantum ad id quod dixerat: his qui salvi fiunt, virtus dei est ipsis autem vocatis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit pereuntium differens studium et intentionem; secundo ex hoc rationem assignat eius quod dixerat, ibi nos autem praedicamus christum.

Pereuntium autem, id est infidelium, quidam erant Iudaei, quidam gentiles. Dicit ergo: dictum est quod verbum crucis pereuntibus est stultitia, et hoc ideo quoniam Iudaei signa petunt. Erant enim Iudaei consueti divinitus instrui, secundum illud deut.

C. VIII, 5: erudivit eum et docuit. Quae quidem doctrina cum esset a deo per multa mirabilia manifestata, secundum illud ps.

Lxxvii, 12: fecit mirabilia in terra Aegypti, et ideo ab afferentibus quamcumque doctrinam signa quaerebant, secundum illud matth.

C. XII, 38: magister, volumus a te signum aliquod videre. Et in Ps. Lxxiii, 9 dicitur: signa nostra non vidimus.

Sed Graeci sapientiam quaerunt, utpote in studio sapientiae exercitati, sapientiam dico quae per rationes rerum mundanarum accipitur, de qua dicitur Ier. IX, 23: non glorietur sapiens in sapientia. Per Graecos autem omnes gentiles dat intelligere qui a Graecis mundanam sapientiam acceperunt. Quaerebant igitur sapientiam, volentes omnem doctrinam eis propositam secundum regulam humanae sapientiae iudicare.

Deinde concludit quare verbum crucis sit eis stultitia, dicens nos autem praedicamus christum crucifixum, secundum illud infra cap. XI, 26: mortem domini annuntiabitis donec veniat. Iudaeis scandalum, quia scilicet desiderabant virtutem miracula facientem et videbant infirmitatem crucem patientem; nam, ut dicitur II Cor. Ultimo: crucifixus est ex infirmitate.

Gentibus autem stultitiam, quia contra rationem humanae sapientiae videtur quod deus moriatur et quod homo iustus et sapiens se voluntarie turpissimae morti exponat.

Deinde, cum dicit ipsis autem vocatis, manifestat quod dixerat: his autem qui salvi fiunt, virtus dei est. Et primo manifestat hoc; secundo rationem assignat; ibi quia quod stultum, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod praedicamus christum crucifixum, Iudaeis scandalum et gentibus stultitiam, sed praedicamus christum dei virtutem et dei sapientiam ipsis vocatis Iudaeis et Graecis, id est his qui ex Iudaeis et gentibus ad fidem christi vocati sunt, qui in cruce christi recognoscunt dei virtutem, per quam et Daemones superantur et peccata remittuntur et homines salvantur. Ps. XX, 14: exaltare, domine, in virtute tua.

Et hoc dicit contra scandalum Iudaeorum, qui de infirmitate christi scandalizabantur et recognoscunt in cruce dei sapientiam, inquantum per crucem convenientissimo modo humanum genus liberat. Sap. IX, 19: per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi a principio.

Dicitur autem dei virtus et dei sapientia per quamdam appropriationem. Virtus quidem, inquantum per eum pater omnia operatur, Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt, sapientia vero, inquantum ipsum verbum, quod est filius, nihil est aliud quam sapientia genita vel concepta. Eccli.

C. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam.

Non autem sic est intelligendum, quod deus pater sit fortis et sapiens virtute aut sapientia genita, quia, ut Augustinus probat VI de trinitate, sequeretur, quod pater haberet esse a filio, quia hoc est deo esse, quod fortem et sapientem esse.

Deinde cum dicit quia quod stultum est dei, assignat rationem eius quod dixerat, dicens quomodo id, quod est infirmum et stultum possit esse virtus vel sapientia dei, quia quod stultum est dei sapientius est hominibus, quasi dicat: iam aliquod divinum videtur esse stultum, non quia deficiat a sapientia, sed quia superexcedit sapientiam humanam. Homines enim quidam consueverunt stultum reputare quod eorum sensum excedit. Eccli. III, 25: plurima super sensum hominis ostensa sunt tibi. Et quod infirmum est dei, fortius est hominibus, quia scilicet non dicitur aliquid infirmum in deo per defectum virtutis, sed per excessum humanae virtutis, sicut etiam dicitur invisibilis, inquantum excedit sensum humanum. Sap. XII, 17: virtutem ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus.

Quamvis hoc possit referri ad incarnationis mysterium: quia id quod reputatur stultum et infirmum in deo ex parte naturae assumptae, transcendit omnem sapientiam et virtutem.

Ex. XV, 11: quis similis tui in fortibus, domine?