SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Dixerat supra apostolus sapientiam loquimur inter perfectos. Postquam ergo manifestavit qualis sit haec sapientia, quia mundanis hominibus incognita, cognita autem sanctis, hic manifestat qua ratione hanc sapientiam sancti inter perfectos loquuntur. Et primo proponit quod intendit; secundo assignat rationem, ibi animalis autem homo, etc..

Circa primum, primo proponit revelatorum manifestationem, dicens: dictum est quod spiritum dei accepimus, ut sciamus quae a deo donata sunt nobis, quae scilicet nobis per spiritum revelata sunt, loquimur.

Sunt enim eis revelata ad utilitatem. Unde et Act. II, 4: repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui.

Secundo tangit modum enarrandi, excludens modum inconvenientem, dicens non in doctis humanae sapientiae verbis, id est, non nitimur ad probandam nostram doctrinam per verba composita ex humana sapientia, sive quantum ad ornatum verborum, sive quantum ad subtilitatem rationum. Is. XXXIII, V. 19: populum alti sermonis non videbis.

Astruit enim modum convenientem, cum dicit sed in doctrina spiritus, id est, prout spiritus sanctus nos loquentes interius docet, et auditorum corda ad capiendum illustrat.

Io. XVI, 13: cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.

Tertio determinat auditores, dicens spiritualibus spiritualia comparantes, quasi dicat: recta comparatione spiritualia documenta tradimus spiritualibus viris, quibus sunt convenientia.

II Tim. II, 2: haec commenda fidelibus viris, qui idonei erunt et alios docere.

Eosdem autem hic nominat spirituales, quos supra perfectos, quia per spiritum sanctum homines perficiuntur in virtute, secundum illud Ps. XXXII, 6: spiritu oris eius omnis virtus eorum.

Deinde, cum dicit animalis, etc., assignat rationem dictorum, et primo ostendit quare spiritualia non sunt tradenda animalibus hominibus; secundo quare sunt tradenda spiritualibus, ibi spiritualis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit rationem; secundo manifestat eam, ibi stultitia enim, etc..

Ratio ergo talis est: nulli sunt tradenda documenta quae capere non potest, sed homines animales non possunt capere spiritualia documenta; ergo non sunt eis tradenda.

Hoc est ergo quod dicit animalis homo, etc.. Et ideo recta ratione non possunt tradi eis.

Ubi primo considerandum est quis homo dicatur animalis. Est ergo considerandum quod anima est forma corporis.

Unde propriae animae intelliguntur illae vires quae sunt actus corporalium organorum, scilicet vires sensitivae. Dicuntur ergo homines animales qui huiusmodi vires sequuntur, inter quas est vis apprehensiva, et appetitiva, et ideo potest dici homo dupliciter animalis. Uno modo quantum ad vim apprehensivam, et hic dicitur animalis sensu, qui, sicut dicitur in Glossa, de deo iuxta corporum phantasiam vel legis litteram, vel rationem philosophicam iudicat, quae secundum vires sensitivas accipiuntur.

Alio modo dicitur quis animalis quantum ad vim appetitivam, qui scilicet afficitur solum ad ea quae sunt secundum appetitum sensitivum, et talis dicitur animalis vita, qui, sicut dicitur in Glossa, sequitur dissolutam lasciviam animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet.

Unde dicitur in canonica Iudae V. 19: hi sunt qui segregant semetipsos, animales spiritum non habentes.

Secundo autem videndum quare tales non possunt percipere ea quae sunt spiritus dei: quod quidem manifestum est, et quantum ad animalem sensum, et quantum ad animalem vitam. Ea enim de quibus spiritus sanctus illustrat mentem, sunt supra sensum et rationem humanam, secundum illud Eccli. III, 25: plura supra sensum hominis ostensa sunt tibi, et ideo ab eo capi non possunt, qui soli cognitioni sensitivae innititur. Spiritus etiam sanctus accendit affectum ad diligendum spiritualia bona, sensibilibus bonis contemptis, et ideo ille qui est animalis vitae, non potest capere huiusmodi spiritualia bona, quia philosophus dicit in IV ethic.

Quod qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Prov. XVIII, 2: non recipit stultus verba prudentiae, nisi ei dixeris quae versantur in corde eius. Eccli. XXII, 9: cum dormiente loquitur, qui narrat sapientiam stulto.

Deinde, cum dicit stultitia enim, etc., manifestat quod dixerat per signum; cum enim aliquis aliqua sapienter dicta reprobat quasi stulta, signum est quod ea non capiat. Quia igitur animalis homo ea quae sunt spiritus dei reputat stulta, ex hoc manifestatur quod ea non capit. Et hoc est quod dicit stultitia enim est illi, scilicet animali.

Iudicat enim esse stulta quae secundum spiritum dei aguntur. Eccle. X, 3: in via stultus ambulans, cum ipse sit insipiens, omnes stultos aestimat.

Quod autem homini animali quae secundum spiritum sunt videantur stulta, non procedit ex rectitudine sensus: sicut sapientes aliqua iudicant esse stulta quae stultis videntur sapientia propter defectum intellectus; quia homo sensui deditus non potest intelligere ea quae supra sensum sunt, et homo carnalibus affectus non intelligit esse bonum, nisi quod est delectabile secundum carnem.

Et hoc est quod sequitur et non potest intelligere, Ps. Lxxxi, 5: nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant.

Quare autem non possit intelligere, ostendit subdens quia spiritualiter examinatur, id est, spiritualium examinatio fit spiritualiter. Numquam enim inferior potest examinare et iudicare ea quae sunt superioris, sicut sensus non potest examinare ea quae sunt intellectus. Et similiter, neque sensus, neque ratio humana potest iudicare ea quae sunt spiritus dei. Et ita relinquitur quod huiusmodi solo spiritu sancto examinantur, secundum illud Ps. XVII, 31: eloquia domini igne examinata, probata scilicet a spiritu sancto.

Quia ergo animalis homo caret spiritu sancto, non potest spiritualia examinare, et per consequens nec ea intelligere.

Deinde, cum dicit spiritualis autem iudicat omnia, etc., assignat rationem quare spiritualibus spiritualia tradantur, et primo ponit rationem; secundo manifestat causam, ibi quis enim novit.

Assignat autem talem rationem: illi tradenda sunt spiritualia qui potest iudicare, secundum illud iob XII, 11: auris verba diiudicat; sed spiritualis est huiusmodi, ergo ei spiritualia sunt tradenda. Et hoc est quod dicit spiritualis autem diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.

Ubi primo videndum est quis homo dicatur spiritualis. Est autem notandum quod spiritus nominare consuevimus substantias incorporeas; quia igitur aliqua pars animae est quae non est alicuius organi corporei actus, scilicet pars intellectiva comprehendens intellectum et voluntatem, huiusmodi pars animae spiritus hominis dicitur, quae tamen a spiritu dei et illuminatur secundum intellectum, et inflammatur secundum affectum et voluntatem.

Dupliciter ergo dicitur homo spiritualis.

Uno modo ex parte intellectus, spiritu dei illustrante. Et secundum hoc in Glossa dicitur quod homo spiritualis est, qui, spiritui dei subiectus, certissime ac fideliter spiritualia cognoscit. Alio modo ex parte voluntatis, spiritu dei inflammante: et hoc modo dicitur in Glossa quod spiritualis vita est, qua spiritum dei habens rectorem animam regit, id est animales vires. Gal. Ult.: vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi, etc..

Secundo considerandum est quare spiritualis diiudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur.

Ubi notandum est quod in omnibus ille qui recte se habet, rectum iudicium habet circa singula. Ille autem qui in se rectitudinis defectum patitur, deficit etiam in iudicando: vigilans enim recte iudicat et se vigilare et alium dormire; sed dormiens non habet rectum iudicium de se, nec de vigilante.

Unde non sunt res tales quales videntur dormienti, sed quales videntur vigilanti.

Et eadem ratio est de sano et infirmo circa iudicium saporum, et de debili et forti circa iudicium ponderum, et virtuoso et vitioso circa agibilia. Unde et philosophus dicit in V ethicorum quod virtuosus est regula et mensura omnium humanorum, quia scilicet in rebus humanis talia sunt singularia, qualia virtuosus iudicat ea esse. Et secundum hunc modum apostolus hic dicit quod spiritualis iudicat omnia, quia scilicet homo habens intellectum illustratum et affectum ordinatum per spiritum sanctum, de singulis quae pertinent ad salutem, rectum iudicium habet.

Ille autem qui non est spiritualis habet etiam intellectum obscuratum et affectum inordinatum circa spiritualia bona, et ideo ab homine non spirituali, spiritualis homo iudicari non potest, sicut nec vigilans a dormiente.

Quantum ergo ad primum horum dicitur Sap. III, 8 quod iudicabunt iusti nationes.

Quantum ad secundum dicitur infra IV, 3: mihi pro minimo est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die.

Deinde cum dicit quis enim novit, etc., manifestat rationem inductam. Et primo inducit auctoritatem; secundo adaptat ad propositum, ibi nos autem, etc..

Est autem considerandum quod ad hoc quod aliquis possit de aliquo homine iudicare, duo requiruntur. Primo ut iudicans cognoscat ea quae sunt iudicati, quia, ut dicitur I ethic.: unusquisque bene iudicat quae cognoscit, et horum est optimus iudex. Ex quo patet quod sensum, id est sapientiam dei omnia iudicantem, nullus possit diiudicare.

Ideo dicit quis enim novit sensum domini? quasi dicat: nullus: quia sapientia dei excedit omnem cupiditatem hominis. Eccli.

I, 3: sapientiam dei praecedentem omnia quis investigavit? Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam? secundo requiritur quod iudicans sit superior iudicato. Unde dominus habet iudicium de servo, magister de discipulo. Ex quo etiam patet quod nullus potest sensum dei iudicare.

Propter quod sequitur aut quis instruxit eum? quasi dicat: nullus. Non enim habet scientiam ab aliquo acceptam, sed potius fontem omnis scientiae. Iob XXVI, 3: cui dedisti consilium? forsitan ei qui non habet sapientiam? videntur autem verba haec assumpta ex eo quod dicitur Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit et ostendit illi? cum quo iniit consilium et instruxit eum? deinde adaptat quod dixerat ad propositum, dicens nos autem, scilicet spirituales viri, sensum christi habemus, idest, recipimus in nobis sapientiam christi ad iudicandum.

Eccli. XVII, 6: creavit illis scientiam spiritus, sensu adimplevit corda illorum.

Lc. Ult. Dicitur quod aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas, et ita, quia sensus christi diiudicari non potest, conveniens est quod spiritualis, qui sensum christi habet, a nemine iudicetur.