SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Postquam apostolus reprehendit fornicarium et sustinentes eum, hic accedit ad tractandum de matrimonio.

Et circa hoc tria facit.

Primo determinat de coniugatis et matrimonio iunctis; secundo, de virginibus, ibi de virginibus autem, etc.; tertio, de viduis, ibi mulier alligata est, etc..

Circa primum duo facit.

Primo instruit eos qui non sunt matrimonio iuncti, utrum scilicet debeant matrimonium contrahere; secundo manifestat quod dixerat, ibi hoc autem dico, etc..

Circa primum duo facit.

Primo manifestat quid circa hoc sit per se bonum; secundo, quid necessarium, ibi propter fornicationem autem, etc..

Circa primum considerandum quod in detestationem fornicationis, contra quam locutus iam fuerat, aliqui non habentes zelum dei secundum scientiam, intantum procedebant, quod etiam matrimonium condemnabant, secundum illud I Tim. IV, 2 s.: in hypocrisi loquentium mendacium, prohibentium nubere. Et quia hoc durum Corinthiis videbatur fidelibus, super hoc apostolo scripserunt, eius sententiam requirentes, et ideo apostolus eis respondet: ita reprehendi ea quae facitis. De quibus autem scripsistis mihi, respondeo, quantum ad matrimonium, bonum est homini mulierem non tangere.

Circa quod notandum quod mulier data est viro ad adiutorium generationis: et in hoc differt vis generativa a nutritiva, quia vis nutritiva deservit homini ad conservationem individui; unde bonum est homini nutrimento uti, quia per hoc eius vita conservatur; generativa autem non deservit homini ad conservationem individui, sed ad conservationem speciei. Unde non potest dici quod bonum est homini, ad suum individuum, mulierem tangere, primo quidem quantum ad animam, quia, ut Augustinus dicit in soliloquiis, nihil sic deiicit animam ab arce virtutis suae, sicut contactus ille corporum, sine quo uxor haberi non potest; et ideo Ex. XIX, 15 dicitur populo accepturo legem dei: estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.

I Reg. XXI, 4 dixit Abimelech ad David: si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus, manducent panem sanctum.

Secundo quantum ad corpus, quod vir subiicit per matrimonium potestati uxoris, se ex libero servum constituens. Servitus autem haec prae omnibus aliis est amara. Unde et Eccle. VII, 27 dicitur: inveni amariorem morte mulierem.

Tertio quantum ad res exteriores, quarum occupatione necesse est hominem implicari, qui habet uxorem et filios nutriendos, cum tamen dicatur II Tim. II, 4: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit.

Deinde cum dicit propter fornicationem, etc., ostendit quid circa hoc sit necessarium.

Primo quantum ad contractum matrimonii; secundo quantum ad actum matrimonii iam contracti, ibi uxori vir debitum, etc..

Circa primum considerandum est, quod actus generativae virtutis ordinatur ad conservationem speciei per generationem filiorum, et quia mulier data est viro in adiutorium generationis, prima necessitas tangendi mulierem est propter procreationem filiorum.

Unde Gen. I, 27 s. Dicitur: masculum et foeminam creavit eos, et benedixit eis deus, et ait: crescite et multiplicamini, et replete terram. Sed haec necessitas fuit circa institutionem humani generis, quamdiu oportuit multiplicari populum dei per successionem carnis.

Sed apostolus, considerans humanum genus iam multiplicatum et populum dei iam esse augmentatum, non propagatione carnis, sed generatione quae est ex aqua et spiritu sancto, ut dicitur Io. III, 5, praetermisit hanc necessitatem, qua scilicet primitus institutum fuerat matrimonium in officium naturae, et proponit secundam necessitatem secundum quam institutum est in remedium culpae.

Quia enim carnalis concupiscentia adhuc post baptismum in fidelibus remanet, licet non dominetur, instigat homines maxime ad actus venereos propter vehementiam delectationis.

Et quia maioris virtutis est totaliter hanc concupiscentiam superare, quam possit hominibus convenire, secundum illud Matth. XIX, V. 11: non omnes capiunt verbum hoc, necessarium est quod in parte concupiscentiae cedatur, et in parte superetur; quod quidem fit dum actus generationis ratione ordinatur, et non totaliter homo concupiscentia ducitur, sed magis concupiscentia subditur rationi.

Habet autem hoc ratio naturalis, quod homo utatur generationis actu, secundum quod convenit generationi et educationi filiorum. Hoc autem in brutis animalibus invenitur, quod in quibuscumque speciebus animalium sola foemina non sufficit ad educationem prolis, masculus simul nutrit prolem cum foemina; et ad hoc exigitur, quod masculus cognoscat propriam prolem. Et ideo in omnibus talibus animalibus, ut patet in columbis, turturibus et huiusmodi, naturaliter indita est sollicitudo de educatione prolis. Et propter hoc in huiusmodi non sunt vagi et indifferentes concubitus, ex quibus sequeretur incertitudo prolis; sed masculus determinatus determinatae foeminae coniungitur, non indifferenter quaelibet cuilibet, sicut accidit in canibus et aliis huiusmodi animalibus, in quibus sola foemina nutrit prolem.

Maxime autem in specie humana masculus requiritur ad prolis educationem, quae non solum attenditur secundum corporis nutrimentum, sed magis secundum nutrimentum animae, secundum illud Hebr. XII, 9: patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur eos; et ideo ratio naturalis dictat quod in specie humana non sint vagi et incerti concubitus, quales sunt concubitus fornicarii, sed sint determinati viri ad determinatam foeminam, quae quidem determinatio fit per legem matrimonii.

Sic igitur triplex bonum habet matrimonium, primum quidem quod est in officium naturae, prout scilicet ordinatur ad generationem et educationem prolis, et hoc bonum est bonum prolis.

Secundum bonum habet prout est in remedium concupiscentiae, quae scilicet coarctatur ad determinatam personam, et hoc bonum dicitur fides, quam scilicet vir servat uxori suae, non accedens ad aliam, et similiter uxor viro.

Tertium bonum habet, prout in fide contrahitur christi, quod quidem bonum dicitur sacramentum, inquantum significat coniunctionem christi et ecclesiae, secundum illud Eph. V, 32: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in christo, et ecclesia.

Hoc est ergo quod dicit: dictum est quod bonum est homini mulierem non tangere, sed quia ad hoc bonum non sunt omnes homines idonei, unusquisque vir, propter fornicationem, scilicet vitandam, suam uxorem habeat, id est, sibi determinatam, ut tollantur vagi et incerti concubitus, quod pertinet ad fornicationem. Unde et Prov. V, 18: laetare cum muliere adolescentiae tuae, et postea subditur: quare seduceris, fili mi, ab aliena? deinde cum dicit uxori vir debitum reddat, etc., agit de usu matrimonii contracti. Et primo agit de debito reddendo; secundo de debiti intermissione, ibi nolite fraudare, etc..

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit, dicens: dictum est quod vir habeat uxorem, et uxor virum; habendi autem haec est ratio, ut vir reddat debitum uxori, scilicet de suo corpore per carnalem commixtionem, similiter autem et uxor viro, quia quantum ad hoc ad paria iudicantur. Unde mulier non est formata de pedibus viri tamquam ancilla, nec de capite tamquam domina, sed de latere tamquam socia, ut legitur Gen. II, 21. Unde et mutuo debent sibi debitum reddere, secundum illud Rom. XIII, 7: reddite omnibus debita.

Secundo assignat debiti rationem, dicens mulier non habet potestatem sui corporis, scilicet ad actum generationis, ut scilicet possit proprio arbitrio vel continere, scilicet vel alteri se tradere; sed vir, scilicet habet potestatem sui corporis, quantum scilicet ad usum carnalis copulae, et ideo uxor debet viro proprii corporis officium offerre.

Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier, etc.. Unde et ipse debet sui corporis officium offerre uxori, legitimo impedimento cessante. Unde et gen.

C. II, 24 dicitur: adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.

Deinde cum dicit nolite fraudare invicem, etc., agit de intermissione debiti reddendi. Et primo ostendit qualiter intermitti debeat actus coniugalis.

Circa quod docet unum esse cavendum, ne scilicet hoc per fraudem fiat, dicens nolite fraudare invicem, ut scilicet velit vir continere, invita uxore, aut etiam e converso.

Quod apostolus fraudem nominat, quia unus subtrahit alteri quod ei debetur, quod ad fraudem pertinet, non minus in actu matrimonii, quam in aliis rebus. Unde et prov.

C. XII, 27 dicitur: non inveniet fraudulentus lucrum, quia scilicet ille, qui tali fraude continentiam deo offert, non lucratur meritum vitae aeternae. Sicut enim dicit Augustinus non vult deus tale lucrum tali damno compensari, ut dum unus coniugum continet, altero invito, ille incidat in damnabiles corruptelas.

Tria autem docet observanda in tali intermissione: quorum primum est ut fiat ex communi consensu. Unde dicit nisi forte ex consensu. Unde dicitur Eccli. XXV, 1 s.: in tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt probata coram deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, vir et mulier bene sibi consentientes. Secundum est, ut sit ad certum tempus. Unde subdit nisi forte ad tempus, secundum illud eccle.

C. III, 5: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tertium est, ut hoc fiat propter debitum finem, scilicet causa spiritualium actuum, ad quos continentia reddit magis aptos. Unde subdit ut vacetis orationi, secundum illud Ioel. II, 14: sacrificium et libamen domino deo nostro, et postea subdit: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.

Secundo agit de reiteratione coniugalis actus; et primo ponit documentum, dicens iterum revertimini in idipsum, ut scilicet vobis invicem debitum reddatis, finito tempore orationis. Unde et III Reg. VIII, 66 dicitur, quod celebratis dedicationis solemniis, profecti sunt in tabernacula sua laetantes.

Secundo assignat rationem documenti. Non enim hoc dicit, quasi sit necessarium ad salutem, sed ad periculum vitandum. Unde subdit ne tentet vos Satanas, id est, ne sua tentatione vos prosternat; sicut etiam dicitur I Thess. III, 5: ne forte vos tentaverit is qui tentat, et inanis sit labor noster. Tentatio autem Satanae non est fortibus timenda, de quibus dicitur I Io. II, 14: scribo vobis, iuvenes, quoniam fortes estis, et verbum dei manet in vobis, et vicistis malignum. Est autem timenda debilibus, unde subdit propter incontinentiam vestram, id est, propter pronitatem ad incontinentiam, ex quo contingit, quod diabolus hominem tentando prosternit, et provocatur ad tentandum, secundum illud I Petr. Ult.: circuit quaerens quem devoret.

Deinde cum dicit hoc autem dico, etc., manifestat quo sensu praedicta sunt accipienda, et primo facit quod dictum est; secundo, rationem assignat, ibi volo autem, etc.; tertio, exponit quod dixerat, ibi dico autem, etc..

Dicit ergo primo: dixi, quod unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque mulier virum suum, et iterum quod post continentiam determinati temporis, iterum revertamini in idipsum. Hoc autem dico secundum indulgentiam, id est, parcens infirmitati vestrae, non secundum imperium, quasi scilicet vobis necessarium ad salutem.

Subditis enim sunt quaedam eorum infirmitati indulgenda, et non ad bona imperio cogendi.

Unde contra quosdam praelatos dicitur Ez. XXXIV, 4 s.: cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia, et dispersi sunt greges mei.

Sed videtur apostolus inconvenienter loqui; indulgentia enim non est nisi de peccato. Per hoc ergo quod apostolus, secundum indulgentiam se dicit matrimonium concessisse, videtur exprimere quod matrimonium sit peccatum.

Sed ad hoc potest responderi dupliciter.

Uno modo ut indulgentia sumatur hic pro permissione. Est autem duplex permissio: una quidem de minus malo, sicut dicitur matth.

C. XIX, 8, quod Moyses permisit Iudaeis dare libellum repudii propter duritiam cordis eorum, scilicet ad vitandum uxoricidium, ad quod erant proni. Talis enim permissio non fit in novo testamento propter sui perfectionem, secundum illud Hebr. VI, 1: ad perfectum feramur. Alia autem est permissio de minus bono, cum scilicet homo praecepto non cogitur ad maius bonum; et hoc modo apostolus hic indulget, id est, permittit matrimonium, quod est minus bonum quam virginitas, quae non praecipitur, quae est maius bonum.

Alio modo potest accipi indulgentia prout respicit culpam, secundum illud Is. XXVI, 15: indulsisti, domine, indulsisti genti. Et secundum hoc indulgentia refertur ad actum coniugalem secundum quod habet annexam culpam venialem, tamen propter bona matrimonii sine quibus esset mortalis.

Unde considerandum est quod actus coniugalis quandoque quidem est meritorius, et absque omni culpa mortali vel veniali, puta cum ordinatur ad bonum prolis procreandae et educandae ad cultum dei: sic enim est actus religionis; vel cum fit causa reddendi debitum: sic enim est actus iustitiae.

Omnis autem actus virtutis est meritorius, si sit cum charitate. Quandoque vero est cum culpa veniali, scilicet cum quis ad actum matrimonialem ex concupiscentia excitatur, quae tamen infra limites matrimonii sistit, ut scilicet cum sola uxore sit contentus. Quandoque vero est culpa mortalis, puta cum concupiscentia fertur extra limites matrimonii, scilicet cum aliquis accedit ad uxorem, aeque libenter vel libentius ad aliam accessurus.

Primo ergo modo actus matrimonii non requirit indulgentiam; secundo modo habet indulgentiam inquantum aliquis consentiens concupiscentiae in uxorem, non fit reus peccati mortalis; tertio modo omnino indulgentiam non habet.

Deinde cum dicit volo autem etc., assignat rationem eius quod dixerat, et primo quare non loquatur secundum imperium; secundo quare loquatur secundum indulgentiam, ibi sed unusquisque, etc..

Circa primum considerandum est quod nullus sapiens praecipit illud cuius contrarium magis vult fieri. Ideo apostolus non praecipit quod homines matrimonium contrahant, vel matrimonio contracto utantur, quia magis vult quod homines contineant. Et hoc est quod dicit volo autem omnes, homines, esse sicut meipsum, ut scilicet contineant, sicut ego contineo. Et similiter dicit Act. XXVI, 29: opto apud deum omnes qui audiunt, fieri tales qualis ego sum.

Sed contra hoc videtur esse, quia si omnes homines continerent, sicut apostolus continebat, cessasset generatio, et sic non fuisset impletus numerus electorum, quod erat contra dispositionem divinam.

Dicunt quidam quod apostolo revelatum erat, quod si omnes homines salvarentur in continentia viventes, sicut ipse vivebat, sufficiebat ad implendum numerum electorum.

Sed hoc nulla auctoritate fulcitur; et ideo potest dici, quod apostolus volebat omnes esse continentes, quia scilicet volebat hoc de singulis, non tamen volebat quod omnes simul continerent.

Vel potest dici, et melius, quod volebat omnes homines esse continentes voluntate antecedente, sicut ipse dicit I Tim. II, 4, quod deus vult omnes homines salvos fieri, non autem voluntate consequente, qua deus vult quosdam salvare, scilicet praedestinatos, et quosdam damnare, scilicet reprobatos, secundum illud Mal. I, 2 s.: Iacob dilexi, esau autem odio habui. Est autem voluntas antecedens de eo, quod absolute consideratum est melius, sicut omnes homines esse salvos, vel continentes: voluntas autem consequens est de eo, quod est melius, consideratis circumstantiis personarum et negotiorum, et secundum hoc deus vult quosdam damnare, et apostolus quosdam matrimonio iungi.

Deinde cum dicit sed unusquisque, assignat rationem quare secundum indulgentiam matrimonium permiserit, quia scilicet non quilibet tantae virtutis donum accepit a deo, ut scilicet possit totaliter continere, sicut et dominus dixit Matth. XIX, 11: non omnes capiunt verbum hoc, sed qui capere potest, capiat. Et hoc est quod dicit: vellem quidem omnes esse continentes, sed unusquisque proprium, id est, secundum certam mensuram, habet donum ex deo, alius quidem sic, puta ut in virginitate deo serviat, alius vero sic, id est, ut deo serviat in matrimonio, secundum illud Matth. XXV, V. 15: uni dedit quinque talenta, alii vero duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem. Et Sap. VIII, 21: scivi quoniam aliter non possum esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum.

Deinde cum dicit dico autem, etc., exponit quod obscure dixerat.

Et primo quantum ad hoc quod dixerat: volo omnes homines esse sicut meipsum, quia scilicet hoc est absolute melius.

Unde dicit dico autem, scilicet exponendo, non nuptis, id est, virginibus, et viduis: bonum est illis si sic permanserint, scilicet continentes, sicut ego, secundum illud sap.

C. IV, 1: quam pulchra est casta generatio cum claritate.

Secundo quantum ad hoc quod dixerat: sed unusquisque, etc., quasi dicat: quia non quilibet hoc donum accepit a deo ut contineat. Unde dicit quod si non continent, id est, si donum continendi non acceperunt, nubant, id est, matrimonio iungantur, secundum illud I Tim. V, 14: volo iuvenes nubere.

Et assignat rationem, subdens melius est enim nubere, quam uri, id est, concupiscentia superari. Concupiscentia enim est calor quidam noxius; qui ergo concupiscentia impugnatur, calescit quidem, sed non uritur, nisi humorem gratiae perdat a concupiscentia superatus.

Unde iob XXXI, 12 dicitur: ignis est usque ad consummationem devorans, et universa eradicans germina.

Est autem hic attendendum quod apostolus utitur abusiva comparatione; nam nubere bonum est, licet minus, uri autem est malum.

Melius est ergo, id est magis tolerandum, quod homo minus bonum habeat, quam quod incurrat incontinentiae malum; et hoc est quod supra dixit propter fornicationem, scilicet vitandam, unusquisque suam uxorem habeat, etc., et postmodum: ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.