SUPER I AD COR. I - VII L. 2

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Postquam apostolus ostendit quis sit conveniens modus doctrinae christianae, hic ostendit se illum modum observasse.

Et circa hoc tria facit: primo ostendit se non fuisse usum apud eos aliqua excellentia saeculari; secundo ostendit apud quos excellentia spirituali utatur, ibi sapientiam autem loquimur inter perfectos, etc., tertio rationem assignat, ibi quae etiam loquimur, etc..

Circa primum tria facit.

Primo dicit quod non ostendit apud eos excellentiam saecularis sapientiae; secundo quod non praetendit excellentiam potentiae saecularis, ibi et ego in infirmitate; tertio non praetendit excellentiam eloquentiae, ibi et sermo meus.

Circa primum duo facit.

Primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi non enim iudicavi.

Dicit ergo primo: quia dictum est quod christus misit me evangelizare non in sapientia verbi, et quod non sunt multi sapientes, et ego, fratres, quamvis sapientiam saecularem habeam, secundum illud II cor.

XI, 6: et si imperitus sermone, sed non scientia, cum venissem ad vos, convertendos ad christum, ut habetur Act. XVIII, 1, veni annuntians vobis testimonium christi, secundum illud Act. IV, 33: virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis domini nostri iesu christi, et hoc non in sublimitate sermonis aut sapientiae.

Attenditur autem sublimitas sapientiae in consideratione aliquorum sublimium et elevatorum supra rationem et sensum hominum.

Eccli. XXIV, 7: ego in altissimis habitavi.

Sublimitas autem sermonis potest referri vel ad verba significantia sapientiae conceptiones, secundum illud Eccle. Ult.: verba sapientium quasi stimuli, et quasi clavi in altum defixi, vel ad modum ratiocinandi per aliquas subtiles vias. Nam in Graeco habetur logos, quod et verbum et rationem significat, ut Hieronymus dicit. Hoc autem dicit apostolus, quia fidem christi per huiusmodi sublimitates sermonis aut sapientiae confirmare nolebat.

I Reg. II, 3: nolite multiplicare sublimia.

Deinde huius rationem assignat, dicens non enim iudicavi me scire aliquid, nisi christum iesum. Non enim ad hoc opus erat ut sapientiam ostentaret sed ut demonstraret virtutem, secundum illud II Cor. IV, 5: non enim praedicamus nosmetipsos, sed iesum christum. Et ideo solum utebatur his quae ad demonstrandam virtutem christi pertinebant, existimans se ac si nihil sciret quam iesum christum. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.

In christo autem iesu, ut dicitur Col. II, 3, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae dei absconditi, et quantum ad plenitudinem deitatis et quantum ad plenitudinem sapientiae et gratiae, et etiam quantum ad profundas incarnationis rationes, quae tamen apostolus eis non annuntiavit sed solum ea quae erant manifestiora et inferiora in christo iesu. Et ideo subdit et hunc crucifixum, quasi dicat: sic vobis me exhibui ac si nihil aliud scirem quam crucem christi. Unde Gal. Ult. Dicit: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu christi.

Quia igitur per sapientiam verbi evacuatur crux christi, ut dictum est ideo ipse apostolus non venerat in sublimitate sermonis aut sapientiae.

Deinde cum dicit et ego in infirmitate, etc., ostendit quod non praetenderit apud eos potentiam, sed potius contrarium et foris et intus.

Unde quantum ad id quod foris est dicit et ego fui apud vos in infirmitate, id est tribulationes apud vos patiens. Gal. IV, 11: scitis quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iampridem. Ps. XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum.

Quantum vero ad id quod intus est, dicit et timore, scilicet de malis imminentibus, et tremore, inquantum scilicet timor interior redundat ad corpus. II Cor. VII, 5: foris pugnae, intus timores.

Deinde cum dicit et sermo meus, ostendit quod non praetenderit apud eos excellentiam eloquentiae: et circa hoc tria facit.

Primo excludit indebitum modum praedicandi, dicens et sermo meus, quo scilicet privatim et singulariter aliquos instruebam, Eph. IV, V. 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei; et praedicatio mea, qua scilicet publice docebam, non fuit in verbis persuasibilibus humanae sapientiae, id est per rhetoricam, quae componit ad persuadendum. Ut scilicet supra dixit quod non fuit intentionis quod sua praedicatio niteretur philosophicis rationibus, ita nunc dicit non fuisse suae intentionis niti rhetoricis persuasionibus. Is.

C. XXXIII, 19: populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae eius, in quo nulla est sapientia.

Secundo ostendit debitum modum quo usus fuit in praedicando, dicens: sermo meus fuit in ostensione spiritus et virtutis, quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quantum ad hoc quod credentibus praedicationi eius dabatur spiritus sanctus, secundum illud Act. X, 44: adhuc loquente Petro verba haec, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Similiter etiam suam praedicationem confirmabat, faciendo virtutes, id est miracula, secundum illud marc.

C. Ultimo: sermonem confirmante sequentibus signis. Unde Gal. III, 5: qui tribuit vobis spiritum, et operatur in vobis.

Alio modo potest intelligi quantum ad hoc quod ipse per spiritum loquebatur, quod sublimitas et affluentia doctrinae ostendit. II reg.

C. XXIII, 2: spiritus domini locutus est per me. Et II Cor. IV, 13: habentes eumdem spiritum fidei credimus, propter quod et loquimur.

Confirmat etiam suam praedicationem, ostendendo in sua conversatione multa opera virtuosa. I Thess. II, 10: vos enim testes estis, et deus, quam sancte et iuste sine querela vobis qui credidistis, affuimus.

Tertio assignat rationem dictorum, dicens ut fides vestra non sit in sapientia hominum, id est non innitatur sapientiae humanae, quae plerumque decipit homines, secundum illud Is. XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te. Sed in virtute dei, ut scilicet virtuti divinae fides innitatur, et sic non possit deficere. Rom. I, 16: non erubesco evangelium, virtus enim dei est in salutem omni credenti.

Deinde cum dicit sapientiam loquimur, etc., ostendit apud quos excellentia spiritualis sapientiae utatur. Et primo proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi sapientiam vero.

Dicit ergo: apud vos solum christum crucifixum praedicavi, sapientiam autem, id est profundam doctrinam, loquimur inter perfectos.

Dicuntur autem aliqui perfecti dupliciter: uno modo, secundum intellectum; alio modo secundum voluntatem. Haec enim inter potentias animae sunt propria hominis, et ideo secundum eas oportet hominis perfectionem considerari. Dicuntur autem perfecti intellectu illi, quorum mens elevata est super omnia carnalia et sensibilia, qui spiritualia et intelligibilia capere possunt, de quibus dicitur hebr.

C. V, 14: perfectorum est solidus cibus, eorum qui per consuetudinem exercitatos habent sensus ad discretionem mali et boni. Perfecti autem secundum voluntatem sunt, quorum voluntas super omnia temporalia elevata soli deo inhaeret et eius praeceptis. Unde Matth. V, 48, praepositis dilectionis mandatis, subditur: estote perfecti sicut et pater vester caelestis perfectus est.

Quia igitur doctrina fidei ad hoc ordinatur, ut fides per dilectionem operetur, ut habetur Gal. V, 6, necesse est eum qui in doctrina fidei instruitur, non solum secundum intellectum bene disponi ad capiendum et credendum sed etiam secundum voluntatem et affectum bene disponi ad diligendum et operandum.

Deinde cum dicit sapientiam vero, etc., exponit qualis sit sapientia de qua mentionem fecit. Et primo ponit expositionem; secundo rationem expositionis confirmat, ibi quam nemo principum, etc..

Circa primum duo facit.

Primo exponit qualis sit ista sapientia per comparationem ad infideles; secundo, per comparationem ad fideles, ibi sed loquimur dei sapientiam, etc..

Dicit ergo primo: dictum est quod sapientiam loquimur inter perfectos. Sapientiam vero dico, non huius saeculi, id est de rebus saecularibus, vel quae est per rationes humanas; neque eam principum huius saeculi.

Et sic separat eam a sapientia mundana, et quantum ad modum et materiam inquirendi, et quantum ad auctores, qui sunt principes huius saeculi; quod potest intelligi de triplici genere principum, secundum triplicem sapientiam humanam.

Primo possunt dici principes huius saeculi reges et potentes saeculares, secundum illud Ps. II, 2: principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus christum eius. A quibus principibus venit sapientia humanarum legum, per quas res huius mundi in vita humana dispensantur. Secundo possunt dici principes Daemones. Io. XIV, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quicquam, etc.. Et ab his principibus venit sapientia culturae Daemonum, scilicet necromantia, et magicae artes, et huiusmodi. Tertio possunt intelligi principes huius saeculi philosophi, qui quasi principes se exhibuerunt hominibus in docendo, de quibus dicitur Is. XIX, V. 11: stulti principes thaneos, sapientes consiliarii Pharaonis. Et ab his principibus processit tota humana philosophia.

Horum autem principum homines destruuntur per mortem et per amissionem potestatis et auctoritatis: Daemones vero non per mortem, sed per amissionem potestatis et auctoritatis, secundum illud Io. XII, 31: nunc princeps huius mundi eicietur foras; de hominibus autem dicitur Bar. III, 16: ubi sunt principes gentium? et postea subdit: exterminati sunt et ad inferos descenderunt. Sicut ipsi non sunt stabiles, ita et eorum sapientia non potest esse firma: et ideo non ei innitendum est.

Deinde cum dicit sed loquimur, etc., exponit qualis sit sapientia per comparationem ad fideles.

Et primo describit eam quantum ad materiam vel auctoritatem, cum dicit sed loquimur dei sapientiam, id est quae est deus et a deo. Quamvis enim omnis sapientia a deo sit, ut dicitur Eccli. I, 1, tamen speciali quodam modo haec sapientia, quae est de deo, est etiam a deo per revelationem, secundum illud Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum tuum de altissimis? secundo ostendit qualitatem eius, dicens in mysterio, quae abscondita est; haec enim sapientia abscondita est ab hominibus, inquantum hominis intellectum excedit, secundum illud Eccli. III, 25: plurima supra sensum hominis ostensa sunt tibi. Unde dicitur iob c. XXVIII, 21: abscondita est ab oculis omnium viventium.

Et quia modus docendi et doctrinae debet esse conveniens, ideo dicitur quod loquitur eam in mysterio, id est in aliquo occulto, vel verbo vel signo. Infra XIV, 2: spiritus loquitur mysteria.

Tertio ostendit fructum huius sapientiae, dicens quam deus praedestinavit, id est praeparavit, in gloriam nostram, id est praedicatorum fidei, quibus ex praedicatione tam altae sapientiae gloria magna debetur, et apud deum, et apud homines. Prov. III, 35: gloriam sapientes possidebunt.

Et quod dicit in gloriam nostram, exponendum est omnium fidelium, quorum gloria haec est ut in plena luce cognoscant ea quae nunc in mysterio praedicantur, secundum illud io.

C. XVII, 3: haec est vita aeterna ut cognoscant te solum deum verum, et quem misisti iesum christum.