Epistola CVI.
0837
Alias 135. Scripta circa an. 403.
0837 Hanc Martianaeus Epistolam longe majori quam caeteras diligentia atque opera, cum pridem seorsim edidisset in
Hieronymi Prodromo, ut susceptae a se novae editionis specimen praeberet, in duabus oppositis columnis recudit, ut ex una veterum editionum
falsitas, ex alia ab se composita, ut ipse loquitur, veritas uno intuitu appareret. Et plures quidem apud Erasmum et Victorium
maxime in Hebraicis verbis errores irrepserant, quos ille passim emendavit, ut etiamsi praeterea aliud nihil praestitisset,
esset tamen cur illi Hieronymi amatores multum se debere faterentur: illud tamen institutum ad creandam magnis nominibus invidiam,
cum legentis taedio, et chartarum dispendio nemo unquam probarit. Nos variantes de more subnectimus, et quatuor praeterea
Mss. codicibus, iisque antiquissimis atque optimae notae, Veronensi uno, et tribus Romanis, nempe Vaticano 15. altero Reginae
Svecorum 286. et Palatino 39. usi sumus, per quos quantum ultra profecerimus, lectoris erit judicium.
Ad Sunniam Et Fretelam.
Postquam gratulatus est Sunniae ac Fretelae viris, e Getarum licet genere, studiis Divinarum Scripturarum praeclaris: respondet
ad sibi propositas ex Psalmis quaestiones, eorumque difficultates omnes diluit, ostendens quaenam sit inter variantes lectiones
Graecas, atque Latinas, caeteris praeferenda, quaeque propius ad Hebraicum fontem accedat.
Dilectissimis
0837 Jam dudum constat Sunniam et Fretelam non mulieres fuisse, sed viros, ut pluribus ab editore Benedictino, aliisque antea
probatum est, quorum argumentis aliquid addere non oportet. Sed illud expendendum praeterea est, quod nuperus auctor Moraviae
sacrae constituit, Fretelam nempe, quem et Federicum alio nomine dici autumat,
Juliomontii, sive
Olomucri praesulem fuisse, Sunniam vero Nitraviae: in cujus rei testimonium Eugenii II. litteras anni 828. ad Episcopos Moraviae et
Pannoniae datas citat, et Aventinum in Annalibus Bojorum. l. 2. Nam ut caetera bonis conjecturis muniisse videatur: certe
in eo fallitur, quod ab anno 397. eos Episcopos jussos fuisse tradit: dixisset post annum 404. siquidem cum hanc ad illos
epistolam Hieron. scriberet, in nulla Ecclesiastica dignitate illos meruisse facile ex contextu apparet.
fratribus Sunniae et Fretelae, et caeteris qui vobiscum Domino serviunt, Hieronymus.
1. Vere in vobis Apostolicus et Propheticus sermo completus est:
In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. 18. 5; et Rom. 10. 18) . Quis hoc crederet, ut barbara Getarum lingua Hebraicam quaereret Veritatem; et dormitantibus,
imo
0837 Veteres editi
contemnentibus, fortasse verius. Mox ubi forte typothetarum errore Martianaeus legebat
operatus vitiose pro
operatur, quidam codices addunt
Dei.
contendentibus Graecis, ipsa Germania Spiritus Sancti eloquia scrutaretur?
In veritate cognovi, quod non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus
est illi
(Act. 10. 34 et 35) . Dudum callosa tenendo capulum manus, et digiti tractandis sagittis aptiores, ad stylum calamumque
mollescunt; et bellicosa pectora 642 vertuntur in mansuetudinem
0838A Christianam. Nunc et Isaiae vaticinium cernimus opere completum:
Concident gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces; et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra
pugnare
(Isai. 2. 4) . Rursum in eodem:
Pascetur lupus cum agno; et pardus requiescet cum haedo; et vitulus et leo et taurus pascentur simul; et puer parvulus ducet
eos, et bos et ursus in commune pascentur: pervulique eorum erunt pariter; et leo et bos comedent paleas
(Ibid. 7. 8. et seqq.) ; non ut simplicitas in feritatem transeat, sed ut feritas discat simplicitatem.
2. Quaeritis a me rem magni operis, et majoris invidiae; in qua scribentis non ingenium, sed eruditio comprobetur; ut dum
ipse cupio de caeteris judicare, judicandum me omnibus praebeam: et in opere Psalterii juxta
0838B Erasmus, et Victorius
distinctionem pro
digestionem Consequenter pro Graeca voce Κοινὴν quatuor Mss. nostri codices, et plures apud Martianaeum legunt ΚΟΙΝΑ. Alterum verbum
Λουκιανός Mss. aliquot legunt, Λουκιάνειος, aut Λουκιάνιος, quod idem videtur ac τοῦ Λουκιανοῦ,
Luciani, ut alii codices praeferunt tantum Latine.
digestionem schedulae vestrae, ubicumque inter Latinos Graecosque contentio est, quid magis Hebraeis conveniat, significem.
In quo illud breviter admoneo, ut sciatis aliam esse editionem, quam Origenes et Caesariensis Eusebius, omnesque Graeciae
tractatores Κοινὴν, id est,
communem appellant, atque
Vulgatam, et a plerisque nunc Λουκιανὸς dicitur; aliam Septuaginta Interpretum, quae in Ἑξαπλοῖς codicibus reperitur, et a nobis in
Latinum sermonem fideliter versa est, et Jerosolymae atque in Orientis ecclesiis decantatur. Super qua re et sanctus filius
meus Avitus saepe quaesierat. Et quia se occasio fratris nostri Firmi Presbyteri dedit, qui mihi vestram epistolam reddidit;
duobus
0838C Sic e duobus Mss. codicibus legimus, quorum alter Vaticanus 344. teste Martianaeo, qui verae huic lectioni illam praetulit,
quae et veterum editionum erat,
vestram epistolam reddidit a vobis; scribens, etc. quae et inconcinna est, et Hieronymi sensum non reddit. Idem paulo infra.
Et est inter exemplaria veritas requirenda, recurrimus, etc.
scribens, in commune respondeo, et me magno amicitiae libero foenore, quod quanto magis solvimus, plus debemus. Sicut autem
in 643 novo Testamento, si quando apud Latinos quaestio exoritur, et est inter exemplaria varietas, recurrimus ad fontem
Graeci sermonis, quo novum scriptum est Instrumentum: ita in veteri Testamento, si quando inter Graecos Latinosque diversitas
est, ad Hebraicam confugimus ((al.
recurrimus)) veritatem; ut quidquid de fonte proficiscitur, hoc quaeramus in rivulis. Κοινὴ autem ista, hoc est Communis editio, ipsa
est quae et Septuaginta. Sed hoc interest inter utramque, quod Κοινὴ pro locis et temporibus, et pro voluntate scriptorum,
vetus corrupta editio est. Ea autem quae habetur in Ἑξαπλοῖς, et quam nos vertimus, ipsa est quae in eruditorum libris incorrupta,
et immaculata Septuaginta Interpretum translatio reservatur.
0838D Falli hoc loco Hieronymus quibusdam videtur, cum Κοινὴ illa sive Communis editio interdum Hebraeo magis conveniat, quam
purior alia Hexaplaris. Et loca quaedam Psalmorum recitat ipse idem S. Doctor, quae rem evincunt exemplo. Placuit proinde
Husserio pro
ab Hebraeorum, legere
ab eorum. ut sensus sit, nulli dubium esse a LXX
0839A interpretum auctoritate discordare Communem, ubicumque discrepet ab Hexaplari, quae incorrupta, et immaculata eorumdem interpretum
translatio est. Sed nec ulla huic conjecturae suffragantur edita aut Mss. exemplaria, nec Hieronymi sensus minus commode potest
intelligi, cum Hexaplarem illam editionem ita ad Hebraicum exemplar exegisset Origenes ex aliis versionibus, obelorum, atque
asteriscorum ope, ut nec plus aliquid nec minus haberet Hebraico textu. Paulo supra pro voce
vetus, Erasm. et Vict.
veterum.
Quidquid ergo ab
0839B hac discrepat, nulli dubium est, quin ita et ab Hebraeorum auctoritate discordet.
3. Prima de quinto Psalmo quaestio fuit:
Neque habitabit juxta te malignus (Psal. 5. 6) . Pro quo habetur in Graeco, οὔτε παροικήσει σοι πονηρὸς sive πονηρευόμενος, ut Vulgata editio continet. Et
miramini, cur παροικὶαν, id est,
incolatum Latinus interpres non verterit, sed pro hoc posuerit
habitationem, quae Graece dicitur κατοικία. Quod quidem in alio loco fecisse convincitur:
Heu mihi, quia incolatus meus prolongutus est (Psal. 119. 5) . Et in decimo quarto Psalmo rursum pro incolatu habitationem posuit:
Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? (Psal. 14. 1) . Et sciendum, quod si voluerimus dicere:
Domine quis incolet tabernaculum tuum? vel illud de quinto:
Neque incolet juxta te malignus, perdet εὐφωνίαν: et dum interpretationis κακοζηλίαν sequimur, omnem decorem translationis amittimus, et hanc esse regulam
boni interpretis, ut ἰδιώματα linguae alterius, suae linguae exprimat proprietate. Quod et Tullium in
0839C Protagorae nomen e duobus Vaticanis asserimus, quod alii etiam a Martianaeo inspecti codices fere omnes depravant in
Pythagoram.
Protagora Platonis, et in Οἰκονομικῷ Xenophontis, et in 644 Demosthenis contra Aeschinen oratione fecisse convincimus;
et Plautum, Terentium, Caeciliumque eruditissimos viros, in Graecis comoediis transferendis. Nec ex eo quis Latinam linguam
angustissimam putet, quod non possit verbum de verbo transferre; cum etiam Graeci pleraque nostra circuitu ((al.
per circumitus)) transferant: et verba Hebraica, non interpretationis fide, sed linguae suae proprietatibus nitantur exprimere.
4. De eodem Psalmo:
Dirige in conspectu meo viam tuam (Psal. 5. 9) . Pro quo habetur in Graeco κατεύθυνον ἐνώπιον σου τὴν ὁδόν μου, hoc est,
dirige in conspectu tuo viam meam. Quod nec Septuaginta habent, nec Aquila, nec Symmachus, nec Theodotion; sed sola Κοινὴ editio. Denique et in Hebraeo ita
scriptum reperi,
0839D Erasm. et Vict.
hajesar laphanai darchecha: et primum quidem verbum
hajesar ex Massorethico cheri . Caetera, ut semel dixisse sufficiat, ex Grammaticorum punctuatione quae Hieronymi temporibus inferior
est. Pro
starchah exemplaria nostra, tum pleraque Martianaei
darchachi, facili exscriptorum lapsu.
Oser Laphanai Darchach. Quod omnes voce simili transtulerunt;
Dirige in conspectu meo viam tuam. Secundum illud, quod in Oratione Dominica dicitur:
Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum (Matth. 6. 10) . Non quo nobis orantibus sanctificetur quod per se sanctum est: sed quo petamus, ut quod per naturam sui
sanctum est, sanctificetur in nobis. Ergo et nunc Propheta postulat, ut via Domini quae per se recta est, etiam sibi recta
fiat.
0840 5. De sexto Psalmo:
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei (Psal. 6. 1) . Et dicitis in Graeco,
vehementer, non haberi. Scio: sed hoc in editione Vulgata. Caeterum in Hebraeo habet
0840 Iidem Erasm. et Victor.
Meod. at Mss. omnes
Mod: quod enim tradunt Hebraicarum litterarum magistri, semper initio dictionis legendum scheva, veteres nunquam legerunt. At
gravius in sequenti Hebraica voce peccant editores iidem, ubi
zidekatheca, , comminiscuntur pro ,
Sedechah. Reliquas Hebraicarum vocum lectiones prout in iis editionibus habentur, subinde repraesentare non est operae pretium, nisi
si quid ultra Massorethicam legendi rationem, quae hodieque obtinet, doceant.
Mod, id est,
vehementer; et omnes, σφόδρα, similiter transtulerunt.
6. De septimo Psalmo:
Judica me Domine secundum justitiam meam (Psal. 7. 9) . Pro quo habetur in Graeco, κατὰ τὴν δικαιοσὺνην σου, id est,
juxta justitiam tuam. Sed et in hoc male; in Hebraeo enim Sedeci habet, quod interpretatur,
justitia mea; et non Sedecach, quod,
justitiam tuam, sonat. Sed et omnes Interpretes, 645
justitiam meam, voce simili transtulerunt. Nec cuiquam videatur temerarium, quod judicari secundum justitiam suam postulet, cum et sequens
versiculus hoc ipsum significet:
Et secundum innocentiam meam super me (Ibid.) Et sexti decimi Psalmi hoc exordium sit:
Exaudi Domine justitiam meam (Psal. 16. 1) . Et in septimo decimo quoque dicatur:
Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi (Psal. 17. 25.) . In vigesimo quoque quinto Psalmo scriptum sit:
Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos, et cor meum (Psal. 25. 2) . Et in quarto dicatur:
Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae (Psal. 4. 1) . Et in octogesimo quinto:
Custodi
animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. 85. 2) . Jacob quoque loquatur in Genesi:
Exaudiet me cras justitia mea (Gen. 30. 33) .
7. De octavo Psalmo:
Quoniam videbo coelos tuos (Psal. 8. 4) . Et dicitis quod,
tuos, in Graeco non habeat. Verum est, sed in Hebraeo legitur Samacha, quod interpretatur,
coelos tuos, et de editione Theodotionis in Septuaginta interpretibus additum est sub asterisco: cujus rei vobis sensum breviter aperiam.
Ubi quid minus habetur in Graeco ab Hebraica Veritate, Origenes de translatione Theodotionis addidit, et signum posuit asterisci,
id est, stellam, quae quod prius absconditum videbatur, illuminet, et in medium proferat: ubi autem quod in Hebraeo non est,
in Graecis codicibus invenitur, obelon, id est, jacentem praeposuit virgulam, quam nos Latine, veru, possumus dicere; quo
ostenditur jugulandum esse et confodiendum, quod in Authenticis libris non invenitur. Quae signa et in Graecorum, Latmorumque
poematibus inveniuntur.
8. Decimo sexto:
Oculi tui videant aequitates (Psal. 16. 2) . Pro quo in Graeco vos legisse dixistis: οἱ ὀφθαλμοί μου,
0840 Contra Mss. fidem addunt Erasm. et Victor. ἰδέτωσαν εὐθύτητας, et eorumdem interpretationem,
videant aequitates. Cum iisdem Ms. Palatinus mox habet,
ut oculi Domini, et
recte operante pro
recta, quae altera vox abest a Vaticano.
id est,
oculi mei; sed rectius,
oculi
0841A
tui, quia et supra dixerat:
De vultu tuo judicium meum prodeat (Ps. 16, 2) ; et oculi Dei in Propheta recta operante, 646 non prava, sed recta conspiciant. In ipso:
Custodi me ut pupillam oculi (Ibid. 8) . Dicitisque in Graeco legi:
Custodi me Domine; quod nec in Hebraeo, nec in ullo ((al.
illo)) habetur interprete. In eodem:
Exsurge, Domine, praeveni eum, et supplanta eum (Ibid. 13) . Pro quo in Graeco sit,
0841B Graecam vocem πρόφθασον hoc loco Vaticanus non habet, sed tantum αὑτὸυς, quae quidem una satis erat Hieronymiano sensui.
Veteres editi e contra totum versiculum recitant, ἀνάστηθι, κύριε, πρόφθασον αὐτόυς, καὶ ἀποσκέλισον αὐτόυς, ejusque versionem,
Exurge Domine, praeveni eos, etc. quem morem et paulo antea in superiori versiculo, quem male depravant, et infra continuo servant, ut verbis quibus difficultas
inest, et quae tantum Hieronymus affert, minus contenti, totum versiculum expleant e Scriptura, interpretatione etiam addita.
Quod semel atque iterum sufficiat monuisse, ne inutili labore singulis quibusve locis annotemus.
πρόφθασον αὐτοὺς, id est,
praeveni eos, et supplanta eos: sed melius si legatur numero singulari: siquidem de impio dictum est, de quo statim sequitur,
praeveni eum et supplanta eum: eripe animam meam ab impio. Nullique dubium, quin diabolum significet.
9. Decimo septimo Psalmo:
Grando et carbones ignis (Psal. 17. 13) . Et quaeritis cur Graecus istum versiculum secundo non habeat,
0841C Hinc edisce, quae, et quam breviores essent versuum partitiones apud veteres. Hic enim decimus quartus, unus tantum in hodierno
divisione versiculus, olim in tres dispertiebatur ad hunc modum, quo habetur etiamnum in antiquissimo Veronensi Ms. unciali
charactere exarato, qui utramque Graecam et Latinam Psalterii versionem exhibet.
Et intonuit de coelis Dominus,
Et altissimus dedit vocem suam.
Grando, et carbones ignis.
interpositis duobus versibus. Sed sciendum, quia de Hebraico, et de Theodotionis editione in Septuaginta Interpretibus sub
asterisco additum sit. In eodem:
Qui perfecit pedes meos tanquam cervorum (Ibid. 34) . Pro quo scribitis in Graeco inveniri
0841D Quidam Mss. ὡς pro ὡσεὶ. Mox voculam
positus, quam Martianaeus respuit, restituimus ex editis omnibus, et Mss. quotquot inspeximus.
ὡσεὶ ἐλάφου, id est,
tanquam cervi: singularem numerum pro plurali. Sed in Hebraeo pluralis numerus positus est Chajaloth, et omnes Interpretes pluralem numerum
transtulerunt. In eodem:
Et dedisti mihi protectionem salutis tuae (Ibid. 36) . Pro quo in Graeco vos legisse dixistis, τῆς σωτηρίας μου, id est,
salutis meae. Sed in Hebraeo Jesacha,
salutis tuae, significat, non,
meae; quod et omnes Interpretes transtulerunt. In ipso:
Supplantasti insurgentes in me subtus me (Ibid. 40) . Pro quo in Graeco plus invenisse vos dicitis:
Omnes insurgentes; sed,
omnes, additum est. In eodem:
Vivit Dominus, et benedictus Deus meus (Ibid. 47) . Et dicitis in Graeco non haberi,
meus. Quod non sub asterisco, sed ab ipsis Septuaginta de Hebraica Veritate translatum est; et cuncti Interpretes in hac parte
consentiunt. In eodem:
Liberator meus de gentibus iracundis (Ibid. 48) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Ab inimicis meis fortibus, sive
potentibus. Et quia semel veritati studemus, si quid vel transferentis festinatione, vel scribentium, 647 vitio depravatum
0842 est, simpliciter confiteri,
0842 Olim erat in antiquis editt.
emendare debemus, ὁ ῥὺστης μου ἑξ ἐχθρῶν μου ὀργίλων:
id est, liberator meus ab inimicis meis iracundis. In Hebraeo, etc.
et emendare debemus. In Hebraeo nihil aliud habet nisi hoc:
Liberator meus ab inimicis
0842 Non contemnenda praestantissimi Reginae cod. 286. lectio, quae voculam
meis omittit. In Hebraeo enim, qua in voce affixum, quod heic, et in sua versione agnoscit Hieron. alii ex alia punctorum subscriptione
non legunt. Sed nec ipsi LXX. exhibent in Vaticano exemplari, nec qui olim ex eis interpretatus est,
de gentibus iracundis.
meis. Septuaginta autem,
iracundis, addiderunt. Et pro
gentibus, tam in Hebraeo, quam in cunctis Interpretibus,
inimici positi sunt: et miror, quomodo pro
inimicis, gentes mutatae sint.
10. Decimo octavo:
Exsultavit ut gigas ad currendum viam suam (Psal. 18. 7) . Et dicitis quod in Graeco,
suam, non habeat: sed hoc nos sub veru additum reperimus, et in Hebraeo non esse manifestum est.
11. Decimo nono:
Tribuat tibi secundum cor tuum (Psal. 19. 5) . Et dicitis in Graeco vos hoc versiculo additum nomen Domini reperisse, quod superfluum est: quia ex superioribus,
0842 Hactenus editi libri omnes cum Martianaeo, quin etiam plerique omnes Mss. pro Graecis verbis ἐπακοὺσαι σου Κύριος habent
ἀπὸ Κοινοῦ, quae ex ἐπακούσαν σου, expuncta Κύριος voce, de Criticorum, aut librariorum ingenio facile depravata intelligas,
seu quod a ταχυγράφοις olim contracta fuerint, ut verosimillimum est nobis, sive a lacero atque obsoleto exemplari excerpta.
Nullo autem sensu legebatur,
ex superioribus ἀπὸ Κοινοῦ
Subaudiri Dominum, non enim ex uno libro in altero vox aliqua subauditur, sed ex unius ejusdemque superiori contextu; tum non ἀπὸ Κοινοῦ aliquid
in Hexaplari editione emendare instituit, imo e contra Κοινὴν exigere ad Hexaplarem; denique, ut uno verbo dixerim, frustra
Communem editionem adducere S. Doctor, cum non ea modo, sed ipsa quoque Hexaplaris, et Hebraeus textus, et quaecumque tandem
alia versio est, nomen
Dominus in superioribus, nempe versiculo primo, necessario habeant, ex eoque subaudiendum heic loci Hieronymus velit. Nos verae lectionis
Palatinus codex 159. admonuit, cujus fidem praecipue secuti posuimus, etsi ille idem ἐπακούσει pro ἐπακούσαι habeat.
Ἐπακοὺσαι σου Κύριος, subauditur, unde coepit et Psalmus;
Exaudiat te Dominus in die tribulationis (Ibid. 11) ; ut et hic sub eodem sensu dicatur:
Tribuat tibi secundum cor tuum, id est, ipse Dominus, de quo supra dictum est. In eodem:
Et exaudi nos in die, qua invocaverimus te (Ibid. 10) . Pro quo legisse vos dicitis:
in quocumque die; sed superius cum Hebraica veritate concordat, ubi scriptum est Biom, id est,
in die.
12. Vigesimo primo:
Tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum a me (Psal. 21. 20) . Et dicitis invenisse vos,
meum; quod et verum est, et ita corrigendum.
0842 Vatican. et Palatin. et vetus editio anno 1496. quae saepius bonae frugis est.
Quod dicitis invenisse vos non meum, Tum pro
Brevi enim, Erasm. Vict. aliique editi et Mss.
Neque enim, et
debemus pro
credimus: sed non dispari sensu.
Brevi enim, si quid scriptorum errore mutatum est, stulta credimus contentione defendere. In eodem;
Universum semen Jacob magnificate eum (Ibid. 24) . Pro quo in Graeco scriptum sit, δοξάσατε αὐτὸν, id est,
glorificate eum. Sed sciendum quod ubicumque in Graeco scriptum est,
glorificate, Latinus Interpres,
magnificate, transtulerit; secundum illud quod in Exodo dicitur:
Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus 648
est (Exod. 15. 1) ; pro quo
0843 in Graeco scribitur,
0843 Praeponunt hoc loco veteres editi δεδόξασται, quod habet et vetustissimum exemplar Reginae n. 11 quodque magis mireris,
praefixo asterisco.
glorificatus est: sed in Latino sermone si transferatur, fit indecora translatio; et nos emendantes olim Psalterium, ubicumque sensus idem
est, veterum Interpretum consuetudinem mutare noluimus, ne nimia novitate lectoris studium terreremus.
13. Vigesimo secundo:
Calix meus inebrians quam praeclarus est (Psal. 22. 5) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis,
calix tuus: sed hoc in Κοινῇ
0843 Editi omnes
error: minus bene.
errore obtinuit. Caeterum et Septuaginta, et Haebraicum, et omnes Interpretes,
calix meus, habent, quod Hebraice dicitur Chosi: alioquin si
calix tuus, esset, diceretur Chosach.
14. Vigesimo quarto:
Confundantur omnes iniqua agentes (Psal. 24. 4) . Et dicitis quod,
omnes, in Graeco non habeat, et bene; nam nec in Hebraeo habet, sed in Septuaginta sub veru additum est. In eodem:
Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te (Ibid. 21) . Et dicitis in Graeco vos reperisse,
Domine: quod superfluum est.
15. Vigesimo sexto:
0843 Unus Palatinus manum, ut videtur, glossatoris expertus:
Et nunc exaltavit caput meum super inimicos. Pro quo in Graeco vos invenisse dixistis. Et nunc exaltavi ecce cor meum. Sed
ecce superfluum est.
Et nunc ecce exaltavit caput meum (Psal. 26. 5) . Sed,
ecce, superfluum est. In eodem:
Exquisivit facies mea (Ibid. 8) . Pro quo in Graeco sit positum:
quaesivit te facies mea. Sed melius superius.
16. Vigesimo septimo:
Exaudi vocem deprecationis meae (Psal. 27. 2) . Pro quo invenisse dixistis:
Exaudi Domine, sed et hoc additum est.
17. Vigesimo octavo:
Et in templo ejus omnis dicet gloriam (Psal. 28. 9) . Pro quo in Graeco sit, πᾶς τίς. Quod si transferre voluerimus ad verbum,
omnis quis, in κακοζηλίαν interpretationis incurrimus, et fit absurda translatio. In eodem:
Dominus diluvium inhabitare facit (Ibid. 10) . Pro quo legisse vos dicitis:
Dominus diluvium inhabitat; quorum prius ad gratiam
0843 Quidam codices cum aliis vulgatis,
pertinet credentium, vel
credentibus, absque
in particula. Caeterum in eo est Graecae editionis differentia, quod alia κατοικεῖ, alia praefert κατοικιεῖ, quemadmodum S.
quoque Athanasius legit.
pertinet in credentibus, secundum ad ejus, in quo credunt, habitaculum. Sed quia Jasab verbum ambiguum est, et potest 649
utrumque sonare, nam et
sessio, et
habitatio dicitur; et in ipso Psalmo de gratia baptismatis
0843 Vatic. cum Erasm. et Victor.
dicitur: tum,
Vox Domini super aquas multas, et Vox Domini praeparantis, etc.
dicebatur:
Vox Domini super aquas: Dominus super aquas multas. Et:
Vox praeparantis cervos, et revelabit condensa, et in templo ejus omnis dicet gloriam (Ibid. 3. et seqq.) , de ipsis sentire volumus, qui glorificant Dominum; et interpretati sumus:
Dominus diluvium inhabitare facit (Psal. 30. 5) .
18. Trigesimo:
Quoniam tu es protector meus. Rursum in hoc loco nomen Domini additum est; et ne eadem semper inculcem, observare debetis nomen
0844 Domini et Dei saepissime additum; et id vos debere sequi quod de Hebraico et de Septuaginta Interpretibus emendavimus. In
eodem:
Ego autem dixi in excessu mentis meae (Ps. 30. 23) . Pro quo in Latinis codicibus legebatur,
in pavore meo, et nos juxta Graecum transtulimus, ἐν τῇ ἐκστάσει μου, id est,
in excessu mentis meae; aliter enim Latinus sermo ἔκστασιν exprimere non potest, nisi mentis excessum. Aliter me in Hebraico legisse noveram,
in stupore et admiratione mea.
19. Trigesimo primo:
Nec est in spiritu ejus dolus (Psal. 31. 2) . Pro quo in Graeco vos legisse dicitis, ἐν τῷ στόματι αὐτοῦ,
0844 Abest a melioris notae exemplaribus Mss. Graeca vox δόλος, et Latina
dolus, quas hoc loco addunt editi omnes; nos, quod redundarent, expunximus.
id est,
in ore ejus; quod solus Symmachus posuit. Alioquin et Septuaginta Interpretes, et Theodotion, et Quinta, et Sexta Editio, et Aquila, et
ipsum Hebraicum,
in spiritu ejus, habet, quod Hebraice dicitur Brucho. Sin autem esset,
in ore ejus, scriberetur, Baffio. In eodem
Conversus sum in aerumna mea (Ibid. 4) ; in Graeco,
mea, non esse suggeritis. Quod ex Hebraico, et de translatione Theodotionis 650 sub asterisco additum est, et in Hebraeo legitur
0844 Vocem Hebraicam
Lasaddi, qua proprie
humor meus vertitur, tres praestantiores nostri codices bis repetunt, nec intelligimus qua de causa.
Lasaddi.
20. Trigesimo quarto:
Omnia ossa mea dicent, Domine (Psal. 34. 10) . Pro quo in Graeco bis,
Domine, invenisse vos dicitis. Sed sciendum, quod multa sunt
0844 Hodierna semel tantum habent, nec nisi semel vertit ipse Hieron. ex Hebraeo. Vatic.
sint.
exemplaria apud Hebraeos, quae ne semel quidem
Dominum habeant.
21. Trigesimo sexto:
Et viam ejus volet (Psal. 36. 23) . In Graeco,
0844 Habent θελήσει σφόδρα Alexandrinum, Aldinum, et Complutense.
volet nimis, vos legisse dicitis. Quod additum est,
0844 Videntur autem LXX. per illud σφόδρα, id est nimis, vim verbi explicare voluisse. Fretela, sed Graecum, quod prae manibus
habebant, Septuagintavirale exemplar. Vetus editio illa cujus supra meminimus, et codex Regius Florentinus apud Martianaeum
pro πρόχες falso legunt ἐπίβλεπε.
nec apud quemquam habetur Interpretum.
22. Trigesimo octavo:
Verumtamen vane conturbatur omnis homo (Psal. 38. 6) . Et dicitis vos in Graeco non invenisse,
conturbatur. Sed et hoc in LXX. sub veru additum est. Et hinc apud vos, et apud plerosque error exoritur, quod scriptorum negligentia,
virgulis et asteriscis subtractis, distinctio universa confunditur.
23. Trigesimo nono:
Et legem tuam in medio cordis mei (Psal. 39. 9) . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis,
in medio ventris mei, quod et in Hebraeo sic scriptum est, Batthoch Meai. Sed propter euphoniam apud Latinos,
in corde, translatum est; et tamen non debemus subtrahere quod verum est. In eodem:
Domine, in adjutorium meum respice (Ibid. 14) . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, σπεύσον, id est,
festina. Sed apud Septuaginta
0844 Jam tum in nonnullis τῶν LXX. codicibus Graecis σπεῦσον inoleverat, loco πρόσχες, et videre est hodienum in Alexandrino
Ms. Non enim Aquilae versionem, cui vulgo tribuitur interpretatio ista σπεῦσον, respiciebant Sunnia et
πρόσχες, id est,
respice, scriptum est.
0845 24. Quadragesimo:
Et si ingrediebatur, ut videret (Psal. 40. 7) . Et dicitis quod
Si
0845 Particulam
si, quae deerat, ex aliis Mss. suffecimus.
in Graeco non sit positum. Cum manifestissime et in Hebraeo, et in cunctis Interpretibus scriptum sit; et Septuaginta transtulerint,
καὶ
0845 Peccant Mss. atque editi libri omnes, in quibus tantum est καὶ εἰσεπορεύετο, qui error et codici Alexandrino insedit, manifesto
scribarum lapsu, ex iterata vocis εἰ repetitione, quem heic Hieron. cavisse, non dubium est: proindeque ex Vaticano emendavimus
addita εἰ particula καὶ εἰ εἰσεπορεύετο:
et si ingrediebatur: ut revera habent LXX. Hebraeus ,
et si venerit, etc. Caeterum ut nihil dissimulemus, totum hunc locum tametsi intactum reliquimus, insigni mendo deformari, sensuque inverti,
ex sententiae falsitate atque obscuritate nobis persuasum est. Videntur quippe Sunnia ac Fretela dicere, pericopen,
et si ingrediebatur, ut videret, in Graeco omnino desiderari, quam manifestissime in Hebraeo, et in cunctis interpretibus Hieronymus haberi responderit. At
illud in primis aut falsum, aut certe creditu difficillimum, quod ex nullo libro, aut veterum testimonio probari possit, in
Graeco eorum exemplari, quamcumque tandem editionem referret, illam sententiam defuisse; tum vero inutilis ferme S. Doctoris
responsio, qui, si ejus ingenium novimus, id scribarum vitio dedisset, non ex Hebraeo, cunctisque interpretibus, atque iterum
ex LXX. testimonio dissereret. Verissime autem deerat in Κοινῇ illa editione, quam Alexandrinus codex repraesentat quamque
illi ἀπλῶς Graecum vocant, εἰ vocula, quod modo notatum est, eratque,
Et ingrediebatur, pro,
Et si ingrediebatur, sive καὶ εἰσεπορεύετο, pro καὶ εἰ εἰσεπορεύετο. Atque id facile moverat Sunniam ac Fretelam, ut ejus varietatis sive defectus
rationem sciscitarentur; minime vero ut totam pericopen in Graeco dicerent desiderari. Quod ut manifestissime constet ex eorum
sententia, corrupta codicum nostrorum scriptura unius voculae levissima additione supplenda est, et scribendum,
Dicitis quod in Graeco Si non sit positum, quam rursum voculam festinanti librario facile excidisse, ob insequentis
Sit occursum, haud aegre concedent, qui hoc describendi labore desudarunt. Nobis praeterea aliquid suffragii est ad eam reponendam,
in veteri editione, quam subinde laudamus, et in qua habetur ad hunc modum:
Et dicitis quod Si in Graeco non sit positum.
εἰ εἴσεπορεύετο τοῦ ὶδεῖν.
25. 651 Quadragesimo primo:
Salutare vultus mei, Deus meus (Psal. 41. 7) . Pro quo invenisse vos dicitis,
et Deus meus. Sed sciendum; hoc in isto Psalmo bis inveniri, et in primo positum esse:
salutare vultus mei, Deus meus; in secundo autem, id est, in fine ipsius Psalmi:
Salutare vultus mei, et Deus meus; ita dumtaxat, ut,
et conjunctio de Hebraeo, et Theodotione sub asterisco addita sit. In eodem:
Exprobraverunt mihi qui tribulant me (Ibid. 11) . Pro quo vos
0845 Graeca ὠνείδιζόν με, eorumque interpretationem,
exprobraverunt mihi, quae omnino vacant, et ab alia manu in Hieronymi textum hucusque etiam in Martianaea editione irrepserunt, Regiae, ac Palatinae
membranae omnium praestantissimae non agnoscunt, sed tantum,
invenisse dixistis, οἱ ἐχθροὶ μου,
id est inimici mei, ad quarum fidem et nos edidimus.
invenisse dixistis, οἱ ἐχθροί μου, id est,
inimici mei; cum et apud Septuaginta scriptum sit, οἱ θλίβοντές με, et apud Hebraeos Sorarai, id est,
0845 Loci hujus sententia postulat, ut nomini
hostis non modo aliam ab
inimico, sed ab his etiam, quas Grammatici notant, diversam significationem tribuamus, ut respondeat Hebraeo
sorarai, quae vox proprie
angustiis afficientes, et
persequentes significat, quemadmodum et Graeca θλίβοντες. Puta
oppugnatoris, qualem obtinere observavimus apud Latinos aliquot vetustiores.
hostes mei. In eodem:
Spera in Deum, quoniam adhuc confitebor illi (Ibid. 12) . Et dicitis,
adhuc, in Graeco
0846 non inveniri. Quod sub asterisco additum est. Ita enim et in Hebraeo scriptum reperimus Chi Od, quod significatur
0846 Erasm. et Victor. εἴσετι pro ἒτι. Quam vocem ex Hieronymi testimonio suppleri volumus in Hexaplis a Cl. Montfauconio adornatis.
ὅτι ἔτι, Latineque dicitur,
quoniam adhuc. Hoc ipsum etiam in quadragesimo secundo intelligendum est.
26. Quadragesimo tertio:
Et non egredieris in virtutibus nostris (Psal. 43. 10) . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis:
Et non egredieris, Deus (Ibid. 15) ; sed superfluum est. In ipso:
Posuisti nos in similitudinem gentibus (Ibid. 15) .
0846 Totam hanc pericopen:
Pro quo in Graeco scriptum sit, ἐν τοῖς ἒθνεσιν, qua sine mancum Hieronymi textum in hunc usque diem exhibent editores omnes, nos e Palatinis ac Reginae
membranis suffecimus. Alius ἐν ἔθνεσιν, habet, absque τοῖς.
Pro quo in Graeco scriptum sit ἐν τοῖς ἔθνεσιν, sed si dictum fuisset in Latino,
in similitudinem in gentibus, κακόφωνον esset, et propterea absque damno sensus, interpretationis elegantia conservata est. Alioquin in Hebraico ita scriptum
reperi:
0846 Obtrudunt hoc loco Erasm. et Victor. Hebraica verba
Thesimenu mosel bagoim , quorum nec vola nec vestigium in Mss., si excipias Regium Florentinum, citante Martianaeo, in quo vacat erasum spatium,
quemadmodum et in veteri illa editione an. 1496. quam saepe adducimus.
Posuisti nos proverbium in gentibus. In eodem:
Exsurge, adjuva nos (Ibid. 26) . Pro quo, more solito, in Graeco nomen
Domini additum est.
27. Quadragesimo quarto:
Sagittae tuae acutae (Ps. 44. 6) : pro quo in Graeco legisse vos dicitis: 652
acutae, potentissime; sed hoc male, et de superiori
0846 Perperam iidem editi,
de superiori tertio versiculo, neque enim tertius Hieron. temporibus censeri poterat, sed ut minimum sextus juxta veterum divisionem, de qua supra. Alter
reginae codex non habet duo verba
male et. Confer epist. 65. ad Principiam num. 12. et not.
b.
versiculo additum est, in quo legitur:
Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime (Ibid. 4) .
28. Quadragesimo septimo:
Quoniam ecce reges
0846 Vitiose addit Vatic.
terrae, quam vocem infra e Latinis codicibus sustulisse se dicit Hieronymus: intellige in emendatione Psalterii, ut vulgo audit,
Gallicani. Nec Hieronymianae consuetudinis videtur, quod mox ex Graeco eumdem versiculum repetit, cum duo verba,
Reges ejus, sufficerent. Et in vetusta quidem editione abest
quoniam, sed absque Mss. nihil immutamus.
congregati sunt (Psal. 47. 5) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis:
Quoniam ecce reges ejus congregati sunt. Quod superfluum esse, ipse lectionis textus ostendit; et in veteribus codicibus Latinorum scriptum erat,
reges terrae, quod nos tulimus [f.
sustulimus, quia nec in Hebraeo, nec in Septuaginta reperitur. In ipso:
Sicut audivimus, sic vidimus (Ibid. 9) . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis:
sic et vidimus, quod superfluum est: legitur enim in Hebraeo Chen Rainu, quod interpretatur οὕτως ἔιδομεν, hoc est,
sic vidimus. In eodem:
Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui (Ibid. 10) . Pro eo quod nos de Hebraico, et de Septuaginta Interpretibus vertimus,
templi tui, in Graeco vos legisse dicitis,
populi tui,
0846 Dixisset,
quod falsum est; non enim redundat, sed λαοῦ,
populi, sumitur pro ναοῦ,
templi, eamque loctionem in
0847 Graecis, Latinisque Patribus, et priscis aliquot interpretationibus est invenire. Mox absunt ab altero Reginae cod. verba,
hoc est τοῦ ναοῦ σου.
quod superfluum est. In Hebraico scriptum
0847 est Echalach, id est, τοῦ ναοῦ σου, hoc est,
templi tui, et non Ammach; quod
populum tuum significat.
29. Quadragesimo octavo:
Homo cum in honore esset (Psal. 48. 14) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Et homo in honore cum esset. Sed sciendum, quod iste versiculus bis in hoc Psalmo sit, et in priori additam habeat,
et, conjunctionem, in fine non habeat. In eodem:
Et dominabuntur eorum justi (Ibid. 15) . Pro
justis, εὐθεῖς, id est,
rectos, in Graeco vos legisse dicitis; sed
0847 Alius
sed
hoc propter etc.
propter εὐφωνίαν ita in Latinum versum est. Alioquin et in eo loco, ubi scriptum legimus:
In libro
0847 Non erat cur certissimum scribarum mendum εὐθεῖς pro εὐθοῦς textui diutius insidere pateremur. Septuaginta in Aldino, atque
Oxionensi exemplaribus, οὐχὶ τοῦτο γεγραμμένον ἐπὶ βιβλίου τοῦ εὐθοῦς; Hujusmodi est, quod Hieronymus citat.
τοῦ εὐθοῦς, justorum intelligimus librum (Jos. 10. 13) , et non debemus 653 sic verbum de verbo exprimere, ut dum syllabas
sequimur, perdamus intelligentiam. In eodem:
De
0847 Sunt qui legant heic apud Hieron, priore loco,
De manu inferi liberavit me, ut versionum differentia non tantum in
liberandi pro
accipiendi verbo, sed et in illius modo, et in omissa
cum particula notanda sit.
manu inferni, cum liberaverit me (Ps. 49. 20) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis:
cum acceperit me: quod quidem et nos ita de LXX. vertimus; et miror a quo in vestro codice depravatum sit.
30. Quadragesimo nono:
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris (Ibid. 16) . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου κατελάλεις, et putatis non bene versum, quia
diximus,
adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere,
adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere,
adversus fratrem tuum detrahebas; quod vitiosum esse, et in nostra lingua non stare, etiam stultis patet. Nec ignoramus, quod καταλαλία dicitur detractio;
quam si voluerimus ponere, non possumus dicere,
adversus fratrem tuum detrahebas; sed
de fratre tuo detrahebas. Quod si fecerimus, rursus contentiosus verborum calumniator inquiret, quare non dixerimus, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου, hoc est,
adversus fratrem tuum. Haec superflua sunt, et non debemus impolita nos verborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia
unaquaeque lingua, ut ante jam dixi, suis proprietatibus loquitur. In ipso:
Ne quando rapiat, et si qui eripiat (Ibid. 22) . Et in Graeco reperisse vos dicitis:
Et non sit qui eripiat; quod et a nobis versum est, et in nostris codicibus sic habetur. Et miror quomodo vitium librarii dormitantis, ad culpam
referatis interpretis; nisi forte fuerit hoc:
0847 Verba,
Ne quando rapiat, rectius absunt hoc loco a Reginae altero Ms. Similiter paulo infra Regius Florentinus, alias, Martianaeo teste, corruptissimus,
non retinet nisi priora tria Graeca verba Πάτερ, δοξασόν με, cui concinit et vetus editio. Erasmus et Victorius ex Vulgato
Evangelii Graeco textu exscripserunt lectionem totam, a qua nostra haec quam e Mss. edidimus, pluribus locis discrepat.
Ne quando rapiat, nec sit qui eripiat, et ille pro,
nec, et, scripserit. In eodem:
Sacrificium 654
laudis honorificabit me. Pro quo in Graeco scribitur, δοξάσει με, id est,
glorificabit me, de quo et supra
0848A diximus. In Evangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus, Πάτερ δόξασόν με τῇ δόξῄ ᾗ εἶχον παρὰ σοι πρὸ τοῦ τὸν κόσμον
γενέσθαι, in Latino legitur:
Pater clarifica me (Joan. 17. 5) : noluimus ergo immutare quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat.
31. Quinquagesimo quarto:
Exspectabam eum, qui salvum me fecit (Psal. 54. 9) . Et dicitis vos invenisse in Graeco:
Exspectabam Deum, quod additum est. In eodem:
A pusillanimitate spiritus (Ibid.) . Et in Graeco invenisse vos dicitis, ἀπὸ ὀλιγοψυχίας, quod proprie
pusillanimitas dicitur. Sed sciendum quod pro ὀλιγοψυχία, Aquila, et Symmachus, et Theodotion, et Quinta Editio interpretati sunt, ἀπὸ πνεύματος,
id est,
a spiritu; et in Hebraeo scriptum sit
0848B Nostri et Martianaei codices
Merucha, et
Meruha. Sed veteres, atque ipse Hieronymus, litteram in dictionis fine absque aspiratione legunt. Sic Graeci λαρουὴ quod Hebraice
Gen. 3. 8.
ad spiritum, sive
ad auram.
Merua: omnisque sensus ita apud eos legatur:
Festinabo, ut salver a spiritu tempestatis, et turbinis (Psal. 55. 9, juxta Hebr.) . In eodem:
Quoniam si inimicus maledixisset (Ibid. 13) .
0848C Palatin.
maledixisset mihi, ut et verteres editi, quibuscum,
In Graeco ὠνείοισέ με,
id est, etc.
In Graeco ὠνείδισεν, hoc est,
exprobrasset, positum est. Sed inter maledicta et opprobria sensum non discrepare perspicuum est.
32. Quinquagesimo quinto:
Quoniam multi bellantes adversum me, ab altitudine diei timebo (Psal. 55. 3. et 4) . Et dicitis in Graeco vos invenisse,
non timebo; quod additum est. Et est ordo: quoniam multi dimicant adversum me, idcirco ego ab altitudine diei timebo: hoc est, non bellantes
adversum me, sed tuum excelsum timebo lumen. In ipso:
In ira populos confringes (Ibid. 8) .
0848D Locum intactum reliquimus, ne cum ex integro reformandus sit, manus temere injecisse videamur. Sic tamen legendum constituimus.
Pro quo in Graeco legitur κατἀξεις,
id est deduces, vel dejicies; et apud Latinos pro eo quod est dejicies, id est κατάξεις,
male error obtinuit κατεάξεις,
id est confringes, nam et in Hebraeo, etc. Cum enim totus in eo sit Hieronymus in hac epistola, ut
ubicumque inter Latinos Graecosque (Psalterii textus)
contentio est, disquirat, ac judicet; si uterque et Latinus et Graecus
confringes, legunt, quae tandem contentio erit, aut difficultas? Sed minus haec nos moverent, nisi tota haec periodus vix septem versuum
plusquam septem erroribus deformaretur. Medicam manum ubi admovimus, unum probabili conjectura, caetera Mss. ope emendamus.
Primum itaque dele verba, ἐν οργῇ λαούς, quae nec melioris notae codices, nec vetusta saepius laudata editio habet, et nihil
heic ad rem faciunt. Deinde pro
confringes, legimus
deduces: quod quidem proprio marte asserimus, neque enim ulli suffragantur Mss. Sed duo saltem sunt, quae emendationem nostram, ut
nobis videtur, evincant. Alterum quod Graeca vox κατάξεις nunquam vel significaverit, vel proprie significet,
confringes, sed utique
deduces. Alterum, quod ipsum
deduces, sit veteris Latinae interpretationis ex Graeco, quae ante Hieronymum obtinebat, illudque Hilarius, atque Augustinus legant
in eorum Psalteriis, atque exponant; ut omittamus Psalterii codicem Veronensem omnium vetustissimum, et pleraque alia argumenta,
quae conjecturae nostrae calculum addunt. Infra loco καταβαλεῖς, quae Theodotionis interpretatio est, non τῶν LXX. restitues
κατάξεις ex praecipuis queis utimur tribus Mss. duobus Reginae, et Palatino: et consequenter pro κατάξεις, ex eorumdem manuscriptorum
fide legas atque emendes κατεάξεις a verbo κατάγνυμι, vel καταγνύω, quod interpretatur
confringere. Sic Matth. 12. 20. Κάλαμον συντετριμένον οὐ κατεάξει:
arundinem quassatam non confringet, ne longi simus exemplis e Luciano, Aristophane, aliisque congerendis, quae ex Lexicis petes, nam ejus verbi ignoratio tot
olim, et usque hodie ambages parturiit. Mox voces
in ira populos, in nullo unquam manuscripto libro invenimus, suntque omnino expungendae. Denique Symmachi
0849 interpretationi κατασεῖσαι, quae aut nullo, aut non satis firmo testimonio nititur, praeferamus indubiam lectionem κατάγαγε,
quam exhibet Reginae liber manu exaratus, et quam Eusebius et Regii duo codices a Montfauconio in Hexaplis citati confirmant.
Haec ex Mss. nam si per conjecturas liceret, concinnius fortasse locus restitueretur.
Pro quo in Graeco legitur
0849 ἐν ὀργῇ λαοὺς κατάξεις, id est,
confringes: Et apud 655 Latinos pro eo quod est,
dejicies, id est, καταβαλεῖς, male error obtinuit, κατάξεις, id est, in ira populos
confringes; nam et in Hebraeo Hored habet, id est, καταβίβασον: quod nos possumus dicere,
depone; et Symmachus interpretatus est, κατασεῖσαι.
33. Quinquagesimo octavo:
Quia Deus susceptor meus (Psal. 58. 10) . Pro quo in Graeco positum est:
Susceptor meus es tu. Sed sciendum in Hebraeo nec,
es, scriptum, nec,
tu; et apud Septuaginta solos inveniri. In ipso:
Deus meus, voluntas ejus praeveniet me (Ibid. 10) . Pro quo in Graeco scriptum est, τὸ ἔλεος αυτοῦ, id est,
misericordia ejus, quod et verius est. Sed in Haebreo scriptum est:
Misericordia
0849 Perperam Palatinus
misericordia ejus. Et quidem habet Hebraicus textus, sed Keri ad marginem, antiquiorem lectionem notat, quae erat et Hieronymiani exemplaris.
mea praeveniet me. In eodem:
Deus ostendet mihi inter inimicos meos (Ibid. 10) . Pro quo in Graeco positum est,
Deus meus; sed,
meus, additum est. In eodem:
Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi tui (Ibid. 11) . Pro quo in Graeco scriptum est:
legis tuae; sed in
0849 Quae vero supersunt hodie τῶν LXX. exemplaria non
populum, sed
legem, sive νὀμον, non λαὸν praeferunt: quibus ex antiquis interpretibus Symmachus suffragatur, qui dum utramque lectionem eruditissime
innectit, μἠ πότε ἐπιλάθωνται ὁ λαός σου τοῦ νόμου μου:
Ne forte obliviscatur populus tuus legis meae, tantum non persuadet, in Hebraico textu utramque olim extitisse, atque inde ortam interpretationum diversitatem, quod altera
in aliis exemplaribus excidisset.
Septuaginta, et in Hebraeo non habet,
populi tui, sed,
populi mei; et a nobis ita versum est. In eodem:
Et scient, quia Deus
0849
Dominatur heic atque infra praefert Reginae exemplar.
dominabitur Jacob finium terrae (Ibid. 14) . Pro quo in Graeco scriptum est:
Et finium terrae, sed,
et, conjunctio addita est, et ordo est: Scient, quia Deus Jacob dominabitur finium terrae.
34. Quinquagesimo nono:
Quis deducet me usque in Idumaeam? (Psal. 49. 11) . Pro quo in Graeco habet
aut quis deducet me; sed superfluum est
0849 Id est
aut superfluum est: neque vero in Graeco Vatic. aliisque melioris notae illud ἤ habetur.
.
35. Sexagesimo:
Quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam (Psal. 60. 6) . Pro quo legitur in Graeco:
Quia tu, Deus exaudisti
0849 Graecus autem non
me, sed
orationem meam habet in cunctis libris, atque interpretibus. Hebraeus quoque
vota mea: quod notatum est nobis, ut intelligas, non hanc esse, quam S. Doctor exagitat, additionem, sed vocis
meus, quae
Deo adjicitur.
me. Quod non habet in Hebraeo, nec in LXX. Interpretibus, et in Latino additum est. In eudem:
Psallam nomini tuo in saeculum saeculi (Ibid. 9) . Pro quo in Graeco sit,
In saeculum; et in Hebraeo semel habet Laed, 656 est,
in aeternum; et non Lolam, quod est,
in saeculum.
36. Sexagesimo primo:
Quia Deus adjutor noster in aeternum (Psal. 61. 9) . Pro quo in Graeco est:
Deus adjutor noster. Ergo,
in aeternum, obelus est.
0850 37. Sexagesimo secundo:
Sitivit tibi, anima mea (Psal. 62. 2) . Pro quo in Graeco sit:
Sitivit in
0850 Fortasse absque,
in, particula,
silivit te, legendum heic est, nam ἐδίψήσε σε Graeco habetur absque,
in, particula.
te anima mea. Sed in Hebraeo non habet Attha, quod significat,
te; sed Lach, quod ostenditur,
tibi: quod et omnes Interpretes transtulerunt. Ergo secundum linguae proprietatem versum est in Latinum.
39. Sexagesimo tertio:
Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum (Psal. 63. 8) . Pro quo in Graeco:
Sagitta parvulorum; sed si sic dicamus, non resonat in Latino:
Sagitta parvulorum factae sunt plagae eorum.
0850 Sequentem περικοτπν, quam Erasmus, et Victor. omiserunt, Martianaeus restituit, habent nostri codices omnes, imo et vetus
editio.
Pro quo melius habet in Hebraeo:
Percutiet eos Deus jaculo repentino, et inferentur plagae eorum.
39. Sexagesimo quarto:
Qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus (Psal. 64. 8) . In Graeco additum scribitis:
Quis sustinebit? quod superfluum est; subauditur enim, qui conturbas profundum maris, et conturbas sonum fluctuum ejus. In eodem:
Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio ejus (Ibid. 10) . Et dicitis quod in Graeco non sit,
ejus, cum in Hebraeo Thechina manifeste,
praeparationem ejus, significet: ejus autem, id est, terrae; de qua supra dixerat:
Visitasti terram, et inebriasti eam (Ibid.) .
40. Sexagesimo quinto:
Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum (Psal. 65. 15) . Pro quo invenisse vos dicitis:
Cum incenso
0850 Duo Reginae codd.
cum incenso arietibus, absque
et particula, quam tamen Graeca τῶν LXX. exemplaria habent. Tum alter vocem Helim aspirat. Plurali autem forma nisi nos fallunt
membranae omnes antiquae, legit Hieronymus
Catoroth, cum Massorethae in singulari habeant. Sed aut ita ferebat Hieronymianum exemplar, aut de veterum lectione certae adhuc regulae
statui non possunt. Adde, in Reginae altero Ms. Graeca μετὰ θυμιάματος κριῶν, et
id est non inveniri.
et arietibus; sed male: in Hebraeo enim scriptum est, Em Catoroth Elim, quod interpretatur, μετὰ δυμιάματος κριῶν, id est,
cum incenso arietum. In eodem:
Propterea exaudivit Deus (Ibid. 19) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Exaudivit me Deus,
0850 Vetus edit.
quod superfluum est: et minus est, Et conjunctio.
sed superfluum est.
41. 657 Sexagesimo septimo:
Exultate in conspectu ejus (Psal. 67. 6) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Et exultate in conspectu ejus. Quod ita versum est a nobis, sed a quo in codice vestro corruptum sit, scire non possum. In eodem:
Etenim non credunt inhabitare Dominum (Ibid. V. 19) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: και γὰρ ἀπειθοῦντες του κατασκηνῶσαι: quod utrumque falsum est. Nos
enim transtulimus:
0850 Non
etenim, sed
insuper transtulit ipse longe concinnius. Porro vocem
Deum, Martianaeus addit, quam licet in Hebraeo sit, atque in ipsa Hieronymiana versione non invenimus in ullis manu exaratis, imo
nec editis libris. Quod vero dixit Hieron. utrumque et Latinum, et Graecum falsum esse, intellige, in voce ἀπειθοῦντες, pro
qua legendum sit ἀπειθούντας in accusandi casu, quod ideo monendum duximus, quod hujus emendationis sive lectionis vestigium
nusquam apud LXX. neque in Hexaplis videas, et plurimum loci hujus perspicuitati conferat.
Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum; ut sit sensus, et pendeat ex superioribus:
Ascendisti in
0851
altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus, et eos, qui non credebant Domiuum inhabitare posse mortalibus. In eodem:
Deus benedictus Dominus die quotidie (Psal. 67. 20) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
0851 Rectius Reginae cod. primus,
Dominus Deus benedictus cum editis, et Graeco, Κύριος ὁ θεὸς ἐυλογητὸς.
Dominus benedictus Deus, benedictus Dominus die quotidie; sed melius et verius quod supra. In eodem:
Viderunt ingressus tui, Deus (Ibid. 25) ; pro quo in Graeco scriptum sit:
Visi sunt ingressus tui, Deus. In Hebraeo ita habet
0851 Miro consensu exemplaria nostra
Rachu alichatach. Tum Palatinus omisso Aquilae, addit post Theodotionis nomen,
et Quinta, et Sexta editio, cui et vulgati suffragantur, et Hexapla; nosque verius putamus: οἱ λοιποὶ ἐθεώρησαν τὰς πορεὶας, etc. ut in codice Coislinian.
apud Montfauconium.
Rau Alichothach: quod Aquila, et Symmachus, et Theodotion interpretati sunt:
Viderunt itinera tua, Deus, et quod sequitur:
Itinera Dei mei regis, qui est in sancto. Ergo a nobis ita legendum est:
Viderunt gressus tuos, Deus; et scriptoris vitium relinquendum, qui nominativum posuit pro accusativo: licet et in Septuaginta, et in Ἑξαπλοῖς ita repererim:
0851 Nulli non liquere putamus indicari abs Hieronymo aliter atque a se constitutum fuerat legendum activo sensu,
viderunt gressus tuos, etc., inveniri apud LXX. etiam Hexaplares passivo, quod re ipsa compertum est. Falso igitur, et contra S. Doctoris mentem
legerunt hactenus heic loci editores omnes ἔθεώρησαν (vel ut inscite magis Victorius ἐθεωρήθησαν) τάς πορείας, quam Aquilae,
Symmachi, Theodotionis, etc., interpretationem esse paulo ante cognovimus, pro ἐθεωρήθησαν αὶ πορεῖαὶ σου, quod factum a LXX.
testantur libri omnes, nosque substituimus, exigente sensu, et fide insuper jubente Reginae exemplari omnium vetustissimo.
ἐθεωρήσαν αὶ πορεῖαὶ σου, ὁ θεὸς: et pro eo quod est ἐθεωρὴσαν, hoc est,
viderunt, in multis codicibus habet, ἐθεωρήθησαν: quod et obtinuit consuetudo. In eodem:
Ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto (Ibid.) ; subauditur, viderunt ingressus Dei mei, et regis mei. Quod autem dicitis,
mei,
0851 Pro,
in Rege, Palatinus,
in Graeco, expressius vetus editio,
in Graeco non appositum secundo loco mei, quod revera LXX. non habent.
in rege non appositum, apertissimi mendacii est, secundo enim ponitur, et
Dei mei, et regis mei, blandientis affectu; ut qui omnium Deus et rex est, suus specialiter Deus fiat, et 658 rex merito servitutis. Denique in
Hebraeo scriptum habet, Heli Melchi, quod
Deum meum, et regem meum significat. In eodem:
Regna terrae cantate Deo, psallite Domino (Ibid. 33) .
0851 Ingenti lacinia ex Graeco, aliisque mendis in veteri editione, et aliquot Mss. periodus isthaec deformatur. Praestat vero
ad loci intelligentiam conferre Hebraeum textum: :
Regna terrae, cantate Deo: psallite Domino. Sela. Ascendenti super coelum coeli ad Orientem.
Et dicitis, hoc in isto versiculo non esse scriptum,
Psallite Domino; quoniam statim sequatur:
Diapsalma. Psallite Deo, qui ascendit super coelum coeli ad orientem (Ibid. 34) ; cum iste versiculus magis habere debeat juxta Hebraicam Veritatem:
Cantate Deo, psallite Domino; et illud quod sequitur in principio versus alterius,
Psallite Deo, non sit in libris authenticis, sed obelo praenotatum. Ergo et vos legite magis quae vera sunt; ne dum additum suscipitis,
quod a Propheta scriptum est, relinquatis.
0852 42. Sexagesimo octavo:
Laudabo nomen Dei cum Cantico (Psal. 68. 31) . Pro quo dicitis vos reperisse in Graeco,
Dei mei, sed,
mei, superfluum est.
43. Septuagesimo:
Deus, ne elongeris a me (Ibid. 70. 12) . Quod dicitis in Graeco positum.
Deus meus, superfluum est. In eodem:
Deus, docuisti me ex juventule mea (Ibid. 17) . Et in hoc, quod apud Graecos invenisse vos dicitis,
Deus meus, superfluum est,
meus. In eodem:
Donec annuntiem brachium tuum (Ibid. 18) . Et dicitis in Graeco vos reperisse,
mirabilia tua, quod de superiori versiculo est,
et usque nunc pronuntiabo
0852 Editi omnes, et plerique e Mss.
miserabilia.
miracula tua. Bene ergo hic habet,
brachium.
43. Septuagesimo primo:
Et adorabunt eum omnes reges (Psal. 71. 11) . Illud quod in Graeco invenisse vos dicitis,
reges terrae, superfluum est. In eodem:
Benedictus Dominus Deus, Deus Israel (Ibid. 18) . Dicitis in Graeco bis,
Deus, non haberi: cum in Hebraeo sit, et apud Septuaginta; et manifestissime triplex Domini, Deique nuncupatio mysterium Trinitatis
sit. In eodem:
Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum. Hoc ergo quod in Graeco vos invenisse dicitis:
In aeternum et in saeculum saeculi, superflue a Graecis sciatis 659 appositum, quod nec Hebraeus habet, nec septuaginta Interpretes.
45. Septuagesimo secundo:
0852 Duo vetustiores Mss.
Prodiet, mox
prodient, et pro έξηλεύσατο, iterum ἐξελεύσεται. Vitiose, ut non dubito, sed illa tamen lectio, ἐξηλεὺσατο, nusquam in LXX. exemplaribus
invenitur. Tum quae subnectuntur ἡ ἀδικία ἀυτῶν nihil ad propositam faciunt difficultatem; idque mirum, si ipse addidit, dissimulatum
ab Hieronymo in Hebraeo esse
oculum, pro
iniquitate, lectumque a LXX pro .
Prodiit quasi ex adipe (Psal. 72. 7) . Et dicitis vos apud Graecos invenisse, ἐξελεύσεται, id est,
prodiet, quod falsum est. Nam et apud Septuaginta Interpretes ita scriptum est: ἐξηλεύσατο ώς ἐκ στέατος ἡ ἀδικία ἀυτῶν. In eodem:
Quomodo scit Deus (Ibid. 11) , in Graeco dicitis non esse,
Deum; cum et apud Septuaginta scriptum sit, Πῶς ἔγνω ὁ θεός, et omnes Interpretes similiter de Hebraeo transtulerint. In eodem:
Intelligam in novissimis eorum (Ibid. 17) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis:
et intelligam; sed hic,
et, conjunctio superflua est. In eodem:
Defecit caro mea, et cor meum (Ibid. 26) . Pro quo male perversum ordinem quidam tenent:
Defecit cor meum, et caro mea. In eodem:
Ut annuntiem omnes praedicationes tuas (Ibid. 28) . Pro quo vos in Graeco legisse dixistis, τὰς αἴνέσεις σου, id est,
laudes tuas. Et sciendum quod in Hebraeo,
0852 Mallemus deferri antiquorum codicum auctoritati, et non eorum tantum, quos nos consuluimus, sed et quos Martianaeus, qui
miro consensu in vocabulo Latinis auribus barbaro legunt
Malochochah. Potuit nimirum in Hieronymiano exemplari Hebraico, non ut hodie habetur, , sed legi, ut Nahum c. 2. versu ultimo eadem significatione
habetur. Tunc omnium rectissime, qui et omnium vetustissimus est, Reginae Ms.
Malochochah.
Malochothacii, scriptum habet, quod
0852 Veteres editi
Aquila ἀγγέλους σου, et mox
Septuaginta ἐπαγγέλματά σου, contra Mss. fidem; neque vere alii quam Hexaplares codices τῶν LXX. ingerendi sunt.
Aquila ἀγγελίας σου, id est,
nuntios tuos; Septuaginta, τὰς ἐπαγγελίας σου, id est,
praedicationes tuas, vel
promissa interpretati sunt: licet et laus, et praedicatio unum utrumque significet.
0853 46. Septuagesimo tertio:
Ut quid Deus repulisti in finem (Psal. 75. 1) . Pro quo male apud Graecos legitur ordine commutato:
Ut quid repulisti, Deus. In eodem:
Quanta malignatus est inimicus in Sancto (Ibid. 3) . Miror quis in codice vestro emendando perverterit, ut pro,
Sancto, Sanctis posuerit, cum et in nostro codice,
in Sancto, inveniatur. In eodem:
Incendamus omnes dies festos Dei a terra (Ibid. 8) . Pro quo in Graeco scriptum est καταπαύσωμεν; et nos ita transtulimus:
Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Et miror quomodo e latere Adnotationem nostram nescio quis temerarius scribendam in corpore putaverit, quam nos pro eruditione
legentis scripsimus hoc modo, Non habet, καταπαύσωμεν, ut quidam putant, 660 sed κατακαύσωμεν, id est,
incendamus. Et quia retulit mihi sanctus Presbyter Firmus, qui hujus operis exactor fuit, inter plurimos hinc habitam quaestionem, plenius
de hoc disputandum videtur. In Hebraeo scriptum est Sarphu Chol
0853 Martianaeus suspicatur in Hieronymiano exemplari Hebraico scriptum, vel pro hodierno, . Palatinus cum aspiratione Moedahu
Hel. Mox Erasm. et Victor. ἐνέπρησαν pro ἐνεπὺρισαν, et ἐορτάς loco συναγωγάς: neque enim Hexapla noverant.
Moedau El Baares, quod Aquila, et Symmachus verterunt, ἑνεπύρισαν πασάς τάς συναγωγὰς τοῦ Οεοῦ, id est,
incenderunt omnes solemnitates Dei in terra. Quinta, κατεκαυσαν id est,
combusserunt. Sexta κατακαύσωμεν, id est,
comburamus; quod et Septuaginta juxta
0853 Quidam editi, et Mss. libri
exemplorum varietatem.
Hexaplorum veritatem transtulisse perspicuum est. Theodotion quoque,
0853 Tres e nostris codicibus ἐνεπυρίσαμεν, alius ἐνεπύρισαν; quod etiam in Hexaplis Theodotioni tribuitur. Sed apud omnes
succendamus, quod nos movet, ut legendum putemus ἐμπυρίσωμεν.
ἑμπυρίσωμεν vertit, id est,
succendamus. Ex quo perspicuum est, sic psallendum, ut nos interpretati sumus; et tamen sciendum, quid Hebraica Veritas habeat. Hoc enim
quod Septuaginta transtulerunt, propter vetustatem in Ecclesiis decantandum est; et illud ab eruditis sciendum propter notitiam
Scripturarum. Unde si quid pro studio e latere additum est, non debet poni in corpore; ne priorem translationem pro scribentium
voluntate conturbet. In eodem:
Contribulasti capita draconum in aquis; tu confregisti capita draconis (Psal. 13. et 14) . Sic lectionis ordo sequitur, ut in priori versu,
tu, non habeat, sed in secundo; et aquae plurali numero scribantur, non singulari, sicut et Aquila verbum Hebraicum
0853 Duo codd.
Ammichim.
Ammaim, τῶν ὑδάτων, id est,
aquarum, interpretatus est. In eodem:
Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum (Ibid. 23) . Pro quo in Graeco τῶν ἱκετῶν σου, id est,
deprecantium te, scriptum dicitis. In Hebraeo autem, Sorarach legitur, quod Aquila,
hostium tuorum, Symmachus,
bellantium contra te: Septuaginta, et Sexta Editio,
inimicorum tuorum, interpretati sunt: Et est sensus pendens ex superioribus:
Memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die: voces inimicorum tuorum, id est, voces
Ne obliviscaris quae te blasphemant, tibique in populo tuo detrahunt. Unde 661 sequitur:
Superbia eorum, qui te oderunt,
0854
ascendit semper: id est, dum tu differs poenas, illi proficiunt in blasphemiis.
47. Septuagesimo quarto:
Narrabimus mirabilia tua (Psal. 74. 3) . Pro quo male apud Graecos legitur,
Narrabo omnia mirabilia tua.
48. Septuagesimo quinto:
Omnes viri divitiarum manibus suis (Psal. 75. 6) . Et non ut vos, nescio a quo depravatum legitis,
in manibus suis. In eodem:
Terribili, et ei qui aufert spiritum Principum (Ibid. 13) . Dicitis quod,
ei, non sit scriptum in Graeco: verum est; sed nisi apposuerimus,
ei, Latinus sermo non resonat. Neque enim possumus recte dicere:
Terribili, et qui aufert spiritum Principum.
49. Septuagesimo sexto:
Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum (Psal. 76. 7) . Pro quo in Hebraeo legimus.
Recordabar Psalmorum
0854 Veteres editi, et Regius Florentinus Ms. citante Martianaeo, vitiose habent
tuorum. Vitiosa quoque interpunctione apud ipsum Benedictinum erat,
in nocte cum corde meo, loquebar, ubi,
et ipsa conjunctio desiderabatur, haud minori vitio. Denique voci ἀδολεσχίαν, quae subsequitur, Reginae exemplar in margine
substituit ἡδολέσχουν: proprium nempe verbum Septuaginta interpretum.
meorum in nocte, cum corde meo loquebar, et scopebam spiritum meum. Pro exercitatione, ἀδολεσχίαν, id est,
decantationem quamdam, et
meditationem Septuaginta transtulerunt; et pro eo, quod nos diximus,
scopebam, illi posuerunt, ἕσκαλλον: quod Symmachus transtulit, ἀνηρεύνων, id est,
perscrutabam, sive
quaerebam: et Quinta similiter. Proprie autem σκαλισμός in agricultura dicitur in sarriendo, id est, sarculando; et quomodo ibi quaeruntur
herbae sarculo, quae secentur; sic et iste retractatum ((al.
retractationem)) cogitationum suarum μεταφορικῶς a sarculo demonstravit. Et sciendum, quod ἓσκαλλον, non semel, sed frequenter significat.
In eodem:
A generatione in generationem (Ibid. 9) . Hoc quod
0854 Alii editi
quod Graecum
sequentes, et paulo post
non habetur in Latino. Rem ipsam quod attinet, et in editione Breitingaeri Graeca, et in Turicensi apud eumdem Ms. habetur, in illa quidem sub Asterisco,
in hoc autem absolute Συνετέλεσε ῥῆμα ἀπὸ γενεᾶς εἰς γενεάν.
in graeco sequens invenisse vos dicitis,
consummavit verbum, recte non habet in Latino, quia et in nullo habetur Interpretum.
50. Septuagesimo septimo:
Et narrabunt filiis suis (Psal. 77. 6) . Pro quo in Graeco habet, ἀπαγγελοῦσιν, quod est,
annuntiabunt. Sed sciendum, quod in Hebraeo Iasaphpheru, scriptum est: quod Aquila, et Symmachus,
narrabunt, transtulerunt. 662 In eodem:
Et occidit pingues eorum (Ibid. 31) . Sic habet et in Haebreo, hoc est Bamasmnehem, quod Aquila interpretatus est, ἐν λιπαροῖς αὐτῶν: Symmachus,
τοὺς λιπαρωτέρους αὐτῶν: Septuaginta, et Theodotion, et Quinta, ἐν τοῖς πίοσιν αὑτῶν. Quod quidam non intelligentes, pro πίοσιν,
putaverunt scriptum πλείοσιν. In eodem:
Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei (Ibid. 36) . Et in Hebraeo ita scriptum est Ichazbulo, et omnes voce simili transtulerunt, ἐψεύσαντο αὐτῷ, id est,
mentiti sunt ei. Quis autem voluerit pro
ei, ponere
eum, et vitiare exemplaria, non est mei judicii. Id eodem:
Et propitius fiet peccatis eorum
0855A
et non disperdet eos (Ps. 77. 38) . Dicitis quod
eos in Graeco non habeat, quod et verum est; sed nos, ne sententia pendeat, Latinum sermonem sua proprietate complevimus. Si
quis autem putat, διαφθερεῖ, non
perditionem sonare, sed
corruptionem, recordetur illius tituli, in quo scribitur, εἰς τὸ τέλος μὴ διαφθέιρῃς, hoc est,
in finem ne disperdas, et non ut plerique κακοζήλως interpretantur, ne
corrumpas. In eodem:
Et induxit eos in montem sanctificationis suae: montem, quem acquisivii dextera ejus (Ibid. 54) . Pro quo apud Septuaginta legitur, ὄρος τοῦτο ἐκτήσατο ἡ δεξιά αὐτοῦ: et
0855B Erasm. et Victor. cum quibusd. Mss.
non ut vos ponitis: tum cum veteri editione et Florentino Ms. ἡ ἑκτήσατο pro ὄ ἐκτήσατο. Sed in impressa quoque lectione Oedipo est opus, ut
quid sibi velit Auctor, assequaris. Sonant verba a nobis non immutata,
quem relativum articulum pro demonstrativo
hunc improbari: aut saltem utrumque conjungi haud debere. Atqui ipse ex Hebraeo vertit,
montem istum, quem possedit. Placeret igitur nobis, difficultatem aliunde repetere, ex vocum ἐκτήσατο, et ἐκτίσατο similitudine, quarum altera significat
acquisivit, aut
possedit, altera
condidit, aut
creavit. Fuerit haec in Sunniae exemplari, exscriptores autem, et Critici non animadverterint. Tunc vero supplendus textus, ac rescribendum.
Et non ut vos putatis, ὄ ἐκτίσατο,
hoc est, quem condidit; sed ὃ ἐκτήσατο,
hoc est, quem acquisivit dextera ejus, etc.
non ut vos putatis, ὃ ἐκτήσατο, hoc est,
quem acquisivit dextera ejus. Melius ergo secundum Hebraicam proprietatem interpretatus est Symmachus:
montem, quem acquisivit dextera ejus. In eodem:
Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum (Ibid. 57) . Scio quod,
pactum, non habeat in Hebraeo; sed quando omnes voce simili transtulerunt, ἠσυνθέτησαν, et apud Graecos συνθήκη
pactum dicitur, ex uno verbo significatur:
non servaverunt pactum; licet Septuaginta ἠθέτησαν posuerint. In eodem:
In terra, quam fundavit in saecula (Ibid. 68) . Pro quo scriptum invenisse vos dicitis:
In terra fundavit eum in saecula. In Hebraeo ita scriptum est ut vertit et Symmachus,
0855C Vulgati omnes insigni mendo, quod nec Martian. cavit, Symmachi lectionem ita depravant, εἰς τὴν γῆν, pro ὠς τὴν γῆν, quemadmodum
apud Eusebium ac Theodoretum rectissime scribitur, nosque fide jubente etiam uno Ms. libro restituimus. Id quoque sensus exigebat,
et sententiae veritas; Hebraicus enim textus
Caares habet,
sicut terram, vel ut ipse Hieron. vertit,
quasi terram, non
Baares, quod ut obvio errore legerint LXX. ἐν τῇ γῇ transtulerunt, minime εἰς τὴν γῆν verti poterat.
ῶς τὴν γῆν ἣν 663 ἐθεμελίωσεν εἰς τὸν αἰῶνα. Si autem non de terra dicitur, quod fundata sit, sed de alia re, quae fundata
videatur in terra, probent ex prioribus et sequentibus, quis sensus sit ut ((al.
et.)) nescio quid, quod non dicitur, fundatum videatur in terra. Sin autem Sanctificium in terra fundatum putant, debuit scribi:
in terra fundavit illud in saecula. In eodem:
Et in intellectibus manuum suarum deduxit eos (Ibid. 72) . Non habet, ἐν τῆ συνέσει, ut scribitis, numero singulari, sed ἐν ταῖς συνέσεσιν, quod
intelligentias sonat, sicut habetur et in Hebraeo Bathabunoth quod est,
in intellectibus.
51. Septuagesimo octavo:
Posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam (Psal. 78. 1) . Quod Graece
0855D Martianaeus legerat ὼς, pro εἰς, quod postea emendavit, sicut infra λιθαόριον pro λιθόριον. Sed et λιθὐριον in Mss. invenitur,
legitque etiam Drusius. Pro Hebraica voce
Liin, veteres membranae quaedam
Lichin. Hujusmodi vero turres, quae in mediis agris fere exstruebantur, significant isthaec ex 2. Paral. 26. 10. «Exstruxit etiam
turres in
0856A solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus, quam in eremi vastitate,» etc.
Eas quoque innuit Evangelium Luc. 14. 28.
Quis ex vobis volens Turrim aedificare, etc. Περιωπὴν, sive
speculam, Graeci Tractatores vocant.
εἰς
0856B ὀπωροφυλὰκιον, dicitur, nec aliter potest verti, quam a nobis translatum est. Significat autem speculam quam custodes satorum
((al.
agrorum)) et pomorum habere consueverunt: ut de amplissima urbe parvum tuguriolum vix remanserit. Hoc secundum Graecos. Caeterum
in Hebraeo Liin scriptum habet; quod Aquila vertit λιθόριον, id est,
acervum, et
cumulum, ((al.
tumulum)) lapidum, quibus vineae et agri purgari solent.
52. Septuagesimo nono:
et plantasti radices ejus hinc (Psal. 79. 10) . Et dicitis quod in Graeco,
hinc, non habeat; et bene, nam et in nostris codicibus non habetur; et miror quis imperitorum vestros libros falsaverit.
53. Octogesimo secundo:
Hereditate possideamus sanctuarium Dei (Psal. 82. 12) . Et dicitis quod in Graeco sit scriptum
0856C Graeca verba κληρονομήσωμεν ἐαυτοῖς, quae Martianaeus expunxerat, ex Manuscriptis nostris omnibus, atque editis libris restituimus.
, κληρονομὴσωμεν ὲαυτοῖς, id est,
Possideamus nobis. Quae superflua quaestio est; quando enim dicitur,
possideamus, intelligitur et,
nobis.
54. Octogesimo tertio:
Cor meum, et caro mea exsultavit in Deum vivum (Psal. 83. 3) . Pro quo in Graeco scriptum dicitis,
exsultaverunt. In hoc nulla contentio est; si enim legimus,
exsultavit, intelligitur, et cor meum exsultavit, et caro mea exsultavit. Sin autem,
exsultaverunt, duo pariter exsultaverunt, id est, cor, et caro. Et quaeso vos; ut hujusmodi ineptias, et superfluas contentiones, ubi nulla
est sensus immutatio, 664 declinetis. In eodem:
Beatus vir, cujus est auxilium abs te. In Graeco invenisse vos dicitis:
cui est auxilium
0856D Heic quoque peccasse visus est Martianaeus, qui abstulit vocem
ejus, qua sine et lectionis veritas, et tota Hieronymiani contextus vis ruit. Reposuimus ex vulgatis et Mss. in quibus tamen pro
ejus, ut et in veteri editione, constanter infra habetur
ei; non alio autem sensu, nam et Graecus variat, aliis libris αὐτῷ aliis αὐτοῦ praeferentibus.
ejus abs te; quod quia nos in Latina interpretatione vitamus, ut dicitis, reprehendimur. Cui enim non pateat, quod si dicere voluerimus,
cui est auxilium ejus, apertissimum vitium sit; et quando praecesserit,
cui, sequi non debeat,
ejus? nisi forte vitii arguimur, quod vitaverimus vitium. In eodem:
In valle lacrymarum (Ibid. 7) . Pro quo dicitis in Graeco scriptum esse, κλαυθμῶνος, id est,
plorationis, sed sive ploratum, sive planctum, sive fletum, sive lacrymas dixerimus, unus est sensus. Et nos hoc sequimur, ut ubi nulla
est de sensu mutatio, Latini sermonis elegantiam conservemus.
55. Octogesimo quarto:
Benedixisti, Domine, terram tuam (Psal. 84. 1) . Pro eo quod est,
benedixisti, in Graeco scriptum dicitis, εὐδόκησας: et quaeritis quomodo hoc verbum exprimi debeat in Latinum. Si contentiose verba scrutamur,
et syllabas, possumus dicere:
Bene placuit, Domine, terra tua; et dum verba sequimur, sensus ordinem perdimus. Aut certe addendum est aliquid, ut eloquii ordo servetur, et
0857 dicendum
Complacuit tibi, Domine, terra tua. Quod si fecerimus, rursum
0857 Vetus editio
a vobis quaeretur: al.
quaeritur.
a nobis quaeretur, quare addiderimus,
tibi; cum nec in Graeco sit, nec in Hebraeo. Eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, Ut Ubi non sit
damnum in sensu linguae, in quam transferimus, εὐφωνία, et proprietas conservetur. In eodem:
Misericordia, et veritas obviaverunt sibi (Ibid. 11) ; et dicitis quod in Graeco,
sibi, non habeat. Nec in Hebraeo habet: et apud Septuaginta obelo praenotatum est: quae signa dum per scriptorum negligentiam a
plerisque quasi superflua relinquuntur, magnus in legendo error exoritur. Si autem non fuerit additum,
sibi, misericordia, et veritas non sibi, sed alii occurrisse credentur; nec justitia et pax sibi dedisse osculum, sed alteri.
56. Octogesimo quinto:
Et non proposuerunt te in conspectu suo (Psal. 85. 14) ; et dicitis, quod in vestro 665 codice,
te non habeat. Addite,
te, et
0857 Palat.
emendabitis errorem librarii vestri In eodem, etc., reliquis, quae interseruntur, omissis.
emendato errore librarii, vestrum quoque errorem emendabitis. In eodem:
Et tu Domine Deus miserator et misericors (Ibid. 15) . In Graeco invenisse vos dicitis.
Et tu Domine Deus meus. Quod superfluum est:
meus enim nec in Hebraeo habetur, nec in
0857 Superest in Aldino et Complut. exemplaribus θεὸς μου οἰκτίρμων.
Septuaginta.
57. Octogesimo octavo:
Magnus, et horrendus (Psal. 88. 8) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, φοβερὸς, quod significat,
terribilis, timendus, formidandus. Ego puto id ipsum significare et
horrendum: non ut vulgus aestimat, despiciendum, et squalidum, secundum illud:
Mihi frigidus horror
Membra quatit.
Et:
Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. (Virgil. 3. Aeneid).
Et:
Monstrum horrendum ingens (Ibid. 20)
: et multa his similia. In eodem:
Tunc locutus est in visione sanctis tuis. Pro quo in Graeco,
filiis tuis, invenisse vos dicitis. Sed sciendum quod in Hebraeo Laasidach habet, quod omnes τοῖς
0857 Hexapla, et veteres editi, ἁγὶοις pro όσίοις habent quod verius videtur. Illud vero τοῖς ὑιοῖς σου, hoc est
filiis tuis, Graecorum omnium codicum dicitur.
ὸσίοις σου, id est,
sanctis tuis, transtulerunt: et sola Sexta editio,
Prophectis tuis, interpretata est; sensum magis, quam verbum exprimens. Et in Κοινῇ tantum pro
sanctis, filios reperi. In eodem:
Tu vero repulisti, et
0857 Emendavimus nostrorum exemplarium auctoritate, ac fide, quod Benedictinus, caeterique editores sensum non assecuti, supino
errore heic depravant,
despexisti.
respexisti (Ibid. 39) . Pro quo in Graeco, ἐξουδένωσας, invenisse vos dicitis. Unius litterae mutatio quantum vobis fecit errorem:
non enim,
respexisti; sed,
despexisti, et pro nihilo duxisti, interpretati sumus. Nisi forte, ἐξοῦδένωσας, non putatis transferendum,
despexisti; sed, secundum disertissimum istius temporis interpretem, annihilasti, vel annulasti, vel
0858 nullificasti, et si qua alia possunt inveniri apud imperitos portenta verborum.
58. Octogesimo nono:
A seculo et usque in seculum tu es Deus (Psal. 89. 2) . Et dicitis quod in Graeco non sit,
Deus. Quod apud eos esse manifestum est. Nam et Hebraicum habet, et omnes alii Interpretes, et
0858 Nunc in Graeco ullo cod. non est invenire additum ὁ θεὸς. Sed neque editi melioris notae habent: et Breitinger. minori charactere
supplet, et Montfauconius in Hexaplis, non aliunde quam ex hoc ipso Hieronymianae epistolae loco se fatetur accipere.
Septuaginta similiter transtulerunt, ἀπὸ τοῦ αίῶνος, και ἓως τοῦ αίῶνος σὺ εἶ ὸ Θεός, quod Hebraice dicitur 666 Meolam
Ad-Olam Ath El. In eodem:
Quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur (Ibid. 10) . In Graeco invenisse vos dicitis:
Mansuetudo super nos: sed et hoc
0858 Hoc vero Graeci libri omnes habent, ἐφ᾽ ἡμᾶς.
superfluum est.
59. Nonagesimo:
Dicet Domino, susceptor meus es tu (Ps. 90. 2) . Et dicitis quod in Graeco,
es, non habeat. Ego vobis amplius dicam, quod apud Hebraeos nec
es, habeat, nec
tu; sed apud Septuaginta, et apud Latinos pro εὐφωνίᾳ, et verborum consequentia positum sit.
60. Nonagesimo tertio,
Beatus homo quem tu erudieris, Domine (Psal. 93. 12) . Dicitis in Graeco non esse,
tu: et verum est; sed apud Latinos propter εὐφωνίαν positum. Si enim dicamus,
Beatus homo, quem erudieris, Domine, compositionis elegantiam non habebit. Et ((al.
Sed)) quando dicitur,
Domine; et apostropha fit ad Dominum, nihil nocet sensu, si ponatur et,
tu. In eodem:
Et in malitia eorum disperdet eos (Ibid. 23) . In Graeco dicitis non esse praepositionem,
in; sed legi,
malitiam
0858 Sequimur eadem exemplaria, et veterem editionem quae vocem
eorum inserunt heic loci, alii omittunt.
eorum disperdet. Sciendum autem, quod in Hebraeo, et in cunctis interpretibus positum sit:
In malitia eorum disperdet eos. Si autem voluerimus legere:
Malitiam eorum disperdet; id quod in Septuaginta sequitur in fine versiculi,
eos, et superfluum erit, et vitiosum.
61. Nonagesimo septimo:
Recordatus est misericordiae suae (Psal. 97. 3) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Misericordiae suae Jacob; sed hic,
0858 Nimirum quod in Hebraeo non sit, nam Graeci libri omnes habent, et ex Latinis haud pauci. Forte in sequenti versiculo pro
Israel nomine,
Jacob notabatur, quemadmodum in Hieronymianae versionis ex Hebraeo codicibus bene multis invenimus: idque in aliquo originali Hebraico
fuerit, pro quo ad libri oram
Israel substitutum sit, atque inde ab ipsis LXX. prius nomen priori versiculo adscriptum.
Jacob, nomen superfluum est.
62. Centesimo:
Oculi mei ad fideles terrae, ut
0858 Martianaeus
sederent. Nos juxta editos et plerosque Mss. cum in Sunniae et Fretelae schedula primum, quae tunc obtinebat, Latinam versionem adscribi
solitam non dubium sit; nulla vero sit Latina versio, quae
sederent, legat.
sedeant mecum (Psal. 100. 6) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, τοῦ συγκαθῆσθαι αὺτοὺς μετ᾽ εμοῦ. Quis non talem fugiat interpretationem,
ut verbum ad verbum exprimens, dicat:
Ut consederent ipsi mecum?
63. Centesimo primo:
Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto (Ps. 101. 8) . Et dicitis vos
0859 in Graeco invenisse έπὶ δώματι; quod antiqui codices Latinorum interpretati sunt,
in aedificio. Δῶμα in orientalibus provinciis idipsum dicitur, quod
0859 Editi et Mss. quidam,
apud Latinos tectum.
667 apud nos
tectum; in Palaestina enim, et Aegypto, ubi vel scripti sunt divini Libri, vel interpretati, non habent in tectis culmina, sed Δώματα,
quae Romae vel
solaria, vel
0859 Vitiose Martianaeus
Mediana. Hier. in cap. 41. Ezechiel ἐκθέτας
autem Roma appellant solaria de coenaculorum parietibus eminentia, sive Meniana, ab eo qui ea primum invenit, quae nonnulli
Graecorum
ἐξὤστρας
vocant. Nimirum a Menio Censore dicta, unde
Meniana legendum, aut cum dipthongo
Maeniana, non
Mediana. Maenius enim cum domum suam venderet, ut ibi Basilica Porcia aedificaretur, excepit sibi jus unius columnae, super quam tectum
projiceret ex provolantibus tabulatis, unde spectari munus gladiatorium posset, quod scribit Asconius in Divinationem.
Post hunc addit ex veteri Grammatico Isidorus lib. 15. Origin. cap. 3.)
alii ex lapide, alii e maceria aedificavere in porticibus Meniana, sic a primo inventore appellata, et
foribus, ac domibus adjecerunt.
Meniana vocant; id est, plana tecta, quae transversis trabibus sustentatur. Denique et Petrus in Actibus Apostolorum (Cap. 10. 9)
, quando ascendit in
doma, in
tectum aedificii ascendisse credendus est. Et quando praecipitur nobis, ut faciamus
domati nostro coronam, hoc praecipitur, ut in
tecto faciamus per circuitum
0859 Graeci στεφάνην vocant, nos post Vitruvium, et Curtium
coronam: estque muri quoddam supercilium, seu lorica, quae deambulantes in superiori margine a lapsu prohibet. Origenes in Joan. 1.
ὰρκὴ όικίας ὁ θεμέλιος, καὶ τέλος ἡ στεφάνη.
quasdam eminentias, ne facilis in praeceps lapsus sit (Deut. 22. 8) . Et in Evangelio,
Quae, inquit,
auditis in aure, dicetis super domata (Matth. 10. 27) , id est,
super tecta. Et in Isaia,
Quid vobis est, quod omnes ascendistis in tecta vana ((al.
nova)) (Isai. 22. 1. jux. LXX) ? et multa istiusmodi. In eodem:
Factus sum sicut Νυκτικόραξ
in domicilio (Ibid. 7) . Quod similiter habetur in Graeco: et quaeritis quid significat Νυκτικόραξ apud Latinos. In Hebraeo pro nycticorace
verbum nos
0859 Hebraeus non Bos habet, sed Cos, quae vox bubonem significat; cum autem facillima sit et litterarum commutatio, non autem
B et C in Latino, quidam malunt Hieronymo properanti vitium adscribere. Nobis satius videtur aestimare Latinum librarium vocem
ignotiorem Cos in notissimam Bos commutasse. Mox
Aquilae nomen abest a Palatino.
scriptum est, quod Aquila, et Septuaginta, et Theodotion, et Quinta Editio
nycticoracem interpretati sunt: Symmachus
upapam, Sexta editio
noctuam, quod et nos magis sequimur. Denique ubi apud nostros, et Graecos legitur,
Factus sum sicut nycticorax in domicilio: 668 apud Hebraeos dicitur,
Factus sum sicut noctua in ruinosis. Plerique
bubonem contentiose significari putant. In eodem:
A facie irae et indignationis tuae. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis,
a facie irae tuae; cum manifestum sit, quod
0859 Hodiernus autem Hebraeus textus
tuae habet utroque in loco, ,
irae tuae, et indignationis tuae. Quin imo ad hunc modum tunc quoque erat, cum suam ipse Hieronymus versionem adornaret, siquidem vertit,
indignationis tuae, et irae tuae. De Septuaginta interpretibus nihil aio; Hexaplarem enim editionem citari quis opponat, quae periit. Sed, si rem probe novimus,
plane contrariam ei quae S. Doctori vulgo tribuitur, atque iste a nobis non immutatus verborum contextus notat, sententiam
fuisse credimus: neque enim prius illud
tuae improbare ex Hebraico fonte, et τῶν LXX. testimonio; imo ex eorum auctoritate asserere putandus est. Proinde subnexo Graeco
textui ad όργῆς vocem, σου adponi pronomen volumus, quod non nisi
0860 heic apud Hieronymum temeritas Criticorum expunxit; tenendusque sensus, quem explicamus.
apud Hebraeos, et
0860 apud Septuaginta Interpretes sic habeatur, άπὸ προσώπου τῆς ὁργῆς καὶ τοῦ θυμοῦ σου. In eodem:
Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus: et terrae ejus misebuntur (Ibid. 15) .
0860 Plurium versuum lacunam vacare heic loci suspicamur, cum neutiquam credibile sit, priorem hujus versiculi difficultatem
aut frustra propositam a Germanis fratribus, aut abs Hieronymo fuisse dissimulatam. E contra illud perquam facile est creditu
et solemne, cum a
Pro vocula ipsa quoque omissa periodus inciperet, ut ad postremam oculos appulerit librarius, et primam legisse ratus, quae interjacebant
praetermiserit. Vide igitur supplerine commode possit ad hunc fere modum,
Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, servi tui,
in recto: ὁτι εὺδόκησαν οἱ δοῦλοί σου:
id est, Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui,
vel, bene senserunt servi tui. Sed
illud propter ἐυφωνὶαν
in Latinum conversum est, ut in superioribus (ad Psal. 84.)
ostendimus. Pro terra, etc. Hoc si non placet, mendosum locum pro ingenio suo lector eruditus resarciet. Consule autem vetera Latina Psalteria ex
Graeco.
Pro
terra in Hebraeo
0860 Ita Mss. omnes libri, quos Martianaeus, aut nos consuluimus,
Afar, pro
Aphar: in Hebraeo est cum adfixo ,
Alphara. Et saepius quidem F simplici, quam P. H. Hieronymus utitur ad Hebraeam litteram Latine exprimendam. Quanquam Comment. in
Isaiam,
P litteram, inquit,
Hebraicus sermo non habet; sed pro ea Phi Graeco utitur. Consule utrumque Lexicum Nominum, et Locorum, et in Daniel. c. 11. 35.
Afar
positum est, quod omnes χοῦν transtulerunt; et potest tam
pulvis, quam
humus, id est
terra, interpretari.
64. Centesimo secundo:
Non in perpetuum irascetur (Ps. 202. 9) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Non in finem. Sed verbum Hebraicum Nese, et
perpetum, et
finis, et
victoria pro lo corum intelligitur qualitate.
65. Centesimo tertio:
Qui facis Angelos tuos spiritus. (Ps. 103. 4) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, ὁ ποιῶν τούς ἀγγέλους αὐτοῦ
0860 Propositae quaestionis solutionem malim petas ex simili loco Ephes. 2. 16. quem S. Doctor perquam erudite explicat
ex Graeci pronominis ambiguitate. Tradunt enim Grammatici, αὐτόν eo sensu accipi interdum, quo ἐμαυτόν; σεαυτόν, ἐαυτὸν: quod plane confirmat Laertius in Hipparchia:
ἀλλὰ μὴ κακῶς σοι δοκῶ βεβουλεῦσθαι περὶ ἀυτῆς, pro ἐμαυτὴς.
Sed non male tibi videor de me ipsa consuluisse. Eo sensu si accipias heic quoque loci ὁ ποιῶν τοὺς ἀγγέλους αὐτοῦ (sive ἁυτοῦ) cum aspiratione.
Faciens Angelos suos, nihil erit reliquum difficultatis.
, id est,
qui facit Angelos suos. A quibus breviter quaerite, quomodo cum ad Deum sermo sit, quasi ad alium loquens Propheta repente mutetur; maxime cum sic
incipiat:
Domine, Deus meus magnificatus es vehementer: 669
confessionem, et decorem induisti. Et:
Qui tegis in aquis superiora ejus, id est coeli.
Qui ponis nubem ascensum tuum: aut ambulas super pennas ventorum; et statim sequitur:
Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem. Qui fundasti terram super stabilitatem suam. Et post paulum:
Ab increpatione tua fugient: a voce tonitrui tui formidabunt. Et:
In loco, quem fundasti eis. Qui emittis fontes in convallibus. Et illud:
Ut educas panem de terra. Si ergo omnia ad secundam personam sunt, id est, ad Deum, quomodo in uno versiculo tertia persona subito, et extra ordinem
inducitur? In eodem:
A voce tonitrui tui formidabunt (Ibid. 7) . Habet et in Hebraeo
tonitrui tui; et miror quomodo apud Latinos scriptorum
0861 errore subtractum sit. In eodem:
Hoc mare magnum et spatiosum manibus (Ps. 103, 25) . Dicitis in Graeco,
manibus, non haberi, et ego novi. Sed ex Hebraico, et Theodotionis editione in Septuaginta sub asterisco additum est. Denique et in
Hebraeo ita scriptum Ze Haiam Gadol Varab Idaim, quod Aquila
0861 Aquilae interpretationem editi ante Martianaeum depravant, et miscent cum reliquis interpretationibus in hunc modum:
quod Aquila sit interpretatus est, εύρύχωρος χερσὶν,
et omnes interpretes: et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφορικῶς,
quod quasi, etc. Sed graviori damno Martianaeus ipse illam, quae reliquorum interpretum erat, pro Aquilae obtrudit:
Aquila sic interpretatus est: αὕτη ἡ θάλασσα ἡ μεγάλη καὶ εὐρύχωρος χερσὶν,
quod quasi, etc. Quae Symmachi, Theodotionis, aliorumque est. Nos ex Palatinis, ac Reginae membranis utramque discrevimus, et genuina,
ut nobis videntur, Aquilae verba suffecimus, quae nimis proclive, et solemne antiquis librariis fuit omittere ob earumdem
vocum occursum. Vocem αὑλῆν non pro aula, sed pro amplo et spatioso loco usurpatam apud alios Graecos bonae notae Scriptores
invenies. Etiam pericopen,
et hoc secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφορικῶς, quod vetustiores quidem Mss. atque editi haberent, duximus restituendam.
sic interpretatus est, αὐλή καὶ πλατεῖα χερσὶν, et omnes interpretes αὕτη ἡ θάλασσα ἠ μεγάλη καὶ εὐρύχωρος χερσὶν; et hoc
secundum Hebraicam dicitur proprietatem μεταφωρικῶς, quod quasi expansas magnus habeat, et in se cuncta suscipiat. In eodem:
0861 Arbitramur cum Martianaeo, hanc fuisse versuum trajectionem in ipsa Germanorum fratrum schedula, ut post vigesimum quintum
decimus quintus, ac decimus octavus explicandi resumerentur.
Ut educas panem de terra (Ibid. 15) . Pro quo invenisse vos dicitis,
ut educat; sed non potest aliud ad ipsum, aliud de ipso dici. Aut omnia quasi ad Deum loquebatur Propheta: aut omnia ad alium de eo
referebat. Cum autem pleraque ad ipsum dirigantur; et ea quae ambigua sunt, ad ipsius personam dirigenda sunt. In eodem:
Herodii domus dux est eorum (Ibid. 18) . Pro Herodio, quod in Hebraeo dicitur Asida, 670 Symmachus ἰκτῖνα ((al. ἰκτῖνον)), id est,
milvum interpretatus est. Denique et nos ita vertimus in Latinum:
Ibi aves nidificabunt:
0861 Martianaeus
Milvi: et
est pro
ejus; in ipsa autem ex Hebraeo interpretatione, ut heic fecimus. Illud quoque observatione nostra dignum, quod nemini scimus in
mentem venisse, verbum ἡγεῖται apud LXX. haud satis recte ea significatione sumi:
dux est, vel
ducatum praebet, ut aliae versiones Latinae habent: cum potius pro
putatur, habetur, sive
est, accipiendum sit.
Illic passeres nidificabunt:
Herodii domus eorum est, sive
habetur.
Milvo abies domus ejus; quod scilicet semper in excelsis et arduis arboribus nidos facere consueverint. Unde et Sexta editio manifestius interpretata
est,
Milvo ad cupressi nidificandum. Pro abietibus autem, et cupressis in Hebraeo ponitur Barusim; quod magis
abietes quam
cupressos significat. In eodem:
Petra refugium herinaciis. Pro quo in Hebraeo positum est Sphannim, et omnes χοιρογρυλλίοις voces simili transtulerunt, exceptis
0861 In Alexandrino, Aldino, et Complutensi exemplaribus, in quibus λαγωὶς; nam in Vaticano ipsi quoque LXX. χοιρογρυλλίοις legunt.
Frequentius autem Mss. ἐχοιρογρυλλίους.
Septuaginta, qui,
lepores, interpretati sunt. Sciendum autem animal esse non majus hericio, habens similitudinem muris, et ursi: unde in Palaestina
0861 Vitiose iterum Martianaeus άροκομῦς.
ἀρκτομῦς dicitur, et magna est in istis regionibus hujus generis abundantia,
0862 semperque in cavernis petrarum, et terra foveis habitare consueverunt.
66. Centesimo quarto:
Dedit terra eorum ranas (Psal. 104. 30) . Pro quo in Graeco ἐξῆρψεν vos legisse dicitis. Quod potest ita interpretari:
Ebullivit terra eorum ranas; sed et in hoc nulla est sensus mutatio: et nos antiquam interpretationem sequentes, quod non nocebat, mutare noluimus. In
eodem:
Et contrivit lignum finium eorum (Ibid. 33) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis,
omne lignum. Sed et hoc additum est, et superfluum. in eodem:
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum (Ibid. 42) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, ὃν διέθετο, id est,
quod disposuit. Ita enim et in Hebraeo, et apud Septuaginta habetur Interpretes: ἐμνήσθη τοῦ λόγου τοῦ ἁγίου αὐτοῦ, τοῦ πρὸς Ἀβραὰμ τὸν δοῦλον
αὐτοῦ. Ergo quod in Graeco dicitur, ὄν διέθιτο, in hoc loco et
0862 Hodie in nullo, quod sciam, Graeco exemplari invenitur, etsi Latini omnes,
quod disposuit, vel
quod habuit, aut
quod locutus est. Hebraic.
superfluum est, et radendum.
67. 671 Centesimo quinto:
Confitemini Domino, quoniam bonus (Psal. 105. 1) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis: quoniam χρηστὸς, id est,
suavis, Sed sciendum quod χρηστὸς et in
bonum, et in
suavem ((al.
suave)) verti potest. Denique in Hebraeo ita scriptum est, Chi Tob, quod omnes voce simili transtulerunt:
quia bonus. Ex quo perspicuum est, quod χρηστὸς, bonus intelligitur. In eodem:
Non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Dicitis quod in Graeco inveneritis:
Et non fuerunt memores. Et, conjunctio superflua est. In eodem:
Et irritaverunt
ascendentes in maro
0862 Vocabulum
mare duo e nostris Mss. non repetunt, Graecus quoque, et pleraque Latinarum translationum exemplaria semel habent. Augustinus
Enarratione in hunc locum, «Codex,
inquit, quem intuebar, sic habebat (
bis nempe): et his quidem duobus verbis ultimis, quod dictum est,
mare rubrum, stella fuerat praenotata, qua significantur quae in Hebraeo sunt, et in interpretatione Septuaginta non sunt. Plures autem
codices, quos inspicere potui, et Graeci et Latini sic habent:
Et irritaverunt, vel quod expressius de Graeco est,
Et amaricaverunt, ascendentes in rubro mari.
,
mare Rubrum. Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis, παρεπίκραναν, et putatis verbum e verbo debere transferri,
et amaricaverunt. Sed haec interpretatio annullationi consimilis est, sive annihilationi. Legite Ezechiel, et invenietis παραπικρασμός,
irritationem, et
exacerbationem semper expressum, ubi dicitur, οἶκος παραπικραίνων, id est,
domus exasperans (Ezech. 7. 5. 6. et seqq.) . In eodem:
Et vidit, cum tribularentur, et audivit orationem eorum (Ibid. 44) . Quidquid extra hoc in Graeco invenisse vos dicitis,
0862 Puta Κύριος nomen; ubi, Καὶ εῖδε Κύριος ἐν τῷ θλίβεσθαι αὐτοὺς ἐν τῷ αὐτὸν εἰσακοῦσαι τῆς δεήσεως αὐτῶν: nam reliquae
voces euphoniae magis inserviunt, et Hebraico pressius respondent.
superfluum est.
68. Centesimo sexto
0862 Brevissimam hanc periodum, sed non una interpolatione deformatam, si pro captu nostro liceat, en quo pacto emendabimus.
«Et statuit procellam in auram. Hoc ergo quod plus isto in Graeco invenisse vos dicitis, αὐτοῦ,
et, καὶ ἔστη, superfluum est.» Certe aliter sensus restitui haud commode potest, sed nimium inter se variant hoc in loco
0863 vetera exemplaria, quorum sequi fidem haud tutum est. Vocem tamen
ejus, quae primo loco habetur, Reginae codex alter ignorat, nec veteris translationis Latina exemplaria habent, et sensus, ut reliqua
omittamus, expungendam poscit. Quae sequuntur,
et siluerunt fluctus ejus, ut versiculum expleret, non nemo olim addidit, quae ad rem non sunt. Loco
quod pro isto, mallemus,
quod plus isto, levissima immutatione, eaque sensum attendenti utilissima. Tum Graeca καὶ ἐπετὶμησεν τῇ καταιγίδι, quae a Criticis imperitis
de more addi potuerunt, omnino confodienda sunt. Pro ἐπετίμησεν, quaedam Manuscripta habent ἐπέταξεν, quibus Editores veteres
suffragantur, et textus τῶν LXX. Mirum porro est, tot in duobus versiculis σφάλματα aut a librariis temere committi potuisse,
aut ab Editoribus non intelligi, ac si recte haberent, penitus dissimulari.
:
Et statuit procellam ejus
0863
in auram, et siluerunt fluctus ejus (Psal. 106. 29) . Hoc ergo quod pro isto in Graeco invenisse vos dicitis: καὶ ἐπετίμησεν τῇ καταιγίδι αὐτῆς, καὶ ἒστη,
superfluum est. In eodem.
Et deduxit eos in portum voluntatis eorum (Ibid. 30) . Pro quo invenisse vos dicitis:
In portum voluntatis suae. Sed in Hebraeo 672 non habet Ephsau, quod
voluntatis suae significat, sed Ephsam,
0863 Erasmum, et Victorium legentes
bephzi, , cum affixo primae personae, Martianaeus castigat. Modo duo codices nostri,
Pro quo in Graeco invenisse, etc.
quod
voluntatis eorum sonat.
69. Centesimo septimo:
Exsurge, gloria mea (Psal. 107. 3) . Quod dicitis in
0863 Fuerit in Graeco eorum exemplari, quod nunc quoque in Aldino et Complut. invenitur, Ἐξεγέρθητι, ἡ δόξα μοῦ. Sed est hodie
etiam in plerisque Vulgatae Latinae editionis codicibus.
Latino non esse, recte in isto Psalmo non habet: quia nec apud Hebraeos, nec apud ullum Interpretum reperitur: sed habetur
in quinquagesimo sexto Psalmo (Ibid. 11) , de quo mihi videtur a quodam in istum locum esse translatum. In eodem:
Mihi alienigenae amici facti sunt (Ibid. 10) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis ὑπεῖάγησαν, hoc est,
subditi sunt. Sed hoc in quinquagesimo nono scriptum est: in praesenti autem ita apud
0863 Quae tamen hodie supersunt Aquilae et Quintae editionis fragmenta, multo aliter legunt. Quin etiam verbum ἐφιλίασαν, in
ea, quae omnium interpretum nomine a Drusio affertur, lectione mutatur in ἐφιλιώθησαν. Denique Hebraicam vocem, , cum aspiratione
effert Palatinus,
etbroeeh.
omnes invenimus Translatores, ἐμοὶ ἀλλόφυλοι ἐφιλίασαν, id est,
amici facti sunt. Quod Hebraice dicitur Ethroe.
70. Centesimo nono:
Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion (Psal. 109. 2) . Dicitis vos in Graecis codicibus non legisse
0863 Non utramque vocem
virtutis, et
tuae, quarum primam nusquam ab ullo exemplari Scripturae abfuisse existimamus, sed alteram tantum,
tua scilicet, innuerint Sunnia et Fretela se in Graeco non invenisse. Nimirum usque hodie sola abest a vulgatis LXX. Legendum
proinde est, atque emendandum heic quoque juxta unum Reginae Ms. et veterem editionem, qui continuo habent,
non legisse tuae, expuncta
virtutis voce. Caeterum quod ait illud
tua in Graeco haberi, repugnant hodierni codices, in quibus est quidem,
emittet tibi, ἐξοπαστελεῖ σοι, sed δυνάμεως tantum.
virtutis tuae, quod manifeste et in Hebraeo, et in Septuaginta Interpretibus habetur. In eodem:
Dominare in medio inimicorum tuorum (Ibid.) Dicitis in Graeco legi:
et dominare: Sed hoc nec in Hebraeo habetur, nec apud Suptuaginta: et superfluum est.
71. Centesimo decimo:
Confitebor tibi, Domine, in toto corde (Psal. 110. 1) . In Graeco invenisse vos dicitis:
in toto corde meo. Sed et hoc superfluum est.
72. Centesimo decimo tertio:
Deus autem noster in coelo (Psal. 114. 13) . Pro quo Graeco legisse vos dicitis
0864
0864 Sic Graecus ἐν τῷ οὐρανῷ, καὶ ἐν τῇ γῇ; sed plus aliquid veteres Latinae interpretationes pleraeque addunt:
in coelo sursum, in coelo, et in terra.
:
in coelo, et in terra. Sed et superfluum est.
73. 673 Centesimo decimo quarto:
Et in diebus meis invocabo te (Psal. 114. 2. 3) . Dicitis quod in Graeco non sit,
te; et bene: e vestris quoque codicibus eradendum est. In ipso:
Placebo Domino in regione vivorum (Ibid. 9) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis:
Placebo in conspectu Domini. Sed hoc superfluum est.
74. Centesimo decimo septimo:
Et in nomine Domini, quia ultus sum
0864 Quidam codices,
ultus sum eos, absque
in, praepositione.
in eos (Psal. 117. 10) . Dicitis,
quia, in Graecis codicibus non inveniri: sed in Latinis sub asterisco legendum est.
75. Centesimo decimo octavo:
Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi (Psal. 118. 47) . In Graeco,
vehementer, additum legisse vos dicitis: sed hoc superfluum est. In eodem:
Levavi manus meas ad mandata, quae dilexi (Ibid. 48) . In Graeco legisse vos dicitis:
ad mandata tua: sed et hoc
0864 Haud scimus, quis huic errori color oblini possit, nisi si in librarios, et Criticos oscitantes culpa inferatur; non enim
soli LXX. habent ἐντολάς σου,
mandata tua, sed et caeteri libri omnes, atque ipsum in primis Hebraicum archetypum , ex quo ipse etiam Hieronymus vertit,
mandata tua. Non igitur contrario sensu habere nunc potest, aut licet per exemplarium auctoritatem consensumque pronomen istud, ut
superfluum, expungere. Imo vero ad hunc omnino modum, quo nobis ex integro placet totam hanc periodum refigere, ab illo scriptum est.
«In eodem, Levavi manus meas ad mandata Tua (
addito pronomine) quae dilexi. In Graeco legisse vos dicitis, Quae dilexi Nimis (
non ad mandata tua). Sed et hoc superfluum est.» Revera non
tua abundat, sed
nimis apud LXX. in Alexandrino exemplari ἅ ἠγάπησα σφόδρα: quod etiam plerique Latinorum codicum addunt,
nimis, aut
valde, aut
vehementer; idque est quod Hieronymus jugulat, cum in Hebraeo, et Graecis castigatioribus libris non sit. Favet emendationi nostrae vetus
passim laudata editio.
superfluum est. In eodem,
Cogitavi vias meas (Ibid. 59) . In Graeco,
vias tuas, legisse vos dicitis; sed hoc
0864 Quid porro superfluum est, si tantum
meas legendum docet pro
tuas? Sed non ita abs Hieronymo scriptum arbitramur. Scripserit vero: «In Graeco, Quia cogitavi vias tuas, legisse vos dicitis,
sed hoc superfluum est; et rectius, vias meas, legitur.» Illud nempe,
quia, superfluum est:
meas, rectius legitur. S. Augustinus Sermon. XVI. in hunc locum,
Plures enim, inquit,
codices non habent, Quia cogitavi, sicut in quibusdam legitur, sed tantummodo, Cogitavi. Confer quoque S. Hilarium Tractat. in hunc Psalmum.
superfluum est, et rectius,
vias meas, legitur. In eodem
0864 Contrario sensu, vitiose tamen, tres nostri codices primo loco ponunt
avertisti, secundo
averti. Alius totam hanc pericopen omittit. In antiqua editione,
Et converti pedes meos, etc. tum,
legisse vos dicitis, Et averti, quae incongrua ipsa quoque lectio non est; nam prius illud
converti veteris Vulgatae erat, istud autem
averti, ex LXX. alii Latini codices extunderunt. Sed impressam confirmat S. Augustin. Enarrat in hunc locum: «Quod autem hic positum
est, Et averti pedes meos, nonnulli habent, Quia cogitavi, et avertisti pedes meos.»
:
Et averti pedes meos in testimonia tua (Ibidem) . In Graeco legisse vos dicitis,
et avertisti. Sed et hoc superfluum est. In eodem:
Ego autem in toto corde scrutabor mandata tua (Ibid. 69) . In Graeco,
in toto corde meo, legisse vos dicitis: sed hic,
meo, superfluum est. In eodem:
Anima mea in manibus meis semper; et legem tuam non sum oblitus (Ibid. 109) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis,
Anima mea in manibus tuis semper.
0865 Sed sciendum, et apud Hebraeos, et apud Septuaginta, et omnes alios Interpretes 674 scriptum esse
in manibus meis, et non,
in manibus tuis. Quod Hebraice dicitur
0865 Sic ipse
Bachaffi legerat minori numero, et vertit
in palma mea, non
Bachaffai in plurali, etiam si heic,
in manibus meis haberi apud Hebraeos, pronuntiet. Quaestio scilicet tota de illo erat, utrum
meis legeretur, an
tuis: caetera minus ad rem. Perquam vero apposite S. Augustinus, «Nonnulli,
inquit, codices habent, in manibus meis: sed plures, in tuis: et hoc quidem planum est . . . . . Anima vero mea in manibus meis quomodo
intelligatur, ignoro; justi quippe ista verba sunt, non injusti,» etc. Occurrunt itaque Graeci codd. in quibus χερσίν σου
pro μου legitur.
Bachaffi; et omnes apud Graecos Ecclesiastici Interpretes istum locum sic edisserunt: et est breviter hic sensus: Quotidie
periclitor, et quasi in manibus meis sanguinem meum porto; et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem:
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam (Ps. 118. 136) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis
0865 Haec quoque sui parte aliqua mulctata videatur S. Doctoris sententia; siquidem in verbo,
deduxerunt, pro quo Graecus κατέβησαν,
descenderunt, aut διέβησαν,
transierunt, prior difficultas, a Germanis fratribus proposita, dissimulatur. Utramque notat S. Augustinus, ex quo hic apud Auctorem nostrum
locus reformari possit. «Sunt,
inquit, codices, qui non habent, descenderunt, sed, transierunt; tanquam exaggeranter diceret, transisse se flendo fontes aquarum.»
Et paulo superius:
In quibusdam codicibus et hoc legitur, Quia non custodivi legem tuam. Et Graecus quidem, ἐπεἱ οὐκ ἐφύλαξα.
:
quia non custodivi legem tuam. Sed hoc superfluum est, quia et in Hebraeo legitur:
Rivi aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt legem tuam. In eodem:
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum (Ibid. 172) . Pro
pronuntiabit, in Graeco φθέγξεται vos legisse dixistis: quod verbum sive dicas,
pronuntiabit, sive,
effabitur, sive,
loquetur, idipsum significat. Denique et nos
0865 Martianaeus
in Hebraeo, legit ductus inepta suspicione, quod ita
Hebraeum vocarit Hieronymus suam Translationem Psalmorum Latinam. Leviora alia ejus editionis vitia supra emendamus.
de Hebraeo ita vertimus;
Loquetur lingua mea sermonem tuum.
76. Centesimo decimo nono:
Domine libera animam meam a labiis iniquis, a lingua dolosa (Psal. 119. 1) . In Graeco legisse vos dicitis,
et a lingua dolosa; sed
et, superfluum est.
77. Centesimo vigesimo sexto,
Beatus vir, qui implebit desiderium suum ex ipsis (Ps. 126. 5) . In Graeco dicitis,
virum, non haberi; quod manifestissime et in Hebraeo, et in Septuaginta Interpretibus continetur.
78. Centesimo vigesimo nono,
Propter legem tuam sustinui te, Domine (Ps. 129. 4) . Dicitis vos in Graeco invenisse:
Propter nomen tuum; et nos confitemur plura 675 exemplaria sic reperiri. Sed quia veritati studemus, quid in Hebraeo sit, simpliciter debemus
dicere. Pro,
nomine, sive,
lege, apud eos legitur Thira, quod Aquila interpretatus est φόβον,
timorem: Symmachus; et
0865 Obstat Theodoretus, qui ἕνεκεν τοῦ φόβου, juxta Aquilam etiam Theodotionem interpretatum fuisse asserit. Quoad Hebraeam
vocem
Thira, textus hodienum habet
Thora, , quod tamen vocabulum, quod cum
Aleph scribatur, non
He, Lex verti Latine, aut νὁμοσ Graece, non debuit. Itaque hallucinationis occasio non ex similitudine et oritur, quae litterae sola
magnitudine differant, sed ex sono postremae litterae scilicet aut qui fere idem est, et potuit Symmachus et Theodotion in
ea voce censere cum fuisse permutatum; quamquam istud, quod
0866 Breitingerus animadvertit, in Hebraismo insolentius.
Theodotion νόμον, id
0866 est,
legem, putantes Thora, propter litterarum similitudinem
Jod, et
Vau, quae tantum magnitudine distinguuntur. Quinta Editio,
terrorem, interpretata est, Sexta,
verbum.
79. Centesimo trigesimo primo:
Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob (Ps. 131. 2) . Pro eo quod nos interpretati sumus,
votum vovit in Graeco, ἤυξατο
0866 In aliquot Mss. et veteri editione additur τῷ θεῷ.
legisse vos dicitis, et putatis interpretari debuisse,
oravit: sed hoc male, εὐχὴ enim pro locorum qualitate, et
orationem, et
votum significat, secundum illud,
Redde Domino vota tua (Ps. 49. 14) , id est, τὰς εὐχάς σου.
80. Centesimo trigesimo quinto,
Qui fecit luminaria magna (Ps. 135. 7) . Dicitis quia in Graeco inveneritis,
magna solus; sed hoc de superiori versiculo est, ubi legimus,
Qui fecit mirabilia magna solus (Ibid. 4) . Ibi ergo legendum est, et hic
0866 Augustinus vero ut assereret, non incongruum neque inelegans argumentum invenit.
, quasi superfluum, non scribendum.
81. Centesimo trigesimo septimo:
Quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum (Ps. 137. 2) . In Graeco reperisse vos dicitis,
super omnes. Sed in Septuaginta ita legitur, ὄτι ἑμεγάλυνας ἐπὶ πᾶν τὸ ὄνομα τὸ ἅγιον σου, sicut et nos in Latinum vertimus. Caeterum
apud Hebraeos ita esse cognoscite.
Quia magnificasti super omne nomen
0866 Legerit Hieron. ,
nomen, cum emphatico aleph Chaldaico more, pro eo quod est in Hebraicis libris ,
nomen tuum, cum affixo, quod tamen heic in Latino duo Reginae codices addunt. In Graecis quoque exemplaribus, in quibus est τὸ ὀνομά
σου τὸ ἅγιον, τὸ ὄνομα τὸ ἅγιον σου, mendum cubare suspicamur, legendumque λόγιον pro ἅγιον; neque enim in Hebraeo quidquam
est, quod
sanctum significet; sed , quod est,
verbum tuum, λόγιον σου.
verbum tuum. Juxta editionem autem Latinam hic sensus est:
Quoniam magnificasti super omne nomen, hoc est, quod in coelo et in terra dici potest sanctum,
filium tuum.
82. Centesimo trigesimo octavo:
Quia non est sermo in lingua mea (Ps. 138. 4) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis,
Quia non est dolus in lingua mea; quod solum Sexta editio interpretata est. Caeterum et apud Septuaginta, et apud omnes Interpretes, et ipsum Hebraicum, vel
λαλὶαν, vel λόγον, 676 id est,
eloquium, et
verbum, scriptum habet. Denique Hebraice Mala dicitur.
83. Centesimo trigesimo nono:
Funes extenderunt in laqueum (Ps. 139. 6) . Pro quo in Graeco invenisse vos dicitis:
Funes extenderunt laqueum pedibus meis. Sed hoc in loco superfluum est. In eodem pro eo quod est:
Habitabunt recti cum vultu tuo (Ibid. 14) , in Graeco reperisse vos dicitis,
Et habitabunt. Sed hic,
et conjunctio superflua est.
84. Centesimo quadragesimo:
Dissipata sunt ossa nostra secus infernum (Ps. 140. 8) . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis,
ossa eorum. Sed et hoc superfluum est.
85. Centesimo quadragesimo sexto:
Nec in tibiis viri beneplacitum erit ei (Ps. 146. 10) . Pro,
ei, Domino,
0867 legisse vos dicitis; quod non habetur
0867 Addunt editi aliquot libri voculas
in Graeco.
.
86. Ideo autem, quod et vos in fine schedulae quaeritis, et sanctus filius meus Avitus frequenter efflagitat, quomodo Graeca
interpretanda sint verba, breviter annotavi.
Neomenia mensis exordium est, quod nos secundum Latinae linguae proprietatem,
Kalendas possumus dicere. Verum quia apud Hebraeos mensis secundum lunae cursum supputatur, et apud Graecos μήνη luna dicitur,
Neomenia quasi
luna nova appellatur. Ἔρημος autem
desertum, vel
solitudinem significat. Θρόνος,
sedem, vel
solium. Νυκτικόραξ, ut diximus,
noctuam. Κοινόμυἳα, non ut Latini interpretati sunt,
musca canina dicitur per υ Graecam litteram; sed juxta Hebraicam intelligentiam per δίφθογγὀν debet scribi οι, ut sit Κοινόμυἳα, id est,
omne muscarum genus. Aquila πάμμικτον, id est,
omnimodam muscam interpretatus est. Λαξευτήριον autem, pro quo Latinus
asciam vertit, nos genus ferramenti interpretamur, quo lapides dolantur. Denique ex Hebraeo vertentes ita diximus:
Et nunc scalpturas ejus pariter, bipenni, et dolatoriis deraserunt (Psal. 73. 6) . Λαξευτήριον ergo
0867 Non aliter Hesychius λαξευτήριον exponit λιθοτόμον σιδήριον, quod est ferreum instrumentum ad lapides concidendos. Qui vero
Asciam posuit vetus Latinus interpres, aequivoca voce usus est, et quae potius Lignariorum notet, quam Lapidicinarum instrumentum.
Notandus iis erat hic locus, qui de veteri formula,
sub Ascia dedicavit, etiamnum disputant.
dolatorium dici potest.