Caput Primum.
0537B A prima hujus capitis fronte occurrunt intricatissima, si quae fuerunt, Tertulliani verba, multa adhucdum respersa caligine,
crebris licet doctissimorum virorum illustrata commentis, innumerisque
0537C lectionum variarum tentaminibus emendata. lectionum variarum tentaminibus emendata. Textum equidem resarcire ac sanare sumus,
ut potuimus, enixi, ex collatis Rhenani, Scaligerii, Pamelii, Casauboni, Petavii, Salmasii, Rigaltii, Priorii, Junii, Latinii,
Franequanae, Parisinae, Venetae, Hallensis, Wiceburgensis editionum recensione, necnon et usi sumus duplici correctione quas
CL. viri Lobeck et Seguier de Saint-Brisson inseruerunt, ille quidem in suo praeclaro Aglaophamo, t. 1, lib. 1, § V, hic vero
in opere recenti, sat paucis eruditis noto, cui titulus:
Essai sur le polythéisme, t. II, p. 105 et seqq. At omissa, vel saltem inferius remissa, textus quem exhibuimus indagatione, et seclusa nimia molesti
commentarii mole, nobis visum est quam citius festinandum ad planiorem, sanioremque Septimii in hoc prooemio sensum breviter
exponendum, quem porro sic se habere arbitramur: «
Valentiniani (quorum
frequentissimum plane debet esse
collegium inter haereticos, tum
quia plurima retinuit ejuratae fidei dogmata, tum quia
ad vulgares
fabulas
0537D
facile pronumque
est, tum quia asperiori
disciplina non deterretur), nihil magis curant quam occultare quod praedicant, si tamen ii praedicant aut praedicare dici queunt,
qui occultant. In iis enim, sollicitum arcanae
custodiae officium, merito habendum
est conscientiae male sanae
officium seu indicium.
Et morum turpium
confusio praedicatur, dum ab iis
religio adseveratur vel adservatur, sive proferatur, sive taceatur.
Nam et inter
illa eleusinia sacra (quae
haeresis sunt
et ipsa ex
atticae superstitionis fonte derivata),
quod tacent epoptae seu sacris initiati,
pudor est. Idcirco aditum, id est adeuntes sive discentes, per ambages et experimenta
cruciant et pene enecant;
hinc diutius initiant quam consignant, plus temporis conterunt in praeparanda quam in perficienda initiatione;
cum et ante portas ad probandum eos qui epoptae fieri cupiunt,
quinquennium instituunt; ideo
ut ingentem
opinionem, favente diuturno
suspendio arcanae
cognitionis, adstruant et
aedificent: atque ita tantam in abditis
0538B sacris
majestatem exhibere videantur ac σεμνότητα,
quantam praestruxerunt cupiditatem, animumque ad magna ominanda erexerunt. Ad haec
sequitur jam silentii lex et
officium; adtente quippe
custoditur,
0538C
quod tarde invenitur. Caeterum tota abdita
in adytis divinitas, tot siparia portarum valvis affixa, totum hoc secreti
signaculum linguae impressum, in turpia desinit, et consummata tam morosa initiatione, foedum duntaxat, proh pudor!
simulacrum membri virilis revelatur. Sed naturae venerandum nomen prae se ferens, inaniaque commenta
allegorica turpium fabularum
dispositio praetendens, favente
patrocinio coactae et insulsae
figurae, sacrilegium obscurat, imminuit, repudiat,
et convicium falsi foedique figmenti manifestum ementitis istiusmodi
simulacris excusat. Quibus παραφραστικῶς expositis, haud exiguum opus nobis incumbere videretur, nempe ut illa Tertulliani verba sigillatim commentaremur,
sive genuinam tuendo auctoritatem textus, quem post tot emendationes edere ausi sumus, sive hoc prooemium cum caeteris ejusdem
argumenti testimoniis conferendo, multaque inde ad veteres religiones explicandas eruendo documenta. Hinc facile ingens exsurgeret
dissertatio de saepesaepius trita, densis licet etiamnunc
0538D tenebris obsita, mysteriorum Eleusiniorum disciplina, quam, utpote ab aliis bene multis et longe doctrina praestantioribus
propemodum exhaustam omittere satius est. Duobus tantum tribusve hujus prooemii punctis aliquid lucis afferemus, nonnullas
subinde variorum notis adnotationes subnectendas curantes. Quae si uberius et tanquam ex professo tractari cupias, videsis
Warburton,
De div. legat. Moysis, lib. II,
sect. IV; Michael Maïer,
Symbol. aureae mensae, lib. III, et in
Hieroglyph. lib. IV; Plessing,
Memnonium, t. II; Barthélemy,
Anachars., t. V; Payne Knigt,
Inquiry into the symb. lang. in Diario Classico., t. XXVI; Ouvaroff,
Essai sur les mystères d'Eleusis; Lobeck,
Agloophamus sive de Theologiae mysticae Graecorum causis, lib. I; Sainte-Croix,
Recherches histor. et critiq. sur les myst. du pagan., deuxième édit. de Sacy, t. I, 3, 4, 5
sect.; Villoison,
De triplici Theol.; Seguier de Saint-Brisson,
Essai sur le Panthéisme, t. II, p. 3. Textum vero Tertulliani emendavere alii codicum
0539B collatione nixi, alii proprio ingenio plus minusve tuto confidentes: Scaliger in
Emendat. temp., lib. V, p. 393; Salmasius
ad Spartian. Adrian, p. 33 sqq. Casaubon,
ad Athen. VI, cap. 15; Wouwer,
ad Petron, c. 17; Petavius,
ad Themist., p. 414; Guther,
De Jure Pontific. 1, c. 25; Croius, in
Specim. observat., p. 15, in Grabii Irenaeo; P. Halloix,
notat. ad. Vit. Quadrat., c. IV, p. 695. sqq. Panelius,
de Cistophoris, p. 84; Petit,
ad Legg. att., p. 99; Van dale,
Dissert. agon., p. 608; Lobeck,
Aglaopham., t. I, p. 32 sqq. Sequier de Saint-Brisson,
Lib. citat., p. 105-109. Edd.
Valentiniani,
0537B Valentini collegium
Crojus in Grab. Fran.
frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia
0538B Qui
Oberth. solus, forsan typograph, lapsu.
plurimum ex apostatis veritatis, et ad fabulas facile est, et disciplina non
0539A terretur,
0539B
Nihil magis curant, quam occultare quod praedicant. Ab exordio ducem sequitur Tertullianus B. Irenaeum, qui in prooemio lib. I, haec habet: Ἡ γὰρ πλάνη καθ᾽ αὑτὴν μὲν οὐκ ἐπιδείκνυται,
ἱνα μὴ γυμνωθεῖσα γένηται κατάφωρος· πιθάνῳ δὲ περιβλήματι πανούργως κοσμουμένη, καὶ αὐτῆς τῆς ἀληθείας ἀληθεστέραν ἑαυτὴν
παρέχειν φαίνεσθαι διὰ τῆς ἔξωθεν φαντασίας τοῖς ἀπειροτέροις:
Error enim secundum semetipsum non ostenditur, ne,
0539C
denudatus, fiat comprehensibilis, suasorio autem cooperimento subdole adornatus, et ipsa veritate (ridiculum est et dicere)
veriorem semetipsum praefert, ut decipiat exteriori phantasmate rudiores.
Veterem interpretationem, quae, uti nonnullis visum est, adeo est antiqua, ut forsan ipsiusmet Tertulliani oculis subjecta
fuerit, prae aliis in hoc notarum decursu deinceps afferendam curabimus. Cf.
Apologet. VII, sup. t. l, p. 6. Edd.
nihil magis curant, quam occultare, quod praedicant:
0539A
Haec verba. uncinis inclusa, omnino repudiat ut spuria Lobeck, contra omnes edit. et mss. codices. Haec uncinis non includunt
Rhen. Pam. Par. Venet. Seml. Oberth. Includunt
vero, et merito, Paris. Welchel. 1566 et D. Seguier de S. Brisson, loc. infr. cit.
si tamen praedicant, qui occultant. Custodiae officium, conscientiae officium
0539A Indicium
proponit ibid. D. Seguier.
est. Confusio
0539C
Confusio. Id est,
turpitudo. Hieronym. comm. in Isaiam, cap. II, p. 27, edit. Bb. et iisdem verbis ad Amos, cap. IV, p. 1397: Og
que appellatus est Basan, et interpretatur αἰσχύνη,
hoc est ignominia,
quam si confusionem
transferre volumus, magis σύγχυσιν
significat. Glossae graec. lat. Αἰσχύνη.—
Confusio. Lobeck.
praedicatur, dum religio adseveratur
0539A Adservatur
Welchel. Jun. D. Seguier.
. Nam et illa Eleusinia (haeresis et ipsa
0539C
Haeresis et ipsa atticae superstitionis. Ea fuisse videtur Tertulliani sententia: eleusinos epoptas defecisse a communi Atheniensium superstitione, ac velut haereticos,
peculiarem sibi selegisse doctrinam, vulgariaque
0539D dogmata vel novis auxisse, vel delectu minuisse, vel pro ingenii ludibrio mutasse. Hinc infert D. Seguier, adversus Lobeckii
Aglaophamum, nonnulla fuisse, ad mentem Tertulliani, in Eleusiniis sacris mysticae disciplinae arcana. Edd.
atticae
0540A superstitionis)
0539A
Uncinis includit D. Seguier quod plerique alii commatibus distinguunt.
quod tacent
0539A Tacet
Lobeck. latent
Welchel.
, pudor est. Idcirco et aditum
0540A Aditurum
Jun. aditu
Salmas.
0539D
Aditum prius cruciant. Nimirum σκληραγωγία, victu tristiore, silentio, humicubatione, castimonia, aliisque hujusmodi rigidioris disciplinae institutis.
Rig.
prius cruciant
0540A Cruciant
Distinguunt Welchel. Pamel. Seguier.
. Diutius initiant, quam
0540A Linguam
Rig. quem
Jun.
consignant
0540A Resignant
Seguier. os signant
Salmasius.
0539D
Diutius initiant quam consignant. Hoc est, πλείονα χρόνον μύουσιν ἢ τελοῦσι: Plus temporis in praeparando, quam in docendo et consummando conterunt.
Consignare est ἐπισφραγίζεσθαι, τέλος ἐπιθεῖναι. Sicut σφράγις et τελείωσις pro Baptismo; vid. Segaar
ad Clement. Quis dives salv. p. 380, consignare seu obsignare Baptismo, idem quod τελεῖουν; vid. Milles.
ad Cyrill. cateches. Il, p. 35, et de mysteriis ipsis clement.
Cohort. p. 94. Lobeck. —
Consignati dicebantur μεμυημένοι et σφραγισθέντες. Philo,
de Mon.; Iren.
lib. I,
cap. 24; Prudent.
0540B in
Martyr S. Romani; Arnob.
lib. III. Le Pr.
, cum et ante portas
0540A Et portas ante
Rhen. Seml. Oberth. Welchel. Pamel. Epoptas
Scaliger Rig. Paris. Casaubon. Wouw. Lobeck. Ante portas
optime correxit D. Seguier. Ad portas . . . instituunt.
Petav. in Themist.
0540B
Ante portas. Primus ausus est Scaliger, tacentibus mss. codicibus, in hunc textum
Epoptas intrudere. Casaubon.
ad Athen. VI,
c. 15, Wouwer
ad Petron. c. 17, Scaligeri emendationem probarunt. In eam recto pede abiit Rigaltius, eamque huc illuc ad caeteras editiones transmisit.
Jam vero illud Scaligeri inventum improbavit doctissimus Petavius, eo praeter codicum silentium insuper usus argumento,
tirones posse institui et fuisse institutos, minime vero
nec fuisse nec potuisse Epoptas, eos nempe qui ad ultimum initiationis gradum pervenerant: quinque enim gradus, alii vero alio nomine distinguunt.
Olympiodorus in Phaedon. cap. XIII, haec habet: Ἐν τοῖς ἱεροῖς ἡγοῦντο οἱ μὲν καθάρσεις πάνδημοι, εἶτα ἐπὶ ταύταις αἱ ἀποῤῥητότεραι,
μετὰ ταύτας συστάσεις, καὶ ἐπὶ ταύταις μυήσεις ἐν τέλει δ᾽ ἐποπτεῖαι. Similiter quinque numerat Theon. Smyrnensis, licet diverso
ordine et nomine distinctos, nempe καθάρμος, τελετὴ, ἐποπτεῖα, τέλος τῆς ἐποπτείας, seu initiationis consummationem,
summum
0540C
denique, bonum, seu vitae perfectionem. Edd.
quinquennium
0540C
Quinquennium instituunt. Celebris est inde exorta eruditorum controversia inter se disceptantium quanto tempore, an quinque, vel uno aut paucioribus
annis perseveraverit praeparatio ad sacra Eleusinia suscipienda. Non defuere qui sententiam Tertulliani quinquennium institutum
fuisse asseverantis praefracte impugnarent, inter quos D. Petavius et recentissime Lobeck in Aglaophamo. Quorum praecipua
momenta saltem obiter hic attingere lubet. 1º Opponuntur verba Herodoti, lib. VIII, c. 45, qui et ipse Dicaeum quemdam inducit
cum Demarato rege, de Sacrorum Eleusiniorum celebratione disputantem, et haec inter plura dicentem: Τὴν ἑορτὴν ταύτην ἀγουσι
Ἀθηναῖοι ἀνὰ πάντα ἔτεα τῇ Μητρὶ καὶ τῇ Κόρῃ καὶ αὐτέων τε βουλόμενος τῶν ἄλλων Ἑλλήνων μυεῖται. Quid vero, quod manifestum
eo loci occurrit sphalma? Si enim dicere voluisset Herodotus sacra quotannis agi, revelarique, sane scripsisset: ἄνα πᾶν ἔτος.—Fit
ergo per
0540D se certum loco, πάντα, legendum esse πέντε, quod mirum in modum nostri Septimii sententiae suffragtur. 2º At aperte asserit
Socrates revelari quotannis mysteria: καὶ τὰ μυστήρια ἔτι καὶ νῦν καθ᾽ ἕκαστον ἐνιαυτὸν δείκνυμεν. Quid vero, si vult haec
vox ultima, an reipsa magna Mysteria quotannis redeunda, an parva duntaxat, an tantum danda quotannis candidatis documenta,
an demum revelanda inter Thesmophorias Cereri sacras τὰ ἀπόῤῥητα? Certe nihil inde certum. 3º Nec etiam Tertulliano nostro
rectius opponenda sunt quaedam aevi posterioris exempla quibus constat aliquando spretam fuisse antiquam quinquennii legem:
quod infeliciter accidisse scimus, dum Demetrius Poliorcetes urbem Athenarum obsideret, dum tyrannidem in eam affectarent
Philippus Macedonius rex, Persei pater; Sylla, urbe expugnata; Antonius triumvir, Augustusque de toto orbe post Actiacam pugnam
triumphaturus. Quo plura darentur legis violatae testimonia, eo clarior eniteret ipsius auctoritas ac indeclinanda
0541A notitia. Cf. Otfried Muller:
Gottingische Gelehte Anzeigen. Janv. 1830; Seguier, t. Il, p. 110-115. 4º A D. Lobeck objectis alia perplura obsistunt testimonia pro quinquennio; afferenda
forent verba magni etymologici
ad vocabulum ἱεροποῖοι, Pollucis lib. VIII, c. 107; Theophrastae in 3º Caractere Ἀδολεσχῆς; Theonae Smyrnensis et Artemidori, de
0541B quibus supra, et fusius D. Seguier, op. cit. p. 115-120. Edd.
instituunt
0540A Instruunt
Lat.
; ut opinionem suspendio cognitionis aedificent: atque ita tantam majestatem
0541A exhibere videantur, quantam praestruxerunt cupiditatem. Sequitur jam silentii officium; adtente custoditur quod tarde invenitur.
Caeterum tota in
0542A adytis divinitas, tot
0541A Tota
Rig. Lobeck.
siparia
0541A Suspiria
Rhen. Seml. Oberth. Lobeck. Paris. Latin. Jun. Petav. Suspicia,
id est Θεωρίας.
Crojus in Jun.
0541B
Tot siparia portarum. Quamquam consentiunt exemplaria quae vidimus omnia, tamen ausi sumus pro
suspiria scribere
siparia: sunt autem
siparia, vela quibus utebantur in scenis fabularum actores, auctore Festo. De hac voce plura dicam infra cap. 13, locum illum explicaturus:
alia autem trans siparium cothurnatio est. Caeterum sacerdotes Eleusinae Cereris portas adyti multiplicibus velis obtegebant. De hac sipariorum oppansione hic loquitur.
Rhen.
portarum
0541A Epoptarum
Rig. Par. Lobeck. Portarum
legerunt
0542A
Rhen. Jun. Welchel. Pamel. Seml. Oberth. Seguier.
, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis
0542A Membri viralis μορίου γυναικείου.
Jun. membri mulieris
Seguier.
revelatur
0541B
Simulacrum . . . revelatur.—Id semper fuit Apologetis christianis ratum, omninoque compertum, secretos mysteriorum coetus helluandi et scortandi caussa
tum ab initio congregatos, tum in posterum retentos fuisse. Miris tamen modis neoterici quotquot sacrorum Eleusiniorum exploratores
curiosissimi suum ingenium vexare, trahere, ac fatigare maluerunt, ut abdita quaedam summae, honestissimaeque doctrinae semina
in eis mysteriis
0541C relegerent. Hinc ibidem celari vult artis hermeticae praecepta Michael Maïer,
Symbol. aureae mensae lib. III,
p. 105, et in hieroglyphic. lib. IV, p. 183. Deos ab initio fuisse homines aperte Epoptas didicisse contendit Warburton,
de div. Legat. Moys. Sect. IV. p. 210, et post eum Villoison.
de Triplici Theologia, p. 48. Meiners,
Vermischte Schriften, t. III,
p. 299. Barthélemy, Anach. t. V, p. 68. Abstrusas tantum celari doctrinas Pythagoreas, Platonicasque, asserit Plessing
in Memnonis t. II,
p. 91. Nihil nisi diluvia quaedam, cyclos et calendaria in iis dogmatibus inesse, ut et in tota retro antiquitate sibi uni tantum
revelata putida arrogantia jactat, plaudente Voltario tam exiguae veterum disciplinarum peritiae, impius Boulanger,
Antiquité devoilée, lib. III,
c. 5. Audacior vero seu insanior, tribus anticyris insanabile caput, Dupuis, cui compertum videbatur in priscis mysteriis gentium
altiora longe et puriora abscondi documenta prae omnibus Religionis Christianae documentis,
Orig.
0541D
des Cultes, p. 1, t. IV,
p. 369. Alter turpium arcanorum praecentor Payne Knigt in iis adinvenit intellectualem ac veluti transcendentalem Dei naturae
cognitionem,
Inquiry into the symb. lang. in Diario classico, t. XXII,
p. 4. Nec isti opposita fronte refragatur Doctiss. Heeren, cui haec obiter indaganti illusisse videntur quaedam verae Deorum
notiones physicae et symbolicae,
Ideen über die Politik, t. III,
p. 90, quod simul arridere debuit magno mythorum parenti ac symbolicarum nubium consarcinatori Creuzer, qui, teste D. De Sacy
in not. ad Sainte-Croix op. t. 1, p. 448, nec longius ab eadem sententia exulante, agi ibidem voluit tum de primigenia rerum
compositione, ac vetere cosmogonia, tum de animorum ascesi ac morum exercitamentis, tum de rei rusticae praeceptis ac laudibus,
tum de Deo uno, aeternoque, tum de hominis simul et mundi fine. His demum accessit in speciali tractatu cui titulus:
Essai sur les mystères d'Eleusis, Ouvaroff, ex hyperborea plaga in palaestram academicam,
0542A haud absque laude, ingressus, qui voluit et ipse in Eleusinae disciplinae tuto fuisse commissam quasi
Primitivae Patriarcharum Revelationis Summam ac veneranda quaedam de homine lapso et reparando vaticinia. Ista sunt praecipua recentiorum de Eleusinis arcanis figmenta. Quod si ad veteres redire animus est, varias inter ipsorum
sententias erit ut anceps
0542B haereas. Haud enim inficiari velim ex illis plures, Pindarum videlicet, Platonem, Ciceronem, Epictetum, sacra Cereris Eleusinia
magnis excepisse laudibus ac posteris commendasse; nec facile quemquam adduci posse ad credendum tot et tantos viros, nobili
mentis et animi haud secus ac ingenii praestantia insignes, caeca hallucinatione, turpia pro honestis habuisse, et unanimi
collusione ad hunc errorem fovendum ex industria conspirasse, nec omnino proinde nulla causa est cur censeas adusque quemdam
temporis lapsum, aliquatenus ab initio fuisse pia Cereris sacra. Undenam igitur omnes, nemine excepto, Patres sanctissimi,
ac praecipue vetustissimi Apologetici uno ore de mysteriis infandis conclamatum voluere, ac certatim in ipsa verbis invehi
religioni duxere? Verum enim veo Justinas, Athenagoras, Tatianus affirmant nihil nisi Jovis incestum in Eleusiniis ostentari.
Acriter ac totius animi impetu in ea invehitur Clemens Alexandrinus, Jovisque cum Cerere et filia concubitum exprobrat, cistarum
0542C mysticarum, papaverum, apium secreta, caeterasque evolvit quisquilias, tum horret referens inter Themidis symbola κτένος
γυναικείου effigiem in phallagogia ferri, postremo Hierophantas et Daduchos increpat, eosque qui puerum misere dilaniatum,
et mulierculam ejulantem, et corporis partes pudendas venerentur, atheorum in numero habendos esse judicat (S. Clem. Alex.
Protrept. p. 19, 30) . Eadem haud minus vehementi exprobratione prolata habent Arnob.
adv. Gent. lib. V,
p. 176, ed. Maire, August.
in quaest. e vel. et nov. Testam. mixt. p. 100 D in appendice t. III,
p. 11, ed. Bb. Chrysost.
Orat. de S. Babyla in Jul. t. II,
p. 558; Asterius,
Encom. in Ss. martyr. Biblioth. Pp. auctar. II, 193.
coll. t. XVIII,
ed. Combefis; Epiphan.
adv. haeres. lib. III, § 11,
t. II,
p. 1093.—Quinam igitur ex utraque parte stent testes velim recenseas: hinc porro gentium sapientes vates, legislatores, inde
vero Ecclesiae Patres, Doctores, Pontifices: nec est ut ad facilius inter illos litem componendum, id tibi
0542D forsan dicas, duplicem distinguendam esse Eleusiniorum aetatem: unam prisca vetustate fuliginosam, in qua sacra pio cultu
prosequebantur, alteram recenti superstitionum colluvie faedam, et a Patribus merito vapulantem; nec etiam remanet ultimum
ancipitis animi perfugium, illud tibi intra te cogitanti, Patres asperiori in gentium sacra contemptu et ira fervidiori abreptos
ultra aequae critices limites transiliisse. Etenim non desunt vel priscae aetatis et ethnicae, vel aevi christiani Patrumque
coaetanei, testes gentiles, ex quibus in qualibet tempestate eosdem ritus fuisse infamatos innotescat. In Caecilii fabula
legitur Titthe fr. 1,
Per mysteria hic inhoneste eam gravidavit stupro.—Plaut.
Aulul. prolog. 36: Illam stupravit Cereris vigiliis. In iis frequentes affuisse meretriculas patet ex Alciphron ep. fragm. IV. Ex Athen. XIII, 591; F. Themistius aliquis morte
mulctatur quod cytharissam Rhodiam ὕβρισε τοῖς ἐλευσινοῖς. Dinarch. contra Demosth. p. 93. Plutarch. istius modi probra
0543B refert,
Sympos. II, 2, 73: ἐν ἐλευσῖνι μετὰ τὰ μυστήρια
0543C τῆς πανηγύρεως ἀκμαζούσης. Cf.
de Isid. et Os. § 36. Nec in eo capite a sua dicacitate abstinuit Lucianus, uti videre est in
Alex. seu Pseudo amant. § 39,
t. V.
opp. p. 99-100. Ed. Bipont. Cf. Diod. Sicul.
lib. I, § 22.
Plotin. Ennead. III,
lib. VII, c. 9. Habemus igitur confitentes reos, nec obstantibus aliorum testium sacra laudantium encomiis, aequo jure sanciendum
est vel in ethnicae superstitionis sapientibus defecisse honesti sensum; imo magis desipuisse recentiores qui, praelucente
traditionis face ac Evangelii lumine, haec faeda tenebrarum opera demirati sunt, symbolisque insulsis ac inanibus fabulis,
quo minus horroris incutiant, intexere conati sunt. Standum proinde huic acerbo Tertulliani in Eleusinia dicterio, merito
sale resperso:
Tota in adytis divinitas, tot siparia portarum, totum signaculum linguae, simulachrum Phallagogiae
revelatur. Edd.
. Sed naturae venerandum nomen
0543A allegorica dispositio praetendens, patrocinio
0543C
Patrocinio coactae figurae. Allegoriae scilicet obsceni
0543D illius rerum naturam significantis. Rig.
coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi
0543B Salacis simulachri
Seguier, falsis simulacris
Pam.
simulacris excusat
0543D
Et convicium falsi simulacris excusat. Eleusiniorum antistites ad illud membri virilis simulacrum, velut ad divinitatem, adorantium habitu accedunt. Itaque falsi
crimine tenentur, qui aliud oculis colunt, aliud mente. Etenim aiunt coli abs se non simulacrum, sed rerum Naturam eo simulacro
expressam. Quod est accusationem falsi simulacris excusare, mendacium mendacio diluere, falsum falso; quid enim aliud est
simulacrum, nisi falsum? Rig.
. Proinde quos nunc destinamus haereticos
0543D
Proinde, quos nunc destinamus haereticos, etc. Haec ita conjunguntur sequentibus:
Proinde Valentiniani, quos nunc destinamus haereticos sanctis nominibus et titulis, Eleusinia fecerunt lenocinia, etc. Rig.
, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis, vanissima atque turpissima figmenta configurantes, facili caritati
0543D
Facili caritati. Fratrum scilicet, sive Fidelium. Caritas facilis, ut Virgilio,
Faciles, Nymphae, et,
Faciles Napaeae, Vel potius caritas facilis, quae omnia suffert, omnia credit, I Cor. XIII. Rig.
, ex divinae copiae occasione
0543D
Ex divinae copiae occasione. Sacrarum Scripturarum
0544B copiam significat, sive ut ipse loqui amat, latitudines.
0544C Quo sensu lib.
de Spectaculis: Late tamen semper Scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur. Et lib.
de Praescript. Et utique secundior divina literatura ad facultatem cujusque materia. Rig.
, quia de multis multa succedere
0543B Succidere
suspicatur Rig.
est: Eleusinia
0543B Eleusinia Valentiniani
Rig. Prior mavult. Jun. eleusinia an valentiniam.
Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate coelestia. Si bona fide quaeras, concreto vultu,
suspenso supercilio,
Altum est, aiunt
0544C
Altum est aiunt. Auctor est Irenaeus non fuisse Valentinianis eum candorem, ut portentosas nugas omnibus facile communicarent. Eos enim docebant,
qui habebant quod numerarent. Sic enim scribit: Quae etiam, inquit, convenienter videntur mihi non omnes velle manifesto docere,
sed solos illos, qui etiam grandes mercedes pro talibus mysteriis praestare possunt. Non enim jam dicunt similia illis, de
quibus Dominus dixit: Gratis accepistis, gratis date. Sed separata et portentosa et alta mysteria, cum magno labore exquisita
fallacibus. Rhen.
. Si subtiliter tentes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant
0544C
Communem fidem adfirmant. Irenaeus:
Similia quidem nobis loquentes, dissimilia vero sentientes. Rig.
. Si scire te subostendas, negant quidquid agnoscunt
0544D
Negant quidquid agnoscunt. Quicquid scilicet agnoscunt scire te de ipsorum mysteriis. Rig.
. Si cominus
0543B Certe
Rhen. Seml. Oberth.
, certes tuam
0543B Statuam
Rhen. Seml. Oberth. cum distinctionis commate fatuam
Rig. Par.
simplicitatem sua caede dispergunt
0544D
Tuam simplicitatem sua caede dispergunt. Vocabulum
caedis, et
caedendi verbum, in eumdem sensum usurpat, ut cum in libro quem pro Martyribus scripsit, cap. 2:
Non clamoribus, inquit,
spectaculorum, atrocitate vel furore, vel impudicitia celebrantium caederis. Imitatus Tertullianum D. Hieronymus in vita Hilarionis Eremitae dixit:
caede manus. Iratus itaque sibi, inquit,
et pectus pugnis verberans, quasi cogitationes caede manus posset excludere. Pam.
: Ne discipulis quidem
0543B propriis ante committunt, quam suos fecerint. Habent artificium, quo prius persuadeant
0543B Persuadent
Par.
quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.