QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO.
Tactus esse duos, sed unum tantum sensum constituere.
(a) Respondetur quod sensus tactus suntrealiter duo, etc. Habetur ex Philos. 2. de Anima, text. 107. Ibi : Omnis sensus unius contrarietatis esse videtur. Et text. 108 : Sed quod sit unum subjectum sicut auditui sonus, sic tactui, non manifestum est. Sequuntur Averroes, et Aegidius ibi, Jandun. q. 27. Avicenna 6. nat. part. 2. de tactu. Divus Thomas lect. 23. Toletus 2. de Anima, text. 108. citans pro eodem Albertum, et alios : horum aliqui ponunt plures tactus duobus. Tres rationes Doctoris sunt satis clarae, sed suasivae tantum, quia hic nulla est convincens pro una, vel altera parte.
Praeter argumenta Doctoris contra conclusionem :Arguitur primo, non obstat ratio Aristotelis, scilicet quod unus sensus est unius primae contrarietatis, quia constat visum non tantum album et nigrum, sed pulchrum et deforme percipere; et auditus non tantum gravem et acutum percipit sonum, sed etiam magnum et parvum. Dices alias contrarietates reduci ad primam, sicut reliqui colores ad album et nigrum, quorum participatione contrariantur. Contra : quia olfactus percipit pluros odores bonos, et malos, qui tamen ad unam primam conlrarietatem non possunt reduci, quia nulla talis est. Secundo, idem est modus sensum immutandi, omnium qualitatum tangibilium, et idem organum ac temperamentum tangendi ; ergo unus tactus. Tertio, ex Philosopho 3. de Anima, c. 1. ponente quinque tantum sensus.Gonclusionem harum rationum, (et quidem probabiliter) tenent Conimb. 2. de Anima, c- 11- q 2. Simpl. Philopon. d. text. 108. D. Thomas I. p. q. 78. art. 3. ad. 3. et alii. Sed tenendo sententiam Doctoris, quam Toletus supra tenet esse communem, et
Aristoteli conformem. satisfaciendum est argumentis factis.
Ad primum,respondeo primo, non in illa sola ratione fundari conclusionem, sed in aliis quas adducit Doctor, Secundo, bene jam responsum est. Ad replicaui, inter odores etiam more aliorum sensibilium, sunt aliqua primo contraria, et si innominata nobis. Dices similiter in tactu esse aliquam primam contrarietatem innominatam, ad quam illae duae, quae censentur primae, scilicet calidum et frigidum, et humidum ei siccum, reducuntur, et sic tactus erit unus , sicutvisus,et alii sensus. Respondetur primo, hoc esse contra Philosophum, cujus auctoritas in re non clara magni facienda est. Secundo dico, ubi est una contrarietas prima, et unus sensus, experientia constat non posse elici simul duos actus perfectissimos ; non potest enim visus perfectissime videre simul album et viride, neque olfactus duos odores bonos, vel malos percipere ; nam quo perfectius unus sensus tendit in unum sensibile, eo remissius tendit in aliud ; cum ergo tactus perfectissime simul eliciat duos actus in frigidum et siccum, vel in horum contraria, dicendum est haec non reduci ad aliam priorem contrarietatem, neque actus illos elici ab una, sed a duplici potentia.
Ad secundum,nego esse eumdem immutandi modum specificum, quoad illas duas contrarietates, sed bene genericum, idque constat ex jam dictis. Nego etiam esse idem temperamentum (quidquid sit de identitate organi materialiter) sed requiri aliam qualitatem tactivam respectu humidi et sicci, et aliam respectu frigidi et calidi, ut in aliis sensibus, ut habet Doctor ad secundum ; quod sufficit ad differentiam gustus a tactu, licet idem sit organum materiale, vel remotum.
Ad tertium, vide Doctorem ad primum. In Ecclesia secundum fidem, sunt septem Sacramenta, tamen ordo non est. unum sacramentum specifice, sed generice, ut tenet Doctor 4. dist. 24. quaest, unica, num.
10. Sic etiam tres numerantur virtutes morales, non in specie, sed in genere, de quo idem Doctor 3. d. 36.
(b I Impossibile est unum sensum habere duos actus perfectissimos ;hoc enim non conceditur de intellectu. Divus Thomas. 1. part. quaest. 85. arlic. 4. tenet intellectum nostrum non posse simul intelligere plura per modum plurium, sed tantum per modum unius, quia non potest cognoscere nisi per unam speciem simul. Contra, quia potest intellectus simul duos homines cognoscere. Item plura cognoscere faciendo inter ea comparationem. Item, potest simul album et nigrum intueri, quod eadem specie fieri nequit.
Dicendum ergo, licet intellectus (idem est de sensibus) non possit plures actus perfectissimos habere, quia unus perfectissimus potentiae, cum sit limitata, adaequatur ; posse tamen habere duos, vel forte plures, non ita perfectos ; ita Doctor 4. dist. 49. quaest. 10. ad. 2. in opposit. et alias ; neque doctrina allata, quae est Divi Thomae, congruere videtur ipsi 1. part. quaest. 55. art. 2. et 3. tenenti supremum Angelum per pauciores species, vel forte per unam cognoscere omnes quidditates, quod lale et efficaciter impugnat Doctor 2. d. 3. q. 10. Si enim plura per modum plurium cognoscere nequit, absolute plures quidditates simul cognoscere nequit, sed tantum aliquod unum, in quo conveniunt. (c) Tertia ratio potest esse ratio Commentatoris superius posita: sed ista videtur, etc. Univocatio triplex est: Physica univocatio convenit tantum naturae specificae, quae a parte rei est una, non unitate singularitatis, vel universalitatis , sed media, quae convenit naturae,secundum se consideratae, de qua univocatione agit Philosophus 7. Physic. text. 24. et 31. De unitate media, seu minore numerica late tradit Doctor. 2. distinct, quaest. 4. ubi eam probat septem argumentis. Univocatio Metaphysica est natura abstracta, non adjuncta secunda intentione; in hac secundum Philosophum supra, latent aequivocationes,scilicet ut univoco Physico comparatur. Univocatio Logica convenit realitati, prout adjungitur intentioni secundae, qua pluribus secundum unum conceptum conveniat, de qua triplici univocatione vide Antonium Andream 4. Metaph. quaest. 1.
(d) Declaratio secundae conclusionis, etc. Etsi sint vere duo tactus,utex adductis patet, dicuntur tamen unus sensus. Haec est secunda conclusio, quam formaliter non posuit, quia ubi est qualitas sensitiva calidi et frigidi, ibidem est qualitas sensitiva sicci et humidi, et sic censentur unus sensus ; eadem ratione gustus non censeretur sensus distinctus a tactu, si ubique ipsi intime assisteret.
(e) Ad primum, etc. Sicut sunt quatuor gradus viventium, etc. Viventia ex diversis vivendi modis distinguuntur. Hi autem ex diversa vitae perfectione, quae quadruplex est vegetativa, sensitiva, locomotiva, intellectiva : et haec se habent sicut superiora et inferiora, quia priora sine poste-
( rioribus reperiuntur, non e contra : verbi gratia, vegetativa sine caeteris tribus ; sensitiva sine locomotiva progressionis, ut in piscibus saxis adhaerentibus, de quo vide Aristotelem 2. de Anima cap. 2. Vis appetitiva non constituit diversum vitae gradum a sensitivo ; si tamen vivens sumatur non ab operatione, sed a vita substantiali, triplex tantum est, sicut et triplex anima. Quod vero quinque sint potentiae, docet Aritoleles 2. de Anima, cap. 3. et Divus Thomas 1. part quaest. 78. art. 1. Colligit sic ex objectis, vegetativam, sensitivam, locomoLivam, appetitivam, intellectivam. Prima agit in objectum internum, ut in digestione, et conversione alimenti ; caeterae in externum objectum ; et si habetur intra imago ejus corporea, erit sensitiva : si spiritualis, intellectiva: si tendatur in ipsum, ut in finem , erit appetitiva ; si ut in terminum motus, locomotiva. Generativa reducitur ad vegetativam, quia versatur circa semen, quod fit ex alimento superfluo, cui imprimit vim formatricem. Non est duplex appetitiva, sicut est cognitiva duplex, sensitiva, et intellectiva, quia in appelitu nihil recipitur, quo modus tendendi diversificetur ; secus est in sensu, et intellectu, ut dictum est. (f) Vena linguae sedendum aliam et aliam qualitatem est organum gustus, et tactus. Objicies ex Philosopho 2. de Anima, cap. 10. Dicit quod gustus est quidam tactus . Respondetur, ita esse suppositive, quia gustatio fit per tactum ad gustabile ; differunt tamen realiter taclio, et gustatio. Quod vero per aliam et aliam qualitatem tenditur in gustabile et tangibile, patet ; quia contingit tangibile, verbi gratia, calidum perfecte sentiri, quando qua dulce, non sentitur, vel quando sentitur ut amarum, ut in febricitante. Ex quo colligitur non eamdem qualitatem, vel temperamentum utrique competere, de.quo postea.