QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum ad tactum requiratur medium extrinsecum, et in quo fiat
Aristot. 2. de Anima, text. 113. Avicenna 6.Metaph. cap. 3.Averroes 2. de Anima comm. 113. Philop. Simplic. Themist. circa text. 113. S. Thom. Suessanuset uterque Cajet. ibid. Albert. Magn. eodem tract 3. cap. 32. Dandinus ditgressione 56. Provenzalis p. 2. de sensit. c. 51 Jandun. 2. de Anim. q. 28. Conimb. ibid. cap. 11. g. 1. art. 2. Aversa de Anim. q. 54. sect. 15.
Videtur quod non : medium debet esse denudatum a sensibilibus illius sensus, cujus est medium, ut patet inductive ; aer vel aqua,quae sunt media extrinseca, non sunt denudata a qualitatibus tangibilibus ; ergo, etc.
Praeterea, si qualitas tangibilis potest immediate sentiri sine medio extrinseco, illud non requiritur ; sed in hyeme sentimus aeris frigiditatem immediate sine alio corpore, quod sit medium vel objectum ; ergo, etc.
Praeterea, Contigua sunt, quorum ultima sunt simul ; sed tangens et tactum sunt contigua ; ergo eorum ultima sunt simul: quorum autem ultima sunt simul eorum non est aliquod medium extrinsecum, quia eorum ultima sunt in eodem loco primo ; ergo, etc.
Praeterea, quaecumque potentia immutatur a sensibili mediante alio, prius immutatur a medio extrinseco quam ab objecto , quia medium est ei propinquius ; sed tactus non prius immutatur a medio extrinseco quam ab objecto, sed simul: ergo, etc.
In oppositum est Philosophus et Commentator. Ratio Commentatoris est ; quia animal vivens in aere non patitur ab aere, vel vivens in aqua non patitur ab aqua. Cujus ratio est, quia passio naturalis est a contrario : locus autem non est contrarius, sed conformis locato ; quare, etc. Ulterius dicit, quod si sentirentur talia media, hoc non esset ut pura sunt, sed propter admixtionem alicujus vaporis, vel alicujus corporis cum ipsis.
Contra consequentiam primae rationis arguitur sic : Corpora nostra non habent locum naturalem, nisi ratione elementi dominantis, sed quando unum elementum locatur ab alio, alteratur ab eo : elementa enim alterant se secundum suas extremitates, secundum quas se invicem locant; ergo non obstante locatione talium corporum, adhuc poterit animal pati ab eis.
Praeterea, quod est in potentia tale, patitur ab eo, quod est actu tale ; corpora nostra sunt in potentia ad excellentias qualitatum tangibilium, cum sint ad medium reducta et temperata; ergo, etc.
Contra secundum sic : generatio potest fieri cum mixtione in simplicibus ; sed generatio requirit alterationem ; ergo potest fieri alteratio in aqua, et ab aqua sine admixtione alterius corporis. Praeterea, aut aqua calefacta est aqua pura, aut quid mixtum ; si pura, ergo non requiritur ad suam alterationem aliquod corpus sibi admixtum, sed ipsamet poterit alterari, et per consequens alterare sensum, sicut mixtum ; ergo in aestate quando est aqua calefacta, et in hyeme quando aer est frigefactus, non sunt elementa pura in regionibus nostris. Praeterea, sequeretur quod qualitates tangibiles non sunt corporum simplicium, sed mixtorum tantum.
Praeterea, secundum ipsum, si esset vacuum ibi, posset esse motus animalis progressivus ; ergo pes tangeret terram et ejus frigiditatem, non autem aerem vel aquam ; ergo potest elementum simplex immutare tactum.