QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum sensibile positam super sensum, vel organum sensus, sentiatur
Aristoteles lib. 2. de Anima, cap. 6. text. 75. et Cap. 8. text. 98 . Sanctus Thomas ibid. lect. 15. Albertus Magnus 2. parte summae de Homine, quaest.
de tactu. aegidius 2. de Anima, in cap. ii. et lib. 2. Hexameron, cap. 12. Uterque Cajetanus 2. de Anima, in cap. 11. Jandim. ibid. quaest. 29. Javellus quaest. 50. Apollin. quaest. 34. Perrar. quaest. 19 Toletus 3. de Anima. cap. 12. quaest. 2. Coniinbr. 2. de Anima, cap.11 . quaest. 3. Ruvius3. de Anima, cap. i. quaest. 3. Complutenses disp, 9. de Anima, quaest. 3.
Videtur quod sic : quia cultellus scindens nervum causat maximum dolorem, majorem, quam si scinderet carnem : nervus autem est organum tactus, qui sentit dolorem ; ergo, etc.
Praeterea, aliqui humor potabilis positus super medium gustus, scilicet supra carnem linguae, sentitur ; ergo multo magis positus super organum. Antecedens patet.Probatio consequentiae,quia caro, quae est medium in gustu, est corpus mixtum et compactum ; potabile autem non est ita mixtum, vel materiale, nec compactum ; ergo species potabilis materialius recipitur in medio quam in organo, quia unumquodque recipitur secundum modum recipientis ; si ergo species potabilis recepta in medio causat gustum, multo fortius potabile positum immediate super organum causat gustum.
Praeterea, sonus habet esse reale in omni parte medii ; sed auris potest audire in omne paite medii, existentia etiam in parte sibi conjuncta ; ergo, etc. Probatio majoris, quia quod habet esse intentionale tantum, non manet absente generante ; sed sonus manet in omni parte medii absente corpore sonativo ; ergo habet in omni parte medii esse reale. Minor est manifesta ; ergo,etc.
Praeterea,odor in fumali evaporatione habet esse reale, sed quando fumalis evaporatio intrat nasum, sentitur odor;ergo, etc.
Contra est Philosophus,et omnes communiter concedunt in tantum, quod dicunt aliqui quod si cultellus scinderet immediate nervum, in quo est sensus tactus, homo non sentiret.
Istam autem conclusionem sic probant aliqui : Oportet sensum habere proportionem non tantum ad objectum, sed ad medium, ad hoc quod exerceat actum suum, ita quod sicut ab excellenti sen^ sibili, et improportionabili sensu, non immutatur sensus, nec etiam a remisso in proportionato, ita nec sentit suum objectum, si medium sit nimis, vel parum protensum, vel nimis remotum,vel propinquum: quia ergo objecto posito super organum, non servatur debita proportio medii: ideo, etc.
Contra istam rationem arguitur sic : Caro immutata ab objecto tangibili, immutat immediate organum tactus. Similiter aer propinquus pupillae immediate immutat eam ; ergo propinquitas medii non tollit ejus immutationem. Alia ratio eorum est haec : Species in organo habet esse ab objecto, ergo mediante corpore medio, in quo habet esse minus materiale, quam in objecto ; magis tamen quam in organo, quia ab extremo in extremum devenitur per medium.
Contra istam rationem arguitur sic : Caro habet esse materialius quam aer, et per consequens calor in carne, magis quam in aere ; sed calor carnis potest immediate immutare organum tactus, quia est ejus medium ; ergo multo magis calor aeris.