QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Sensibile positum supra sensum visus, impedit sensationem : in aliis autem sensibus, quo sensu id verum sit, explicatur
( ) Respondeo, quod in uno sensu, scilicet visu, est causa specialis, quare sensibile positum super sensum non facit sensum, quia color non videtur nisi in lumine, et requirit ad hoc ut videatur medium illuminatum. Si autem color poneretur super organum visus obumbraret ipsum , et ideo sequitur quod non posset videri. De aliis autem sensibus conclusio Philosophi recte exponenda est. Circa quod sciendum,quod est duplex immutatio sensibilis ; una est naturalis, scilicet quando immutatur sensus a sensibili secundum illud tale,
esse, vel secundum eumdem modum essendi, quomodo est in re extra , ut cum sensus tactus calefit, vel alius sensus aliqualiter alteratur, vel movetur secundum locum. Alia est immutatio animalis secundum quam immutatur intentionaliter, vel spiritualiter a sensibili, licet habeat modum essendi extra realem et materialem : modo ita est, quod aliquis sensus immutatur spiritualiter tantum, ut visus : tactus autem utraque immutatione immutatur. Quod naturaliter, probo ; quia organum est corpus mixtum, sicut medium,quod est caro ; ergo est passivum naturale, et receptivum passionis naturalis : qualitates autem tangibiles sunt naturaliter activae ; ergo, etc. Similiter immutatur intentionaliter , quia si tantum naturaliter immutaretur ratione, qua mixtum naturale, non plus sentiret qualitates tangibiles, quam lignum vel lapis , quae naturaliter immutantur: quia ergo tactus sentit hujusmodi qualitates ; ideo, etc.
Praeterea, hoc patet ratione Theologica ; in damnatis post resurrectionem generalem erit sensus tactus, et omnes sensus in actu suo, et tamen tunc tactus non immutabitur naturaliter, quia ista immutatio est corruptiva ; ergo tantum intentionaliter, tamen ista etiam maxime afflictiva ; ergo verissime poterit ibi esse una, sine alia ; tamen in statu isto non est intentionalis immutatio sine reali et naturali immutatione, quia causatur ab ea. Immutatio ergo intentionalis sensus, non est naturalis, cum sine naturali possit esse, scilicet in damnatis. Naturalis etiam potest esse in inanimatis, quae non sentiunt, quae tamen naturaliter immutantur ; et ideo tangibile positum super organum tactus, cum non immutet nisi naturaliter, ipsum non facit sensum tactus, sed species tangibilis recepta in eo intentionaliter facit sensum tactus. Sic ergo immutatio animalis in organo tactus, vel aliorum, bene facit sensum, non autem naturalis ; sed immutatio naturalis (b) in organo non facit sensum, imo magis impedit ; quia si sine naturali posset esse intentionalis, magis sentiretur sensibile, sicut patet in damnatis: tamen immutatio naturalis in carne, quae est medium, bene facit sensum causando immutationem sensibilem in organo non de se tantum.
Responsiones in oppositum bene probant, quod immutatio animalis est similis cum immutatione naturali pro statu vitae, nec sine illa potest esse, quantum ad illos quatuor sensus, de quibus fuit argutum,licet de visu aliud sitpropter rationem superius tactam: non tamen probant quod immutatio naturalis inquantum hujusmodi, faciat sensum, quia magis impedit ut visum est : sed si sentiat hujusmodi sensibilia tangentia organum, hoc est ratione immutationis animalis per se, quae causatur a naturali immutatione secundum quam tangunt organum, et ideo fecundum hoc, est vera propositio Philosophi, quod sensibilia tangentia sensum non faciunt sensum, quia ratione immutationis naturalis, secundum quam tangunt organum, non faciunt sensum.