QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum sensus sit receptivus specierum sine materia
Arist. 2. de Anima, c. 12. texi. 121. et 124. Philop. Simpl. Themistius, Averr. et Theoph. ad eumdem text. 121. Conimbr. in expos. ejusdem c et text. et eod. lib. c. 6. q. 2. art. 2.
Videtur quod non ; omne quod recipit aliquid ab agente, patitur ab eo, secundum quod est ens actu ; sed agens in sensum est objectum materiale, vel forma existens in materia ; ergo, etc.
Praeterea, sensus recipit speciem objecti, cum conditionibus materiae, quae sunt hic et nunc ; ergo cum materia, quia conditiones materiae non separantur ab ea. Praeterea, tactus est unus sensus, et tamen recipit calorem materialiter, et naturaliter, vel realiter, non intentionaliter solum; ergo, etc
Praeterea, exemplum Philosophi de cera et figura, non videtur esse conveniens , quia similitudo sic sequitur, quod sicut cera configuratur annulo, ita sensus objecto; sed figura non est aliquid absolutum super ceram ; ergo species ratione cujus configuratur objecto, non erit aliquid absolutum super potentiam sensitivam, hoc est falsum, cum sit aliquale principium sentiendi. Probatio assumpti ; quia si figura esset forma absoluta, esset activa magis quam passiva , et sic cera cederet figurae magis, quam e converso : quantitas autem, cujus figura est terminus, est magis passiva quam activa, cum sequatur compositum ratione materiae.
Praeterea, hoc probo sic ; quandocumque aliqua passio consequitur aliquod subjectum, circumscripto omni absoluto alio a subjecto, illa passio nouerit absoluta ; sed figura consequitur quantitatem, circumscripto omni absoluto alio a quantitate, quia posita aliqua quantitate finita, statim ponitur aliqua figura, quia figura secundum Euclidem non est aliud quam terminatio quantitatis ; ergo, etc. In oppositum principalis conclusionis est Philosophus 2. de Anima.