QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Aristot. 2.de Anima text. 128. Plato in Theaetelo. Gregor. Nyas. Orat. 6. in Cant. D. Ambr. in Apoc. c. 18. D. August. lib. de quant. anima cap. 23. Origenes homil. 3. in Lenit. et homil. 3. in Cant. D. Hieron. in Psal. 141. D. Greg. in Ezechiel. hom. 17. Damasc. lib. 2. de fid.cap.iS . D. Thom. 1. par. quaest. 78. art. 3. Conimbr. 3. de Anima, cap. 1. q. unic. Aversa q. 51. de Anima. sect. 3.
Videtur quod non; quia potentiae distinguuntur per objecta ; sed objecta sensuum sunt accidentia extrinseca, quae non sunt tantum quinque generum, sed plurium ; ergo, etc.
Praeterea, magnitudo et figura sunt per se sensibilia, et differunt a colore plusquam sonus , quia sunt in alio, et alio Praedicamento , non autem color, et sonus ; ergo cum sit alia potentia sensitiva respectu coloris, alia respectu soni, videtur quod alia debeat esse figurae, et magnitudinis ab aliis sensibus particularibus .
Praeterea, unus sensus est tantum unius contrarietatis ; sensus tactus est plurium contrarietatum ; ergo non est unus, et per consequens sunt sex sensus. Praeterea, quod non sint quinque, quia inferius non distinguitur a superiori, nec ponit numerum cum eo ; sed gustus est quidam tactus; ergo, etc.
Contra est Philosophus, qui hic 2. de Anima, probat ex intentione in illo capitulo : quod autem non sunt sensus nisi quinque.