QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
III
Utrum sensus particularis possit simul recipere contraria
Arislot. 2. de Anima, cap. vit. D. Thom. 1. part. quaest. 58. art. 2. et quaest. 83. art. 4. et quaest. 74. art. 4. Cajet. et Sotus 2. Post. cap. ult. Suarez 3. de Anima, cap. 7. Vide Scof. in 4-dist. 44. quaest. 3.
Videtur quod non: impossibile est idem simul moveri motibus contrariis ; sed si sensus particularis simul sentiret contraria, moveretur simul in contraria. Probatio, prius enim origine movetur sensus a sensibili quam sentiat,
et ideo si simul sentit contraria, simul movetur a contrariis ad contraria.
Praeterea, si ita esset, ut dictum est sensus moveretur simul a duobus contrariis ; aut ergo sunt aequalis virtutis illa contraria, et tunc impediunt se, ne utrumque sentiatur: aut alterum est majoris virtutis,et tunc illud solum sentire^ tur,quia major motus impedit minorem.
In oppositum est Philosophus. Respondeo, quod hoc est possibile, quia possibile est duo sensibilia contraria simul offerri sensui : aut ergo sensus utrumque sentit, et sic habeo propositum. Si alterum, ergo eadem ratione et alterum, quia supponoquod sint aeque propinqua, et aequalis virtutis ad movendum .
Praeterea, experimur ad sensum, quod per unam manum sentimus calidum, per aliam frigidum. Si dicas,sensus tactus non est unus, non valet, saltem respectu unius contrarietatis, quia est unus respectu ejus : calidum et frigidum sunt unius contrarietatis: ergo, etc.
Praeterea, potentia discernens inter duo, et cognoscens eorum differentiam, necessario cognoscit utrumque : sed visus cognoscit differentiam albi et nigri ; ergo, etc.
Contra hoc arguitur sic : si sentit album et nigrum ; aut una sensatione, aut pluribus : non una, quia intellectus est potior sensu: attamen non potest plura simul intelligere, imo si intelligat magnitudinem, oportet esse unam actu ; ergo, etc.
Praeterea, diversitas actuum consequitur diversitatem objectorum: objecta sunt plura ; ergo et actus. Praeterea diversis motoribus sunt diversi motus: diversa sensibilia sunt moventia diversa; ergo, etc.
Praeterea, de Sensu et Sensato dicitur, quod unum sensum sentire diversa objecta una sensatione est simile, et unam lineam terminari ad diversa puncta : hoc est inconveniens ; ergo, etc. sed non pluribus sensationibus. Probatio : quia si ab eadem potentia possunt egredi plures operationes simul, pari ratione et infinitae : sed hoc est inconveniens ; ergo et primum. Probatio consequentiae per Philosophum 4. Physic. Si duo corpora possunt esse simul, pari ratione infinita, quia sicut dimensiones infinitorum corporum simul se compati non possunt, sic nec duorum.
Praeterea, impossibile est idem corpus simul figurari diversis figuris ; ergo, nec idem sensus diversis sensationibus simul. Probatio consequentiae ; quia species in organo assimilantur figurae in cera, secundum Philosophum in hoc secundo.