QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Sensum unica sensatione sentire contraria, quando ista inter se dicunt habitudinem. Vide Doctorem 4. d. 49. q. 10. ad 2. in oppos. et 44. quaest. 3.
(a) Dicendum, quod aliquando unica sensatione sentit utrumque , sicut quando cognoscit unum in habitudine ad alterum, ut scilicet differentia, vel contraria, vel similia : si sunt similia alteri, aut pluribus, scilicet quando sentit utrumque absolute, et secundum se.
Ad primum in contrarium, dicendum quod intellectus noster unica intellectione non potest plura objecta intelligere si sunt disparata, sed hoc tantum potest sub una ratione objectiva ; sic etiam visus potest album et nigrum cognoscere simul secundum quod conveniunt in quadam differentia vel contrarietate, quae est una ratio objectiva cognoscendi simul utrumque.
Praeterea, idem ad secundum et tertium, quia ut simul cognoscuntur, habent rationem unius objecti, et unius motoris.
Ad argumenta alterius partis, dicendum ad primum, quod consequentia non valet. Ad probationem Philosophi, quod non est simile, quia non est majoris potentiae facere infinita corpora esse simul, quam duo : tantam enim repugnantiam habent dimensiones duorum corporum ad invicem, quantam dimensiones infinitorum , sed major virtus requiritur ad sentiendum simul plura quam unum, et infinita quam duo.
Ad aliud , quod similitudo quantum ad hoc currit, quod sicut cera per figuram assimilatur annulo, sic sensus etiam per speciem objecto, sed non quantum ad propositum, ut ratio concludebat , quia figura est terminus intrinsecus quantitatis, et ideo unius quantitatis corporeae est tantum una figura : species autem non est forma ex sensu intrinsece procedens, sed ab objecto extrinseco in sensum.
(b) Ad primum principale in oppositum, dicendum quod sensus non movetur propter hoc contrariis motibus, quia motus contrariorum in sensu non sunt contrarii, sicut nec in medio , imo minus quam in medio : tamen in eodem puncto medii species potest esse albi ,et nigri, et hoc ideo est, quia species sensibilium non recipiuntur materialiter in sensu sicut in re extra, ubi tantum sunt contraria.
Ad secundum, dicendum quod illi motus possunt esse aequales, si objecta aequaliter non mutantur ; vel inaequales, si inaequaliter. Ad improbationem, dicendum quod duo motus reales corporales se impediunt non autem intentionales sicut in proposito. Sed contra, hoc etiam videmus in spiritualibus; si intelligere unum objectum impedit intellectum ab intelligendo aliud, et sic sensum a sentiendo, et e converso, dicendum ergo quod quando unus actus est ita intensus, quod adaequat sibi potentiam, tunc evacuat totaliter alium actum ejusdem potentiae: si autem sit minus intensus, et citra terminum potentiae, licet aliqualiter impediat alium, et econverso, non tamen totaliter depellit, sed secum compatitur. Unus ergo actus sentiendi unum objectum obtenebrat alium, non tamen semper obfuscat.