QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum potentiae animae, scilicet intell?ctiva et sensitiva, sint tantum passivae
Aristot. 2. de Anima, cap. 2. 3. et 9. August. 9. Trin. cap. ull. et ii. Trin. cap. 2. D. Thom. 2. de Anima, lect. 6. et 1. part. quiest. 77. art. 3. et 79. art. 2. Cajet. ibid. et 3. de Anima, c. 2. Cfninib. 3. de An. c. Vi. q. 5. an. 3. Gapreol. 4. d. 49. q. 4. Complulenses disp. 7. de Anima, q. 1. vide Doct. in. 1. dist. 3. quaest. 9. num. 20. Ferrar. 2. cont. Gent. cap. 6. Godefred. quodl. 6, quaest. 7. Jaudun. lib. de Anima, quaest. i6 et lib. 3. quaest. 13. et 24. Venetus in sum. de Anima, cap. 3.
Videtur quod sic: secundo de Anima, dicitur quod sentire est quoddam pati, et idem tertio de intelligere; ideo, etc.
Praeterea, cum potentiae reducantur ab aliquo extrinseco ad actum,illae erunt passivae tantum, nam si essent activae cum hoc quod sunt passivae, sequeretur quod sensus posset se sentire, et posset sentire sine objecto exteriori. Similiter intellectus intelligere, quia activum et passivum sine extrinseco sufficiunt ad actum eliciendum, hoc est falsum ; ergo, etc. Hanc rationem facit Philosophus contra Empedoclem 2. de Anima.
Praeterea, si sic ; omnes operationes ejusdem potentiae erunt ejusdem speciei, sicut omnes visiones, sed hoc est falsum : alia enim est visio albi, alia nigri, cum specie differant album et nigrum. Probatio consequentiae ; quia manente eodem activo et passivo, manet eadem actio, vel idem effectus, ut dicitur 3.Metaph.Si autem eadem potentia est activa et passiva, manet idem principium activum sensationis ; igitur et eadem sensatio.
Praeterea, cognitio fit per assimilationem, et conformitatem potentiae cognitivae ad objectum, sed vera assimilatio fit tantum per impressionem speciei, vel similitudinis objecti in potentia, quae impressio est causata effective ab objecto et recepta in potentia ; igitur sunt tales potentiae receptivae.
In oppositum est Commentator 2. de Anima, cap. 2. dicens, quod sunt activae et passivae ; passivae recipiendo impressionem ab objecto, activae judicando.