QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Scholium.
Sententia tenens intellectivam esse passivam, et speciem esse formale principium elicitivum actus, refutatur : dequa Doctor 1. d. 3. q. 7. a num. 5. vide anno Lationem 1.
( ) Ad istam quaestionem, dicunt quidam quod sunt tantum passivae : diversimode tamen hoc ponitur a diversis. Quidam enim dicunt ipsas esse passivas respectu speciei impressae ab objecto ; ista autem species informans potentiam cognoscitivam sibi subjectam, est principium elicitivum, sicut ratio eiiciendi operationem cognoscendi ; ipsa autem potentia non est principium eiiciendi actum istiuscognitionis, sed totum compositum ex potentia, et specie principaliter in ratione speciei ; potentia autem non habet in actu hujus causando, nisi rationem principii passivi primorespectu speciei, et ex consequenti respectu cognitionis causatae ; principaliter vero tanquam a principali et formali principio operandi a specie impressa ab objecto. Ponitur exemplum de igne, qui, secundum eos, non est principium activum calefaciendi, sed compositum ex igne et calore, in ratione tamen caloris, qui est principium calefaciendi active, sicut ratio formalis calefacientis, ignis autem ratio tantum materialis. Hanc autem positionum sic probant : Quando de potentia essentiali aliquid reducitur ad potentiam accidentalem per quod fit talis reductio, illud habet aliquem actum primum, qui est ratio eiiciendi actum secundum : sed potentiae praedictae sunt in potentia essentiali ad actum cognoscendi ; igitur reducuntur ad potentiam accidentalem per speciem eis impressam ; igitur ista species est ratio eiiciendi actum cognoscendi.
Praeterea, indeterminatum ad plura non determinatur ad unum, nisi per aliquod sibi impressum determinans : potentiae praedictae sunt indeterminatae, quantum est de se ad actus diversos ; igitur in eis est species impressa ipsas determinans ad agendum : tale autem sic determinatum ab alio est in potentia tantum passiva ; ergo, etc.
Contra istum modum arguitur sic : Actio magis debet attribui formali principio agenti quam materiali, secundum Commentatorem 8.Metaph . quia non attribuitur materiali, nisi propter formale ; si igitur species est formale principium eiiciendi actum cognoscendi, et potentia materiale tantum, sequitur quod actus intelligendi, et sentiendi magis debent attribui speciei quam potentiae, quod falsum est, quia species non sentit, nec intelligit sicut potentiae. Praeterea, sequitur quod cum species illae per potentiam divinam possint esse sine subjecto, quod est ipsa potentia, etiam posset intelligere sine potentia intellectiva, et sentire sine sensu, quia quod potest per se esse, per se potest agere, hoc autem est falsum ; ergo, etc.
Praeterea, ab eodem actus elicitur, et intenditur 3. Ethic. ab eodem generantu habitus et intenduntur : sed per solam potentiam intenditur actus cognoscendi, quia organo, specie, medio, et objecto, stantibus in eadem dispositione in uno actu cognoscendi sicut in alio, sola potentia intensius se ferente ad cognitionem objecti, et ab aliis intensionibus se retrahente, sequitur intensiorem esse actum cognoscendi ; igitur, etc.
Praeterea,impossibile est illud per se ordinari ad operationem, tanquam ejus principium, quod se habet in potentia contradictionis ad principium principale, et formale illius operationis, sicut lignum, quia est in potentia contradictionis ad calorem, qui est formale principium calefaciendi effective, ideo non ordinatur per se ad calefacere ; sed potentia cognitiva est in potentia contradictionis ad speciem objecti cognoscibilis, potest enim istam habere, et quandoque non : si ergo sola species est principium formale eiiciendi cognitionem, et potentia materiale tantum ipsa per accidens, et non per se poterit dici cognoscere, scilicet per rationem speciei, quae est sibi accidentalis , hoc autem est inconveniens ; ergo, etc.