QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Intellectum agere in seipsum de quo 11 d. 3. q. 7. num. 5. et 27 Item, agentem, et possibilem realiter minime distingui. 2. d. 3. quaest. 10. Sed melius 2. d. 16. et quodlib. 15. art. 1.
( ) Dicendum igitur, quod movens ad actum primum, quod est generans, realiter differt a moto, quia nihil generat seipsum, sed ad actum secundum potest aliquid movere seipsum, sicut grave seipsum movet ad ubi, licet non ad formam substantialem gravis , sic etiam intellectus et voluntas movent se ad actus suos : modo ita est secundum Philosophum, quod intellectus agens movet intellectum possibilem ad actum primum, non tamen ad actum secundum , ideo realiter differunt seipsis, et ideo si intellectus possibilis est aliquid animae nostrae, oportet ponere intellectum agentem substantiam separatam,secundum ipsum ; et huic concordat sacra Scriptura, quae ponit Deum ipsum, esse illud lumen quod ponit Aristoteles intellectum agentem, unde Joannis pri. mo, Ipse est qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et in Psalmo. 4 Multi dicunt, quis ostendit nobis bona, et respondet. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine, etc.
Alii dicunt tamen et probabiliter, quod intellectus agens, et possibilis non differunt re, sed ratione, vel officiis , quia intellectus, ut eliciens actum intelligendi dicitur agens , ut recipiens autem dicitur possibilis. Dicuntur autem duae potentiae a Philosopho, sicut scientificum et ratiocinativum dicuntur duae potentiae diversae genere, quae tamen sunt idem re, ut dicunt, sed differunt ratione, secundum quod eadem potentia considerat necessaria et contingentia , et istae ratio superior, et inferior secundum Augustinum.