QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Speciem manere cessante actu in intellectu, de quo fuse Doctor 1. d. 3. quaest. 6. num. 23. et seqq.
(b) Respondeo, quod species potest manere, cessante actu. Quod probatur sic: quod est causa alterius, et prius naturaliter eo, non tamen necessaria, potest esse sine effectu : sed species intelligibilis est causa prior actu intelligendi, nec est necessaria, quia quod est formale principium intelligendi, id est, quod eliciatur actus intelligendi, sive sit intellectus, sive species, est liberum per participationem, causalitate, ne scilicet producat effectum ; ergo non est causa necessaria producendi effectum , intelligimus enim cum volumus, ut dicitur 2. de Anima, text. 60. Potest enim liberum per essentiam, scilicet voluntas impedire liberum per participationem a sua causalitate, ne producat effectum suum ; ergo species potest esse sine actu.
Praeterea, principium formale potest esse in actu sine actione, sicut actus primus sine secundo, quia potest impediri actus secundus: species autem est formale principium intelligendi in intelligente ; ergo, etc.
Praeterea, quod est perfectionis in potentia inferiori, debet esse in superiori potentia: sed perfectionis in imaginativa potentia est habere objectum praesens in sua specie, absente objecto reali extrinseco. Quod patet, quia in hoc excedit potentias sensitivas particulares et exteriores ; igitur potentia intellectiva potest habere objectum in specie, remota ejus actuali consideratione.
Praeterea, aliquid potest reduci de potentia essentiali ad accidentalem sine actu ; sed per speciem informantem intellectum, reducitur de potentia essentiali ad intelligendum ad potentiam accidentalem .
Ad primum in oppositum, dicendumquod species potest dici habitus, large sumendo habitum pro forma, ut est principium operandi, prout distinguitur habitus a privatione et a dispositione se tenente ex parte materiae, quae est de difficili mobilis, non tamen oportet quod sit habitus intellectivus numeratus 6. Ethic. ut ratio procedebat, quia si species sit formale principium intelligendi in intelligente, concurrit ad substantiam actus ; habitus autem scientiae vel alius ibidem nominatus non concurrit ad substantiam actus, sed tantum ad modum; habiIitat enim potentiam ad bene vel male operandum, ideo species non est talis. Si autem sit species tantum repraesentativa objecti, non autem informans potentiam agendi, nec impressa, sed expressa, adhuc non oportet quod sit habitus scientiae, vel alius de praedictis, quia species, scilicet talis, non disponit potentiam ad operandum, nec ad modum operandi, sicut habitus talis, qui est scientia, vel alius qui est dispositio perfecti ad optimum, sed tantum est affixa potentiae, loco objecti repraesentans ipsum.
Ad aliud, dicendum quod non est simile de specie et figura corporali; figura enim cum sit forma realis, non compatitur secum aliam. Species autem est figura spiritualis, et non habet esse tale in anima, quale habet esse objectum in re extra, ut dictum est supra, et ideo secum compatitur aliam speciem, secundum Augustinum 9. de Trinitate.