QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum intellectus noster sit ^immaterialis
August. lib. de Trin.cap. 6. et in lib. Retract.cap. 56. Greg. i. Dialog. cap. 6. et lib. 5. Moral. cap. 26. Damasc. lib. 1. fidei cap. 12. Nyssen. in
lib. de Opificio hominis,cap. 4. et 15. D. Thom. quaest. 75. artic. 2. et 2. cont. Gent. 79. Julius Scaliger exercitat. 307. num. 33. Conimbr. tract. de Anima,sepai ala disp. 1. art. 3. Complut. dist. 16. de Anima q.... sig. . 2. vide Doctorem in disputatis, q.7.
Arguitur quod sic, secundum Commentatorem 3. de Anima, comm. 12. omne recipiens denudatum est natura recepti, quia ut ipse probat, aliter idem reciperet seipsum, et esset movens et motum: sed intellectus noster intelligit formas existentes in materia, recipiendo earum species, ut vult Philosophus 3. de Anima, text, 17.18. et 19. igitur, etc.
Praeterea, oportet intellectum ad hoc quod intelligat, recipere formas universales et abstractas: sed si esset materialis, reciperet eas particulariter tantum, et ut particulares ; igitur, etc.
Praeterea,anima est forma corporis aut secundum se totam , et sic nihil ejus est materia , quia materia non potest esse forma alterius, aut secundum aliquid sui tantum: illud autem dicimus animam secundum quod est forma, et ipsam recipiens dicimus animatum. Et hoc confirmatur sic ; proprietas conveniens toti ratione unius.partis tantum, et non alterius, non convenit toti primo, ut patet S. supra, et 7. Physicorum, text. 2. verbi gratia, motus saltus, et progressivus convenit animali ratione animae tantum, non autem ratione corporis. quod quantum est de se movetur tantum deorsum, quia grave est. Similiter, motus deorsum convenit animali ratione corporis tantum, et ideo neutrum eorum convenit animali primo, sed informare convenit animae ratione formae, et non ratione materiae, quod oportet dicere, si sit compositio ex materia et forma ; et sequitur quod non sit primo actus corporis, quod est contra definitionem ejus.
Praeterea, si sit compositio, aut forma animae est adaequata suae materiae, et sibi proportionata, aut non. Si sic, igitur non potest corpus informare substantialiter ; si non, igitur secundum unum gradum perficit materiam, et secundum alium corpus, id est, secundum gradum quo excessit materiam propriam : cum igitur anima separata nullum corpus perficiat, ille gradus ei superflueret. Praeterea, operatio correspondet potentiae; sed operatio intellectus nostri est immaterialis , quia est respectu objecti immaterialis, scilicet universalis, quod ut est objectum intellectus, est immateriale, quia secundum Philosophum 3. de Anima, text. 12. sicut res sunt separabiles a materia, sic sunt intelligibiles: igitur, etc.
Contra; secundum Boetium, forma simplex subjectum esse non potest: anima autem est subjectum multis accidentibus ; igitur, etc. Praeterea, anima potest pati ab igne infernali, et recipere operationem propriam, quae est principium patiendi.