QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Prius cognosci magis universale cognitione distincta, de quo Doctor l.dist. 3. q. 2. num. 24. 25.
(b) Secundo, dico quod prius cognoscitur magis universale a nobis cognitione distincta. Probatio, prius distincte illud cognoscitur, quod intrat definitionem alterius, per quod aliud distincte cognoscitur;sed ens quod est universalissimum, intrat definitionem omnium, cum conceptus entis includatur in conceptu cujuslibet, ipsum autem non habet conceptum nisi distinctum, quia non habet in quo possit confuse,vel indistincte cognosci ; igitur, etc. Simile autem est de aliis universalibus : quanto enim aliquid est universalius, tanto potest plurium definitionem intelligere, et distinctius cognosci, cum pauciora superiora habeat, in quibus cognoscitur confuse. Praeterea, secundum Avicen. 1. Met. cap. 3. Metaphysica est prior ordine cognoscendi distincte, quae tamen est universalior ; igitur, etc. Nec tamen contradicit sibi Avicenna, dicens quod est postrema ordine doctrinae, quia hoc ordine procedimus a cognitione confusa ad distinctam ; modo est ita, quod principia aliarum scientiarum propriarum ordine doctrinae sunt nobis nota ex confuso conceptu terminorum, sicut Geometer ex confuso conceptu lineae, et puncti procedit ad cognoscendum ejus definitionem, et passionem ; et ideo Metaphysica est posterior ordine doctrinae, cujus tamen principia sunt distincte cognoscenda ; sed scientia Metaphysicae acquisita, revertendo ad alias scientias magis distincte cognoscuntur earum principia, scientia Metaphysicae prius distincte cognita, et sic est prior ordine distinctae cognitionis ; sic in proposito, species prius cognoscuntur indistincte, scilicet cognoscendo quid est, quod dicitur per nomen ; vel in suo universali, scilicet cognito universali distincte, tunc per ejus divisionem et contradictionem per additionem differentiae, fit reditus ad cognoscendum speciem distincte .