QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum in intellectu nostro sint species intelligibiles priores naturaliter actu intelligendi.
Arist. 2. de Anima. text. 60. D. Thom. lect. 12. et 1. p. q. 56. art. 1. et g. 85. art. 2. et 1. contra Gentes, cap. 51. 52. 53. et guodl. 7. art. 1. et de verit. g. 2. Albert. Maga. 2. p. summ. de homine in tract. de Sensit. animae. Capr. m 1 . d. 35 g. 1. art. 1. Durand. in 2. d. 36. g. 6. Conimb. 2. deAnima,cap. 6.g.2. art 3. Aversa tom. 2. Philosoph. q. 3. sect. 5. Compl. 58 disp. 18. de A nima, g. 5. Vide Doct. in disputatis q.14.
Videtur quod non : quia quandocumque aliqua species imprimitur ab objecto in potentia, repraesentat objectum tantum sub illa ratione, sub qua nata est imprimi ab objecto, quia genitum est simile generanti secundum formam, secundum quam generat ; sed quaecumque species imprimitur ab objecto in intellectu, sub ratione singularis imprimitur, quia objectum extra, vel phantasma a quo imprimitur, est singulare ; ergo intellectus recipit singulariter : hoc est falsum, igitur, etc.
Praeterea, praesentia objecti est causa praesentiae speciei, non autem e converso ; cum igitur objectum intelligibile sit praesens in phantasmate, non requiritur species in intellectu propter praesentiam objecti, sed propter aliud ponitur species in intellectu, igitur frustra.
Praeterea, si esset species in intellectu, plures possent esse simul. Consequens est falsum ; ergo, etc. Probatio consequentiae, species talis habet esse permanens etiam absente actu intelligendi , tamen post omnem actum intelligendi potest succedere alia species respectu alterius objecti, et sic esset alia species alterius cum prima simul. Probatio falsitatis consequentis, quia cum illa species non sit potentia rationalis, vel libera, sed naturalis, de necessitate est actu praesente objecto ; cum igitur semper repraesentet objectum suum, semper homo intelligeret per illam actu, et sequeretur quod per plures species illas semper posset plura intelligere, quod falsum est ; ergo, etc. Praeterea, potentia semper perficitur proprio actu; proprius autem actus potentiae apprehensivae est apprehendere, non autem species , igitur, etc.
Contra, Philosophus 3. de Anima, text. cont. 6. text. com. 37. dicit, quod anima est locus specierum, non tota, sed intellectus, et in eodem : lapis non est in anima, etc. et in eodem, anima per intellectum est omnia intelligibilia,etper sensum sensibilia : hoc autem non potest intelligi, quod sit omnia per essentiam ; igitur per earum species in anima existentes. Praeterea, per rationem sic ; omne quod reducitur de potentia essentiali ad accidentalem, oportet quod hoc fit per aliud sibi impressum formaliter ; intellectus noster ante addiscere, vel intelligere est in potentia essentiali ad actum intelligendi, a qua postea reducitur ad potentiam accidentalem, qua scilicet potest intelligere, cum voluerit; igitur hoc est per aliquod formaliter sibi impressum, quod voco speciem ; igitur, etc.