QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Opinio negans speciem imprimi a phantasmate vel objecto, discutitur, et approbatur, de quo Doctor 1. distinct. 3. quaest. 6. num. 3.
(b) Alia opinio est, quod nulla species a phantasmate, vel ab objecto extrinseco imprimitur in intellectu, nec etiam actus intelligendi. Quod probatur : Agens aequivocum semper est nobilius passo ; sed phantasma, vel objectum extrinsecum non est nobilius intellectu, vel specie, vel actu intelligendi ; ergo, etc. Probatio majoris : si est aeque nobile, tunc non est aequivocum ; similiter nec si imperfectius, quia non esset causa unde effectus esset nobilior et perfectior ; igitur est nobilius. Minor patet ; igitur, etc. Sed dices, quod vera est major de agente aequivoco in virtute propria, non autem de agente instrumentali ; modo phantasma agit in intellectu possibili virtute intellectus agentis penetrantis ipsum, et abstrahentis quidditatem a conditionibus individuantibus, quae sunt in phantasmate ; sicut lumen attingens ipsum lac quod est album et dulce,quodammodo abstrahit album a dulci, dum repraesentat visui lac sub ratione albi, non tamen sub ratione dulcis.
Contra duo quae dicunt ; primo quod intellectus agens subintrat phantasma sua actione, vel lumine ; secundo, quod abstrahit quidditatem a conditionibus individuantibus, arguitur sic : Quaero utrum per actionem intellectus agentis in phantasma aliquid praesentatum recipiatur in phantasmate, aut non. Si sic ; sequitur quod illud sit corporale, sicut phantasma recipiens,et extensum, et per consequens non poterit agere in intellectu possibili per actionem praedictam. Si nihil; ergo phantasma per illam actionem non erit virtuosius ad agendum in intellectu possibili,cujus contrarium dicebant. Praeterea, si dicunt quod phantasma non solum agit in intellectum possibilem, sed etiam intellectus agens, destruitur eorum principium, quo dicunt, quod idem subjecto sunt intellectus agens, et possibilis; certum est autem secundum eos, quod agens, et passum non sunt idem subjecto realiter; ergo, etc. Si autem dicunt, quod solum phantasma agit ut tactum ab intellectu agente, sequitur ut prius, quod solum phantasma est nobilius intellectu possibili, vel specie intelligibili per rationem praedictam. Habent autem alia verba praedicti dicentes, quod intellectus agens ut subintrat phantasma, quodammodo distinguitur subjecto ab intellectu possibili, sed potest hoc quod ipsi dicunt modo praedicto reprobari.