QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Phantasma nihil posse vel comproducere in intellectu, fuse quinque rationibus probatur. Vide Dictorem 1. d. 3. q. 7. a num. 7.
(c) Alii dicunt ad rationem praedictam, quod intellectus agens agit in intellectum possibilem speciem, sicut causa principalis, scilicet cum phantasmate, non autem sicut causa totalis, vel sicut causa principalis cum instrumentali.
Sed contra, causa aequivoca habens in virtute sua totum effectum, potest totum effectum producere in passo disposito, et hoc sufficit, quia plus non requiritur ad effectum quam quod est dictum, sed intellectus agens habet in virtute sua totali speciem intelligibilem. Probatio, quia habet aliam auctoritatem in phantasmate respectu talis speciei ; ipse tamen continet in se totam virtutem phantasmatis respectu ejus, cum sit eo virtuosius ; igitur sine phantasmate poterit illam speciem causare in intellectu possibili, qui est jam aeque dispositus ad recipiendum ab utroque.
Praeterea, si causa imperfectior esset totalis causa perfectioris effectus, multo fortius causa perfectior est totalis causa respectu imperfectioris; sed intellectus agens est perfectior,etnobilior intellectu possibili, ut dicitur 3. de Anima, text. 19. tamen intellectus possibilis est causa totalis actus intelligendi, qui est perfectior effectus specie intelligibili ; igitur multo fortius intellectus agens est totalis causa respectu speciei. Praeterea, inter duo agentia concurrentia ad unum effectum debet esse proportio, sed inter agens immateriale, et spirituale, quod est intellectus agens, et corporale, quod est phantasma, non est proportio ; ergo, etc.
Praeterea, licet activum sit aliquando imperfectius passivo, sicut objectum sensibile sensu, tamen activum, secundum quod agit, est nobilius passivo, in quantum patitur. Exemplum de igne agente in corpus mixtum, et igne infernali agente in spiritum damnatum: si igitur phantasma aliquo modo agit in intellectum possibiIem,secundum id quo agit, est perfectius illo quo intellectus possibilis patitur: omne autem illud quod est in phantasmate est corporale, et omne illud quod est in intellectu possibili est spirituale ; igitur corporale est nobilius spirituali, quod falsum est.
Praeterea, quanto aliquid corporale est magis obediens spirituali, tanto magis spirituale, mediante illo corporali, potest effectum nobiliorem producere ; sed corpora caelestia magis obediunt substantiis separatis, quam phantasma intellectui agenti, et tamen mediantibus illis substantiae separatae non possunt nisi aliquod corporale producere; igitur sic intellectus agens mediante phantasmate, vel ipso coadjuvante, non poterit speciem intelligibilem producere.