QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum intellectus noster possit intelligere sine phantasmate
Aristot. 3. de Anima, cap. 7. text 30. et cap. 8. text 39. Avicen. in suo compend. de Anima, Philop. 3. de Anima, text. 30. Tkienens. text. 39. Themist. et Simplic. ibid. Averr. tect. 33. 36. Auclor operis de divina Sap. lib. -l. cap. 4. Ficinus lib. 13. de iminorlal. animarum, cap. 14. Albertus 3. de Anima, tracti. cap 29. D. Thom. 3.part. quaest. 11. art. 4. et 22. quaest. 175. art. ii. et de verit. quaest. 13. art. 4. Abulen. in cp. 1. Gen. quaest. 400. Suarez tom. 2. summ. Theol. tract. 3. lib. 4. cap. 3. num. 7. Conimb. 2. de Anima, cap. 8. quaest. 8. art. 3. Complut. disput. 20. de Anima, quaest. 2.
Quidam dicunt quod non, propter istam rationem ; quia objectum intellectus viatoris, qui est corpori conjunctus, est quidditas rei materialis, sicut objectum substantiae separatae, est quidditas separata ; sed de natura quidditatis materialis est quod sit in aliquo singulari, sicut de natura lapidis est quod sit in hoc lapide. Unde nequit perfecte ejus natura intelligi, vel cognosci, nisi cognoscatur in singulari, cognitio autem singularis pertinet ad sensum exteriorem, et phantasiam ; igitur ad hoc, ut perfecte ejus natura intelligatur, oportet quod intelligatur in phantasmate repraesentante ejus singulare.
Aliae rationes sumuntur ab experimento ; quia experimur intellectum impediri in sua operatione laeso organo phantasiae, ut in phreneticis. Ex hoc potest formari ratio: potentia non organica non impeditur in actu suo,propter laesionem potentiae organicae, nisi ad actum suum indigeret actu illius potentiae organicae ; sed intellectus est potentia non organica, tamen impeditur actu suo, laeso organo phantasiae ; igitur ad actum intelligendi requiritur actus phantasiae.
Praeterea, alio experimento: quando aliqua intelligere volumus, formamus nobis idola in phantasia per aliqua exteriora, et tunc facilius intelligimus, sicut patet in docente discipulum, proponente exempla sensibilia. Sed sciendum, quod licet duae ultimae rationes valeant, prima tamen aliquibus non videtur valere , quia supponit quod quidditas sensibilis tantum sit objectum intellectus conjuncti, et quod de natura ejus sit esse in singulari, quae videtur eis falsa, ut postea apparebit.