QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Verior sententia, (quam tamen hic non firmiter asserit Doctor) recursum ad phantasmata in omni hujus status intellectione requiri, et hoc ex paena peccati, de quo 1. d. 3. quaest. 3. num. 24. et 2. d. quaest. 8. ad I. et
1. d. 3. quaest. 6. num. 19. et i. d. 45. quaest. 1. ad 3. pro opin. et 2. d.
11. quaest. I.
(b) Ideo,omissis aliis necessitatibus,dicunt alii, quod non est contra rationem actus intelligendi intellectus nostri absolute intelligere sine phantasmate, quia tunc recursus ad phantasmata esset necessarius animae separatae, ut dictum est,
nec contra rationem ejus, ut est corpori unitus absolute, quia hoc etiam esset necessarium sibi unito corpori glorioso post resurrectionem, quod falsum est ; nec contra rationem ejus, ut viator est, vel conjunctus corpori in via, quia hoc etiam esset necessarium homini in statu innocentiae, qui tunc fuit viator; hoc autem est falsum. cum anima ejus, quantum ad actum ejus proprium, in nullo fuisset corpori subjecta, sed super ipsum, et sensus suos, tam quoad apprehensionem, quam quoad appetitum, habuisset plenum dominium, ita quod potuisset intellexisse sine phantasmate, vel cum phantasmate, sicut sibi placuisset ; sed dicunt quod necessitas recurrendi ad phantasmata est nobis inflicta propter peccatum. Unde sequitur ad ignorantiam nobis inflictam, ethocjuxte; quia ex quo anima se deordinavit, dimittendo divinum dominium, et se ab ejus subtrahendo subjectione, rationabile fuit in paenam hanc incidere,et amittere dominium proprium, quod habebat super corpus suum, et super sensum ; et haec est sententia beati Augustini, in pluribus locis, et Hug. super antiquam Hierarchiam, Eustathii super librum Ethic. et Lincon. super librum Posteriorum, super illud verbum : Deficiente nobis uno sensit,necesse estnobis deficere scientiam, secundum illum sensum. Aristoteles autem quia nihil scivit de peccato illo, et invenit naturam taliter dispositam, procedens ex sensu tantum, credidit hoc nobis esse naturale sicut intelligitur ; et ideo hoc posuit absolute, quia necesse est ad phantasmata recurrere volentem intelligere.