QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum quidditas rui sensibilis tantum sit objectum intellectus.
Arislot. 3. de Anima. teaet.S. D Thora.ibid. lect. 8. et 1. pqumst. 84. art. 7.et q 87. art. 3.Cajet 3. de Anima, cap 5. Baaes 1. p. qurest. 84. art. 7. dub. 1. Aversa tom. 1 Philos. q. 58. sect. 4. Complut. disp. 17. de Anima, quaest. 2.
Videtur quod sic ; quia potentia passiva tantum se extendit ad illa recipienda, ad quae potentia activa corresponcleris, se extendit facienda ; sed intellectus agens tantum illa quae in phantasmatibus repraesentantur, potest facere actu intelligibilia : ergo intellectus possibilis est in potentia ad illa tantum intelligenda.
Praeterea, si quidditas sensibilis non esset ejus objectum adaequatum, tunc posset intelligere substantias separatas ; consequens est falsum ; igitur, etc. Falsitas consequentis patet per Philosophum 12. Metaph. et per rationem specialiter de Deo, quia si possemus Deum per essentiam intelligere cum esset idem objectum, et sub eadem ratione, et eadem potentia absolute in intellectione nostra, et Beatorum, actus per consequens essent ejusdem rationis, et per consequens viatores essent beati.
Contra, habitus Metaphysicae informans intellectum nostrum excedit quidditates sensibiles quoad objectum, quia ens inquantum ens est ejus objectum ; igitur intellectus noster habet objectum excedens quidditatem sensibilem. Item, Philosophus 12. Metaph. multa concludit de substantiis separatis, quod non faceret si eas non intelligeret, et 2. E-thic. cap. 19. ponit Aristoteles consistere in earum cognitione felicitatem. Felicitas autem potest nobis advenire ; igitur, etc.