QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO 1
Verum non esse objectum intellectus creati.
( ) Dicendum igitur ad quaestionem, etc. Probatur quinque rationibus, quas etiam habet Doctor 1. distinct. 3. quaest. 3. num. 20. quae sunt efficacissimae, non est quod eas explicem, quia superfluum est, cum sint ita clarae. Fundamentum praecipuum conclusionis est: quia verum non habet Communitatem praedicationis ad omnia intelligibilia, nec habet primilalem virtutis ad illa, cum potius contineatur virtute in ente, et aliis intelligibilibus, quam econtra, de quo dixi ad quaest, praeced, num. 8. ens ergo ut ens est objectum nostri intellectus, non sub ratione veri, vel alicujus alterius attributi, et hoc loquendo de objecto naturalis inclinationis, non vero attingentiae, quia non potest intellectus creatus cum concursu naturalium, attingere Deum in se.
Arguiturprimo contra. Si ens ut sic esset objectum intellectus creati, seu objectum naturalis inclinationisejus,sequeretur quod videretDeum; ergo cumyidere nequeat,non continetur sub objecto saltem naturalis inclinationis ejus. Respondetur, argumentum currit etiam contra ponentes verum esse objectum intellectus. Dico ergo, quod inclinatio naturalis est ad perfectionem ejus, sic inclinatum est capax, sive naturaliter possit illam habere, sive non, et sive perfectio illa in se sit naturalis, sive supernaturalis, qualis est beatitudo, de quo Scotus quaest. 1. Prol. ad 1. pro opin. ubi etiam, et alia saepe docet non necessario omni potentiae passivae naturali correspondere activam naturalem.
Arguitur contra, secundo ex Thomistis 1. part. quaest. 17. art. 1. et Molina ibi disput. 2. quia inclinatio, seu propensio naturalis, tantum est ad id, quod naturaliter debetur ; visio Dei non est hujusmodi ; ergo. Antecedens probatur, quia hac ratione.creatio animae rationalis naturaliter debetur corpori disposito. Respondetur negando antecedens.Ad probationem,ideoilla creatio debetur jure naturae, quia ultima dispositio per causas naturales ponitur ; at ultima dispositio ad visionem Dei, quae est Deum habere praesentem, naturaliter poni nequit.
Arguitur tertio, Scotus 4.d. 50, quaest. 2. ait ens sub ratione veri esse objectum intellectus, et sub ratione boni, voluntatis. Respondetur, loquitur de objecto commensurativo, quia intellectus dicitur commensurative verus, quando commensuratur veritati in essendo. Ita respondet Pater Anton, a Monte Piloso 1. part. distinctione 21. art. 7. huic argumento, quod est Aegidii quodlib. 4. quaest. 20. sed neuter videtur legisse Scotum, quia in tota illa quaestione nihil tale habet; si alicubi videatur dicere, verum esse objectum intellectus, quod non vidi, sensus erit, dum cognoscit intellectus, resultare veritatem formalem, quae est conformitas rei ad intellectum.De voluntate, tantum dicit 4. distinct. 49. quaest. 10. num 8. non posse velle nisi bonum, neque nolle nisi malum, dubius tamen mansit 1. distinct. 1. quaest. 4. ad 3. pro opin. et 2. distinct. 6. quaest. 2. num. 15. et distinct. 43. quaest. 2. an posset velle malum. Sed de objecto voluntatis postea. Vide Doctorem hic ad 1. ubi non resolvit an aeque pateat objectum voluntatis, et intellectus: et idem habet 1. distinct. 3. quaest. 3. num. 22.
(b) Praeterea, objectum primum alicujus potent ae, etc. Adverte, ut observavi ad q. praeced, n 7. primitatem objecti esse duplicem : una est virtualitatis, altera est praedicationis; et haec rursus duplex, essentialis, et in quid, vel identica seu denominativa. Haec ratio Doctoris probat verum non esse objectum primum praedicatione primo modo, quia non praedicatur in quid de omnibus quae intelliguntur, sed potius secundo modo per se, quia tantum dicit habitudinem ad intellectum, quae resultat ex intellectione alicujus, de quo praedicatur primum objectum in quid. Non intendit Doctor requiri ad rationem primi objecti praedicari de omnibus contentis sub eo, in quid, quia tale non datur quoad intellectum, ut ipse probat I. dist. 3. quaest. 3. num. 8. et hic quaest, seq. requiritur tamen, ut sic praedicetur de omnibus, quae per se cadunt sub eo, cujusmodi sunt in proposito decem genera, et Deus 5 de aliis autem, ut de ultimis differentiis, et passionibus entis, forte non praedicatur in quid, de quo ibi Doctor num. 9. et tractabitur quaest, seq.