QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Utrum ens sit objectum primum intellectus nostri.
D. Thom. 1. p. q. 79. art. 2. Cajet 1. p.q. 16. art. 3.Vasq. 1. part. disp. 77. num. 14. Zumel. 1. p. q. 16 . art. 1. disp. 1. in fine. Vide Toct. 6.
- Metaph. q. 3. et 1. dist. 3. q. 3. et Auctores omnes citatos ante. 9. praeced.
Videtur quod non ; quia omnis potentia habens aliquid commune pro primo objecto, potest per se naturaliter tendere in quodcumque per se contentum sub illo, sicut in per se objectum, licet non primum ; si igitur ens est primum objectum intellectus nostri, cum quaecumque substantia, tam creata, quam increata, sub propria, et distincta ratione contineatur per se sub ente" intellectus noster poterit per se tendere in cognitionem determinatam cujuscumque substantiae, tam creatae quam increatae, tam separatae quam corporalis , cujus oppositum experimur ; ergo, etc. Probatio majoris. Exemplum, quia hoc videmus de visu respectu coloris, et suorum inferiorum. Et ratione: si enim non posset tendere in illa, quae sunt sub illo contenta ; vel si posset in plura, tunc illud commune non esset objectum adaequatum potentiae, nec per consequens primum objectum. Praeterea primum objectum intellectus debet habere unum per se.conceptum, quia movet secundum unam formam ; sed ens non habet unum conceptum per se ; igitur, etc. Probatio majoris ; quia potentia potest objectum suum primum unico actu attingere, quod non posset intellectus, nisi objectum ejus de se haberet unum conceptum tantum. Probatio minoris ; quia ens non dicitur univoce de omnibus entibus, et ideo non uno actu potest intellectus noster attingere omnia entia, nec ens commune: igitur, etc.
Praeterea, sicut aliqua se habent ad esse, ita ad cognosci, vel intelligi, 2. Metaphysicae, text. 4. quod igitur est primum ens, est primum intelligibile ; sed Deus est primum ens, quia est ens per essentiam, alia per participationem, et aliis causa essendi ; igitur Deus est primum objectum intelligibile intellectus nostri, non igitur ens in communi.
Contra, Avicenna ; ens et unum sunt quae primo imprimuntur intellectui ; igitur sunt primum intellectum. Praeterea, per rationem sic ; illud est primum objectum intellectus nostri,cujus ratione alia intelliguntur ; sed ens in communi est hujusmodi, quia praedicatur essentialiter de omnibus per se intellectis, non autem Deus ; igitur, etc.