QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Ens esse univocum substantiae, et accidenti,de quo Doctor 1. distinct.3.quaest. 2. num. 5. et quaest. 3. num. 9. 10. et dist. 8. et quaest 3.
(e) Quod etiam conceptus entis sit communis univoce substantiae, et accidenti, probo ; quia si non esset univocus, nullum conceptum de substantia haberemus. Probatio : aut enim haberemus proprium, et quidditativum, intuitivum, aut abstrahibilem ; non primum, ut probatum est supra ; ergo conceptum abstrahibilem a substantia, et accidente, et communem utrisque: sed nullus est communis utrisque, nisi entis ; igitur, etc. Quod autem in via non possumus substantiam cognoscere simplici, et primo intuitu, patet ex hoc, quod omnis nostra cognitio ortum habet a sensu ; cum ergo substantia non sit sensibilis, et omnis nostra cognitio oriatur a sensu; ergo intuitive,vel conceptu simplici non possumus cognoscere eam, scilicet per istum modum, quia ab accidentibus a nobis sensibilibus, abstrahimus conceptum entis, dicendo quod sunt ens, et ulterius inquirendo invenimus, quod sunt tale ens, quod est alteri inhaerens ; id autem alterum oportet esse subsistens, et tali subsistenti imponimus nomen, substantia, et ideo sic cognoscimus substantiam, sic cognoscendo ipsius subsistentiam, dicendo quod est ens per se subsistens, non autem de ipsa habemus in via conceptum intuitivum, quo cognoscimus eam,hoc ens, nisi modo praedicto, ut experientia docet.
Praeterea, omnis intellectus certus de uno, et dubius de diversis, oportet quod habeat alium conceptum de dubio, et alium de diversis., aliter enim per eumdem conceptum, intellectus essetdubius et certus ; sed aliquis potest esse certus de aliquo, quod sit ens, et dubius quod sit substantia, vel accidens, sicut patet de potentiis animae, ut patet etiam de principio, ut aliqui Philosophi dubitaverunt, ut patet 1. Physic. text. 6. ergo alius est conceptus entis, alius conceptus substantiae, et alius accidentis ; sed ille est communis utrisque, et non importat plures conceptus ; ergo est communis univoce.
Praeterea ille conceptus qui sufficit ad contradictionem, est univocus , quia contradictio est affirmatio, et negatio circa eumdem conceptum univocum : hic enim non est contradictio, canis currit, - canis non currit, sed conceptus entis sufficit ad contradictionem secundum Philosophum 8. Metaph. imo prima contradictio est formata de ente, sicut de quolibet esse, vel non esse ; ergo, etc.
Praeterea, primum principium debet esse firmissimum secundum Philosophum 4. Metaph. sed primum principium formatur de ente secundum quod dictum est, igitur ; sed si ens non diceret unum conceptum, non esset certum de quo conceptu esset verum, imo semper est distinguendum ; igitur, etc.