QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Sententia D. Thomae ideo intellectum non intelligere singulare materiale, quia materia est singularitatis principium, et nonpotest intelligere, nisi abstrahendo a materia, rejicilur. Vide Doct. quodl. 13. art. 2. et 3. d. 14. quaest. 3. ad ult. et 2. d. 3. q. 11. num.9. et d. 9. quaest. 2. num. 35. et 4. d. 45.quaest. 3. num. 21. et 7. Metaph. quaest. 15.
(a) Ad istam quaestionem dicunt quidam, scilicet Thomas, et Themistius, quod intellectus noster pro statu viae, non potest cognoscere singulare, quia secundum ipsum materia est principium singularitatis; sed intellectus noster nihil intelligit, nisi per abstractionem a materia, et a conditionibus materiae, abstractum autem a materia individuali, non est singulare ; ergo universale est ab intellectu nostro primo intelligibile. Dicunt tamen quod per reflexionem potest intelligere universale, quia licet species intelligibiles sint in intellectu nostro, tamen per eas non potest intelligere, nisi intuendo objectum universale in ipso phantasmate, quod est repraesentativum singularis primo.
Sed contra hoc procedendum est hoc modo, primo destruendo suum principium individuationis ; unde excommunicatus est Parisiis iste articulus, quod non possint esse plura individua ejusdem speciei propter defectum materiae.
Praeterea, ipsimet concedunt quod singularitas secundum se non repugnat intellectui, cum anima se possit intelligere, sed materia individualis non addit aliud supra naturam speciei, nisi singularitatem ; materia autem specifica est intelligibilis, quia est de quidditate speciei materialis, quae primo est intelligibilis secundum eum; ergo materiae singulari non repugnat intelligibilitas.
Praeterea, contra modum abstrahendi, quem ipsi ponunt, arguitur sic: abstractio universalis a singulari, fit ab intellectu possibili, non autem ab agente, cujus est abstrahere speciem, a phantasmate tantum ; sed impossibile est abstrahere universalia a singulari, non cognito sjngulari, aliter enim abstraheret ignorando a quo abstraheret ; igitur.
Praeterea, secundum ipsos intellectus noster non potest intelligere, nisi convertendo se ad phantasmata, sed sic se convertendo, intelligit singulare ; ergo non potest intelligere universale, nisi simul intelligat singulare non ergo tantum per reflexionem. Praeterea, intelligere singulare, scilicet per reflexionem, aut hoc est per speciem intelligibilem, aut phantasiabilem ; non primo modo, quia illa est in intellectu reprae sentativa quidditatis absolute ; non secundo modo, quia illud tantum movet phantasiam, non intellectum, cum ita non sit in intellectu , et per consequens non potest esse principium intelligendi singulare.