QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CONCLUSIO I
Falsum est singulare non esse intelligibile
(a) Adistam quaestionem, etc. D. Thom. 1. part. q. 86. artic. 1. tenet singulare materiale non osse intelligibile. Quam sententiam refutat Doctor quinque rationibus claris, et videri potest locis in resolutione citatis, ubi easdem partim exprimit; partim indicat. Adde contra fundamentum D. Thomae adductum, et impugnatum a Doctore, quod si intelligit materiam,quae est pars compositi, esse non intelligibilem, sequitur inde nullam rem naturalem esse intelligibilem, quia omnis talis composita est ex materia, et forma. Sequitur etiam universalia materialia non essiwnlelligibilia, quia altera pars essentialis eorum est materia ; si vero intelligat de materia sumpta pro individualilale, sequitur Angelum non esse intelligibilem. Confutatio, quam adducit ibi Scotus ex definitione universitatis Parisiensis, habetur inter articulos ab illa damnatos, praemissos variis editionibus Magistri sententiarum.
conclusio II
'' Singulare secundum se esse inte'ligibile a nobis absolute''
(b) Dicendum ergo, quod singulare, etc. Probat hanc conclusionem primo, quia singulare est perfectius ens, quam universale: ergo intelligibile perfectius. Secundo, si secundum se non esset intelligibile, nec a Deo intelligi posset. Tertio, singulare nihil addit universali, nisi singularitatem, quae non impedit intellectionem, alioquin nec Angelus, nec anima separata intelligere possent singulare. In hac conclusione nulla mihi videtur esse controversia, si intelligatur de alio statu ab isto.
conclusio III Singulare pro hoc statu intelligitur
(c) Secundo, dico quod singulare, etc. Hanc conclusionem probat quinque rationibus pulcherrimis, quae etiam sunt clarissimae, quibus adde, quod noster intellectus discernit singulare ab universali; ergo utrumque novit. Hac ratione probat Phil.3. de Anima text. 145. dari sensum communem, quia cognoscit extrema sensibilia, quia constat discrimen poni inter ea. Item, voluntas compescit actum cogitatricis ; ergo intellectus eum novit, sed is est singularis. Praeterea, ars, et prudentia pertinent ad intellectum, et sunt circa singulare, ex Phil. 3. Ethic. c. 3.
Circa quartam rationem, nota, etsi non possimus imponere nomen, nisi noto, nomen tamen posse distinctius significare rem nominatam quam ab impositore concipitur, alias non possemus pro hoc statu nomen imponere substantiae, quo ipsa distincte significaretur. Quod f ilsum est, quia audito nomine homo, Angelus, vel anima separata intelligit distincte, quod impositor tantum concepit confuse, scilicet ut substans talibus accidentibus, Vide Scotum 1. d. 22. q.
1. ubi disputat an Deus possit nominari,nomine significante hanc essentiam.
Nota secundo, ex Scoto 2. dist. 5. quaest. 1. et 11. et 9. Met. quaest. 15. scientiam esse duplicem, abstractivam, quae abstrahit ab existentia objecti, et intuitivam, quae est existentis, qua tale. Prima datur de singulari, et universali ( etsi communiter sit de universali) quia etiam singulare abstrahit ab existentia.
Nota tertio, ex Scoto 7. Met. quaest. 15. sig. . de 1. singulare dupliciter considerari: uno modo ut abstrahit ab accidentibus omnibus, ut ab hic et nunc, quantitate et qualitate, etc. Et sic includit tantum haecceilatem, seu individuali talem: alio modo, ut subest accidentibus hic et nunc, etc. Loquimur autem de singulari materiali,quia nullum spirituale pro hoc statu intelligere possumus, nisi sub conceptu communi entis, vel substantiae, vel accidentis, ut saepius in superioribus ostensum est. Conclusio intelligitur de singulari secundo sensu, in quo eam salis superque probant rationes Doctoris, non vero in primo sensu, ut constabit ex rationibus conclusionis sequentis.
Quod vero singulare hoc saltem sensu intelligibile sit a nobis pro hoc statu, praeter Scotum et suos, tenent Gregor. 1. dist. 3. q. 2. art 1 Richard.2. dist. 24. quaest. 4. circa 3.princip. Durand. 2.d. 3. 5.1. Jandun. 3. de Anima, quaest.11.Fonsec. quaest. 13. Palat. cap. 4. quaest, 5. quos sequuntur Conimbr. cap 5. quaest. 5. Suar. lib. A. de Anima, cap. 3. Tolet. 3. de Anima, quaest. 12.vide Anton.Andr. 7.Met. quaest. 13. ibi et Anton. Tromb. ibi quaest. 7. qui fuse de hoc agunt. Oppositam sententiam tuentur praeter. D. Thom. et Themist. citatos Averr.comm 9.Mirandula lib.23.de eversione singularis certaminis a sect.4.Aureol. 1. d. 35. quaest, i. art. 1. Capr. ibi. quaest.2. Cajet. 4. part. q.S6.aegid quodlib.1. quaest. 9. argumenta hujus sententiae postea solventur.
conclusio IV
Nulla nostra potentia, pro nunc intelligit singulare qua tale intrinsece, seu intrinsecam individualilatem.
(d) Tertio, dico quod nulla potentia, etc. Hanc conclusionem probat unica ratione efficacissima,quia inter duo singularia omnino similia et aequalia, verbi gratia, duo ova ejusdem figurae aeque alba, et magna, vel duos radios lucis, nec sensus, nec intellectus noster discernere potest: ergo non cognoscunt rationes intrinsecas^ singularitatis, sed tantum per extrinseca, et sensibilia communia, seu accidentia extrinseca, alioquin discerneremus duos radios se penetrantes, quod falsum est, quia judicaremus esse unum. Consequentia patet, quia cognoscens aliquid cognitione sibi propria, discernit illud ab omni alio. Cum ergo tantum distinguimus unum singulare ab alio per extrinseca accidentia , non cognoscimus de eo, nisi ista, loquendo de conceptu proprio. Hinc habes, falso Suarez superius adducere Scotum pro ea sententia, quae dicit conceptum proprium, et distinctum singularis pro nunc haberi; tum quia hic Scotus expresse oppositum tenet; tum etiam quia loco a Suar. citato 4. dist. 45. quaest. 3. idem docet, ac etiam 2. d. 3. quaest. 1. num 4.
Solvuntur argumenta contra has conclusiones Arguitur primo, 3. de Anima, text. 15. et 16. habetur materiale non esse actu intelligibile, sed tantum potentia ; ergo singulare materiale non est actu intelligibil sed solum ut abstrahit a materia , et hoc est ut consideratur in universali. Respondetur, probat de abstractiva notitia, de qua ibi agitur, quia singulare non est actu hac scientia intelligibile, nisi per abstractionem speciei;est tamen intelligibile intuitive actu pro nunc confuse,pro alio statu, distincle.Etquando dicit ibi Aristoteles actu intelligibile esse sine materiale abstractiva loqui lur, et per materiam intelligit individualem differentiam, alioquin nulla res naturalis intelligeretur secundum eum. Cum etiam ibidem dividit cognoscibilia in sensibilia et intelligibilia, tantum voluit aliqua esse intelligibilia, non sensibilia, non e contra. Similiter explicandus est 2. de Anima, cap. 5. ubi ait: sensus est singularium, intellectus universalium. Vide Scolum 4. d. 45. quaest. 3. ad. 2. Respondetur ad argumentum, dicendo tantum velle Aristotelem, ut materialia intelligantur requiri, ut exuant materiam ut sic flant similia intellectui, quod fit per speciem, quae etiam requiritur forte ad intuitivam horum notitiam ; at immaterialia secundum se similia sunt intellectui , et si requiratur species ad eorum notitiam (probabile est quod sic, etiam ad inluitionem) id non evenit ut assimilentur intellectui. Quod vero haec solutio sit praeferenda, patet quia quantum ad abstraclivam, non magis est materiale potentia intelligibile, quam spirituale, et utrumque fit actu intelligibile per speciem impressam ; ergo prima solutio non satisfacit, dicendo Philosophum velle quod materiale non sit actu intelligibile, nisi ut abstrahit a materia individuali, loquendo de scientia abstractiva, quia ad hanc, idem est de immateriali.
Arguitur secundo, si singulare secundum se est intelligibile, non est opus intellectu agente, qui ad hoc tantum ponitur ut abstrahat species repraesentantes universalia a phantasmatibus, quae repraesentant singularia. Respondetur, agentem poni ut eliciat speciem spiritualem, qua abstractive cognoscatur natura spirituali modo, et hoc necessarium est, esto cognoscatur singulare secundum se intuitive.
Arguitur tertio, si intellectus cognoscit singulare, tunc cognitio sensus de iisdem erit superflua. Negatur, quia expedit cognosci materiali, et spirituali cognitione, et si argumentum valeret, cognitio sensus particularis, vel communis superflueret.
Arguitur quarto, singulare materiale est improportionatum, ut agat in intellectum, qui est spiritualis. Respondetur, agit ut causa partialis, quod non inconvenit ; et adversarii tenent phantasma sic agere in eum, quod tamen materiale est. Pro majori hujus quaestionis notitia, sit
DUBIUM
Utrum dentur species propriae singularium in intellectu nostro
Notandum hic agi de singulari sensibili, quia nullum immateriale, nullaque substantia pro nunc habet in intellectu nostro propriam speciem, ex dictis ad quaest. 17.
Notandum secundo, singulare,sive sensibile sit,sive non,concurrere ad sui speciem gignendam, vel totaliter, ut si sit spirituale ; vel partialiter, si sit corporeum respectu intellectus Angelici, vel separati, alioquin Angelus nequiret suis viribus habere notitiam abstractivam eorum, quae intuitive videt, quod est falsum, ut bene ostendit Scotus 2. dist. 3. quaest. 11. Quaestio ergo non est de specie singularis quoad intellectum separatum, quia forte nunquam intelligit intuitive, quin interveniat species intelligibilis , per quam remanentem poterit intelligere idem objectum abstractive, de quo videri potest Scotus quodlib. 15. et 1. dist. 3. quaest 6. num. 21. et 2. dist. 3. quaest. 8. num. 10. docet primo loco speciem intelligibilem effici totaliter ab objecto spirituali.Et ratio est manifesta, quia non est minoris efficaciae,quam objectum corporeum respectu speciei sensibilis. Non potest ergo Angelus intelligere objectum immateriale,quin illud, cum sit agens materiale, simul agat in ipso speciem. In secundo et tertio loco docere videtur Angelum non posse intuitive videre sensibile, sine specie; differentia autem esse videtur, quia dum intuetur spirituale objectum, species producitur ut effectus praevius,non ut causa intuitionis , quia objectum actu intelligibile cum potentia sufficiunt ; at quoad sensibilia,produci videtur ut causa, cum objectum in se existens non sit actu intelligibile. Haec, fateor, non sunt certa, sed inter Scotistas controversa, de quo videri potest recens quidam Scotista tom. 1. disp. 21. art. 4. Scotus clare non habet quod ipse dicit.
NoLandum tertio ex Scoto 2. dist. 3. quaest. 11. speciem universalis naturae non posse repraesentare singularia sub propriis rationibus, quia cum universale non contineat entitatem singularium, neque continebit eorum cognoscibilitatem.
Notandum quarto, probabile esse speciem singularis repraesentare naturam communem. Colligi videtur ex Scoto 1. dist. 3. quaest. 2. num. 18. ubi ait probabile autem per speciem minus universalis, cognosci majus universale. Ratio est, quia majus universale continetur in minus communi, et natura communis in singulari. Hanc tenet Suar. l ib. 4. de Anima. cap. 3. num. 12. Et si objicias quod Scotus ibi quaest. 6. num 5. docet eamdem speciem non posse esse singularis, et universalis. Responderi potest cum Bargio ibi sig. . quinto dico, verum esse formaliter, tamen potest esse formaliter singularis, et virtualiter universalis. Secundo, ibi tantum arguit contra Henric. negantem species, nec opus est singulas rationes ejus esse efficaces. Adde secundum ipsum probabile esse, quod non dentur species, sed quod sufficiat phantasma, de quo fuse supra ad q. 17. et idem repetit hic re. 10. His positis.
Respondetur ad dubium non dari species proprias singularium, quibus ipsa intrinseca singularitas praesentetur, pro statu. Ita Scotus 3. d. 14. quaest. 3. fin. et patet ex ratione quartae conclusionis, alioquin pro nunc haberemus propriam notitiam de tali singularitate, cujus oppositum est ibi probatum; dantur tamen species singularium de facto, quae ipsa confuse repraesentent. Quid autem sit confuse, et distincte repraesentare, lato dictum est ad quaest. 16. Hanc partem probant efficaciter rationes Scoti adductae supra num. 6. pro 2. conchis. quia alioquin non cognosceremus pro nunc singularia. Probabile etiam est speciem hanc singularis repraesentare universale , et sic unam esse utriusque speciem,ut supra dictum est, et hic insinuat Doctor ad quartum. Probatur haec pars primo, ratione posita quarto notabili. Secundo si intellectus agens abstrahit duas species hominis, nempe singularis, et universalis , idem erit de omnibus gradibus superioribus. Tertio, qui solum videret albedinem, non facile eam discerneret a colore ; signum ergo est haec non habere diversas species, quia per eas fa cile discernerentur. Juxta hunc modum sic cognoscitur universale ; cum intellectus abstrahit plures species singulares ejusdem rationis, a variis phantasmatibus, illae habent aliquid sibi commune, nempe omnia praedicata essentialia, quae repraesentant, et alia quibus diffprunt, scilicet singularitates, et intellectus potest considerare id in quo conveniunt, et sic universale cognoscit, vel ea, quibus differunt, et sic tendit in singularia.
Objicitur, receptum est in recipiente per modum ejus ; ergo singulare sensibile non potest esse in intellectu, nec aliquid repraesentans illud. Respondetur speciem intelligibilem singularis esse entitative spiritualem sicut intellectus in quo recipitur, sed repraesentalive materialis est,
Objicitur secundo, species repraesentat objectum secundum illam rationem qua gignitur ab eo ; ergo si non gignitur a singularitate, non repraesentat, eam. Respondetur ex Scoto 1. dist. 3. quaesl. 6. a l. 1. princip, num. 16. Singularitatem non esse rationem agendi, sed conditionem agentis , et ratio agendi est natura, quae est singularis ; repraesentatur ergo per se natura, et confuse ejus conditio. Secundo, dicit Doctor, quando species totaliter gignitur ab objecto, ut in spiritualibus, tunc repraesentat totum quod est in eo, et sic singularitatem ; qua ratione intellectus separatus potest per propriam speciem cernere singularitatem in se, hoc tamen non currit in specie sensibili, licet totaliter fiat objecto, alioquin visus discerneret inter duo alba,
omnino similia, et aequalia, quod falsum est, ex conclusione quarta ; sed defectus, ut videtur, non est ex parte speciei, sed potentiae, quae singularitatem non potest cognoscere, nisi confuse.
Objicitur tertio, quia si eadem species repraesentat singulare, et universale, frustra ponitur species alia repraesentans universale. Itespondetur speciem singularis habere singulare ut objectum primum adaequatum, et universale ut secundarium inadaequalum , ideo non frustra ponitur species universalis, ut per se, et adaequati objecti ; et hoc fit quando intellectus agens abstrahit, non solum a conditionibus materialibus, sed etiam ab ipsa individualitate. Adde forte nullam dari speciem nisi singularis, quae etiam universale repraesentativa nihil cogit ad ponendum aliam, si species singularis sufficit: probabile tamen est aliam poni, ut intellectus prompte sine impedimento singularitatis intelligat quidditatem,pro quo facit experientia.
IUBIUM ALIUD
An singulare cognoscatur directe, vel tantum reflexe
Negantes singulare esse per se intelligibile, quos citavi num. 5. dicunt illud cognosci tantum reflexe, sed ex dictis patet directe intelligi; quidquid enim cognoscitur per propriam speciem,directe cognocitur. Patet etiam ex eo quod anima separata retinet memoriam singularium, quae gessit in hac vita, ut constat ex colloquio illo^divitis cum Abrahamo, de quo optime Scotus 4. d. 45. quaest. 3. Qui vero tenent reflexe tantum cognosci, varie id ponunt. D. Thom. loco citatet de ver. quaest. 2.art. 6. ponit cognosci quatenus intellectus cognita natura universali,reflectitur ad phantasma, et per illud cognoscit singulare.
Contra, quia vel cognoscit singulare in phantasmate, ut in objecto cognito, vel ut in specie ; non potest dici primum, quia sic ipsum phantasma prius foret cognitum, quod experientia constat esse falsum ; quia multi norunt singularia,qui nihil de Phantasmate sciunt.
Praeterea, ipsum phantasma est singulare ; ergo si cognoscitur, et in ipso res singularis, directe cognoscitur singulare, quod negant.
Tertio, si cognoscitur in phantasmate, id fit per speciem universalis, quia est indifferens ad omnia singularia ; ergo danda est propria species singularis, qua directe cognoscatur, vel nullo modo cognoscitur. Neque potest dici secundum, scilicet quod cognoscitur singulare per phantasma, ut per speciem, quia intellectus non utitur specie corporea, vel materiali. Praeterea nulla potentia utitur specie, nisi inhaerente sibi.
Scotus 1. Physicor, quaest. 2. art. 2. tenet intelligi singulare per determinationem ad phantasma, sed hoc efficaciter rejicitur rationibus contra D. Thom. adductis. Alii docent intelligi per collectionem accidentium illius cognitam.Contra, quaero an ipsa accidentia cognoscantur ut singularia? Si sic, habetur intentum, scilicet quod directe ; si vero tantum in universali: ergo per ea non cognoscuntur singularia.
Praeterea, contra omnes illos modos cognitionis reflexae arguitur primo ; quia rusticus novit singularia, qui tamen non novit facere istas reflexiones, neque enim naturam universalem novit. Secundo, si per speciem universalis, verbi gratia, hominis, cognoscerentur singularia hominis, producta una specie, occurrentibus aliis hominibus, intellectus nullam aliam produceret, et sic illos non cognosceret, quia nullam haberet speciem ab eorum phantasmatibus desumptam. Tertio, nec creatio, nec experientia cogit ut denegetur intellectui nostro directa cognitio singularium, quia non potest esse ex perfectione ejus, alias non conveniret Deo, vel Angelo, neque ex imperfectione, alias non conveniret sensui.
Conclusio V
Individuum vagum prius cognosci, deinde naturam, et postea individuum determinatum.
( ) Quarto, dico quantum ad modum, etc. Hic rursus repetit ut probabile, quod fuse tractatum est quaest. 17. non dari species intelligibiles, de quo ibi plura adduxi a num. 16.Probalur conclusio quoad primam partem ; primo, quia ars, et intellectus imitantur naturam: sed haec in agendo non intendit universale, alioquin producto corpore non ageret ulterius ad animatum, vel brutum ; nec intendit individuum designatum, alioquin eo producto cessaret ; ergo dicendum,quod intendit primo individuum vagum; ergo sic species repraesentabit primo tale individuum ; postea naturam ipsam in se, ratione suppositi, non considerato, sive fiat collatio plurium individuorum inter se, juxta modum jam dictum cognoscendi universale, sive non, quod forte magis est ad mentem Scoti 1. d. 3. q. 6 n. 15. loquendo de universali Physico. Secundo probatur,quia experientia constat, quod aliquando intelligimus singulare vagum, nulla intellecta specie; igitur prius cognosci videtur, quam species. Antecedens patet, quando rem a longe videmus. Tertio, ex Philos. 1. Physic. text. 12. Facit etiam quod ait 1. Post. text. 12. ea quae sunt propinquiora sensui, esse notiora nobis. Quoad secundam partem, patet,quia hoc modo cognoscitur natura secundum se, quando circumstantiis determinantibus non consideratis, ipsa repraesentatur, quod est naturam abstrahi ab inferioribus. Tertia pars declaratur, quia reflectendo naturam sic conceptam, ad circumstantias, loci,temporis, figurae, magnitudinis, etc. concipimus ibi aliquid subesse, quod repugnat dividi in plura, sed nescimus ejus propriam rationem, alioquin possemus illud a quocumque alio discernere, quod constat experientia esse falsum. Unde iste conceptus non est simplex, sed ex variis conceptibus circumstantiarum, cfuasi genitus, quod exemplo bene declarat Doctor, quia conceptum singularis signati non possumus aliter exprimere, quam per varias illas circumstantias. Hic etiam insinuat per eamdem speciem repraesentari singulare, et universale, dum ait singulare signatum intelligi per conceptus variarum circumstantiarum universalis conceptui additos.
Sed hic occurrit gravis, et molesta difficultas, quia Scotus supra quaest. 16. num. 3. et 1. d. 3. quaest. 2. num. 21. docet primum cognitum esse speciem specialissimam ; hic docet esse individuum vagum ; ergo sibi contradicit. Respondetur, locis illis citatis, loquitur de iis quae secundum suam propriam rationem cognoscuntur, et de contentis in eis essentialiter, aut virtualiter, inter quae primum cognitum est species specialissima ; at singulare pro nunc non cognoscitur secundum propriam rationem, ex conclusione quarta,alias possemus^ discernere hoc ovum penetrans aliud omnino simile, et sic tollitur contradictio.
Secundo, dici potest, quod illis locis comparat speciem infimam ad universalia, non vero ad sua singularia, ex quibus ejus cognitio dependet, quia ab eis abstrahitur.
Tertia ratio Scoti ibi pro hoc facit, quatenus ait ideo speciem specialissimam primo cognosci, quia causa naturalis prius facit effectum perfectissimum, quem potest ; sed hoc non currit quoad ea, quorum cognitio est quasi via ad cognitionem talis speciei. Praeterea, cognitio singularis forte est perfectior, si fiat per eamdem speciem, qua cognoscitur universale, quia sicut plus est in eo entitatis, ita et intelligibilitatis. Dices, esse cognitionem confusam, et non secundum propriam rationem singularis ; ergo imperfectior est cognitione naturae universalis. Respondetur, esto fit cognitio confusa, et non secundum propriam rationem singularis, tamen est propria naturae, et additur aliqua modificatio, qua determinatur ad notitiam individui vagi, ut insinuat Doctor hic ad quartum.
In re tam obscura, in qua fere conjecturis proceditur, videtur mihi non dari speciem, quae pro hoc statu repraesentet singulare, distinctum a specie universalis ; sed ipsam speciem universalis, vel potius naturae, quae nec universalis est, nec singularis, nisi per accidens, ex Scoto 2. dist. 3. quaest. 1. adjunctis conceptibus circumstantiarum,repraesentare singulare confuse, sicut species creaturarum pro nunc repraesentant Deum confuse, ut explicat Scotus 1. dist. 3. quaest. 2. num. 18. ubi docet quomodo ex speciebus boni summi, et acitus, firmamus de Deo conceptum bon, summi actualissimi.
Quod vero hoc sit secundum mentem ejus, habetur ex ipso 1. dist. 3. quaest. 6. num. 15. ubi docet, quod species per se saltem pro nunc, tantum repraesentat naturam, ex adjunctis autem colligimus hanc naturam esse contractam, licet ipsam rationem contrahentem non videamus , et hoc contingit dupliciter : primo, quando concipio illam naturam in aliquo indivisibili in plura, quod idem est ac concipere eam in supposito, seu in individuo vago. Secundo, quando concipio eam affectant his conditionibus loci, temporis, magnitudinis, etc. et haec est consideratio individui designati, ad quam multae species concurrunt, ut habet Doctor hic, n. 10.