QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
( ) Dicitur, quod intellectus est movens motum, etc. Explicat clare quomodo intellectus est movens motum ab objecto, quatenus per speciem ejus reducitur a potentia essentiali ad accidentalem ; illa est, quando causa habet incompletam virtutem ; haec quando accipit quod defuit ad completam virtutem productivam effectus, ut docet Phil. 2. de Anim. text. 25. et 55. Exemplum ponens de sensu solo, et de eo simul cum specie objecti. Item, de homine secundum se in ordine ad actum.sciendi, et de eodem cum habitu scientiae, per quem de potentia essentiali reducitur ad accidentalem.
Haec quaestio facilis est, suppositis iis, quae probata sunt quaest. 12. et ibi in annotationibus, nempe intellectum esse activum, et non mere passivum, speciem item activam esse, et ex ambobus constitui integram causam intelleclionis , de quo videndus est Doctor locis in resolutione citatis, in quibus fuse hanc materiam tractat ; sed habes substantiam totius quaestionis in resolutione a nobis posita. (b)Ad primum argumentum, dicendum, etc. Oppositum hujus solutionis habet Scotus 1. dist. 3. quaest 7. num. 39. Respondendo ad argumenta D. Thom. ubi dicit, quod in specie ad actum, est similitudo formalis, et quasi univoca, et in intellectu similitudo virtualis, et aequivoca ; ergo sibi contradicit. Respondetur, hic, sig. . contra istam minorem, recedit ab hac solutione, duobus argumentis probans actum assimilari magis objecto, quam intellectui, per quod tollitur contradictio.
Sed dices, argumentum non solvi per hoc. Respondetur, non urget, quia esto objectum, vel species, magis assimiletur actui, quam intellectus, hic tamen est movens motum, quatenus recipit in se speciem, qua movetur, et cum specie se movet ad actum. Et quando dicitur in argumento, causa magis propinqua est magis movens motum , supponitur falsum, soliti cet speciem esse propinquiorem intellectu respectu actus ; et dato quod esset propinquior, cum moveat aliud antecedenter ad actum, illud aliud est magis movens motum. Sed comparando utrumque ad actus productionem, etiam species dici potest movens motum, quia intellectus trahit secum illam, ut causa principalior, ut docet Scotus 1. d. 3. q. 8. (c) Praeterea, potentia activa, etc. Arguit quadrupliciter contra solutionem ad secundum, quatenus dicit speciem esse rationem agendi intellectui, sicut, verbi graita, calor est ratio calefaciendi ligno. Primo, quia causa activa non petit aliquid sibi imprimi ut agat, de quo 1. d. 3. quaest. 7. num. 22. Secundo, quia species esset tunc beatificabilis, quia magis esset intellectiva. Tertio, separata posset intelligere,
sicut et calor separatus calefacere. Quarto, sine specie intelligit intellectus Deum in patria ; ergo species non est ei ratio intelligendi , quia sine intelligendi ratione, repugnat aliquid intelligi.
Resolvendo igitur questionem, explicat ex loco Commentatoris quomodo intellectus possibilis per actionem intellectus agentis speciem ei imprimentis, sit in actu, ita ut actu elicere possit aliam speciem, I scilicet expressam ; et sic (inquit) movetur ab objecto, et species est sibi ratio intelligendi, per quam est in actu, quae ultima verba adjecit, ne putes esse ei rationem intelligendi, sicut est calor in ligno, quod jam rejecit; sed quatenus per speciem intellectus constituitur in actu, id est, in potentia accidentali, seu propinqua, ut intelligatur.
SUPPLEMENTUM AD QUAESTIONES
R. P. F.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM