QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
CUM ANNOTATIONES II. P. F. HUGONIS CAVILLI, ORD. MIN. REO. OBS.
AD LECTOREM
Quaestiones Scoti de Anima, diu desideratas, saepius diligenter quaesitas, tandem inveni apud R. P. Lucam Waddingum Hybemum sacrae Theologiae Professorem, et antiquitatis Franciscanorum magnum iniagalorem, quorum historiam solidissimae veritatis argumentis condnnatam prae manibus habet praelo paratam, cum variis aliis ejusdem Ordinis antiquorum Doctorum tractatibus luce publica donan lis. Horum unus erat iste tractatus Doctoris Subtilis de Anima, adeo incognitus, ut ab ipsis Scotistis tam veteribus, quam recentioribus, vix aut rarissime citatum reperias. Semel editus, ut conjicere licet, paulo post artis impressoriae inventionem pro more antiquo sine nomine loci, Typographi, vel appositione anni, temporis lapsu ita evanuit, ut a paucissimis, etiam inter ipsius Auctoris celeberrimos discipulos videri, vel legi potuerit, quem tamen invenit praedicti Patris in hoc rerum genere solertissima industria, et quia aliis ipse occupatus erat, eumdem mihi castigandum tradidit. Opus acceptavi libenter, quoi scirem Scholae Theologorum et Philosophorum, maxime Scotistarum, futurum gratissimum, pretiosum tractatum ab oblivione vindicare, et novo Commentario ejus antiquitatem adornare, et veluti nova veste induere. Prius tamen quam inchoarem, certum mihi feci opus esse genuinissimum sui Auctoris, non falso ei afficlum, quod quidem facile fuit. Omnes qui catalogum ejus operum intexunt, hujus mentionem faciunt, nec ullus unquam de eo dubitavit, et habetur ejus nomine manu scriptum in Bibliotheca Vaticana, pluteo 45. num. 869. et in pluteo 4,2. tobi habentur indices quaestionum omnium operum ejus per fratrem Franciscum Ruver, postea Sixtum IV. concinnali. Inter hos recensentur omnes quaestiones hujus operis suo ordine dispositae, in quarum castigatione praestiti sequentia.
Textum innumeris, quibus ubique scatebat, mendis correxi, citationes Philosophi, quae ubique deerant, non parvo labore apposui ;quae videbantur a placitis Doctoris alibi dissentire, cum iis quae in Theologia habet, pro modulo meo concordavi, notas marginales adjeci, Scholia in textu ejus resolutionem breviter et clare continentia inserui, citatis semper locis, quibus Doctor de eadem re in Theologia tractat : quia vero hunc tractatum junior ante Theologiam scripsit, standum judicavi iis quae in Theologia habet, si aliquando, quod rarum est, sin concordari non potuit (quod etiam observandum est in ejus Metaphysica, ut in Prologo ejusdem bene notavit Mauritius Hibernicus.) Deinde Commentario singulas quaestiones exposui, et, quae ad propositum occurrebant, difficultates discussi et expedivi. Quia vero materia adhuc restabat incompleta (fere enim de sensu et intellectu dumtaxat disputavit Doctor) aijunxi supplementum, reliquas quaestiones, et difficultates al libros de Anima spectantes, tam a veteribus quam a recentioribus ventilari solitas, complectens, et conformiter ad mentem ejusdem Doctoris Subtilis resolvens :
brevitatem optavi cum claritate conjunctam, an assecutus sim, tu, benigne Lector, judex esto : in quibusdam quaestionibus majoris controversiae brevis esse mnpytui, quin difficultates fugirem. Aequi bonique consule, benevole Lector, et reliqua Doctoris Subtilis, opera castigata, correcta, annotationibusque illustrata, si Deus opportunitatem dederit, expeeta.VALK.
Fr. HUGO CAVELLUS.
REVERENDI ADMODUM PATRIS
FR. FRANCISCI VIVERII, HISPANI, ORDINIS CISTER.
PROCURATORIS GENERALIS CURIAE,
CENSURA
Supervacaneum (haud inficior) opus ejusmodi commendare judicabis Lector, nam ad Scoli laudes quis adjunget ?
Sed laude ipse sonet Et laureatus spiritus Scriptis coronatur suis.
Scriptis etiam his super libros Aristotelis de Anima, in quibus ejus subtilitas mirum in modum emicat, nempe de anima agendum fuit, quo nihil tota natura subtilius, sive substantiam, sive operationes, sive creationem, sive separationem ejus contemplemur. Quidni tali proposito objecto, subtiliter scriberet, quem ultra omnem credulitatem, et fere humanum captum, subtilissima in caeteris meditatum videmus? sed et ipse stylus (quantumvis Erasmianis simis non placeat) subtilitatem redolet vehementer ; nequiret etenim, si politiorem pro Grammaticorum placito phrasim affectaret, talia tam pure, et subtiliter promere, aut triplicanda sibi erant volumina, ne dicam multiplicanda, et tunc forsan exponi non valeret pro meritis, quidquid ipse conciso, ac pleno sermone complexus est. Jure profecto cive tanto Hibernorum regna gloriantur, nisi quod quodammodo illis ablatus est, ut universae Catholicae Ecclesiae decori sit, et fulcimento Franciscanae familiae, quam late patet orbis, specialis, sed egregius Doctor totius Theologicae facultatis patronus, et, quod maximi docti habent, puritatis originalis Virginis matris singularis assertor, ac propugnator venerandus, et nunc pro meritis magnus in regno caelorum. Reverendum quoque admodum Patrem Cavellum (cujus nunc prodeunt in lucem commentarius et supplementum ad quaestiones Scoli de Anima), quibus ego laudem verbis non habeo nisi suis, neque enim lucem luci afferre possumus, et ei luci, quae lucem ipsi Scoto dedit, si Scoto lux conferri valuit. Nonne egregiis ejus Castigationibus, et Notis ad universam Doctoris Subtilis Theologiam gratanter Lector frueris ? et utilitatem non vulgarem rei litterariae ex P. Hugonis lucubrationibus accessisse negabit nemo: et certe tantam, ut Scotus dignum videri possit commentatorem consecutus, non aliunde emendicatum, sed domi genitum, ex familia sua, denique ex Hibernia sua, quem si legeris, Scotum necdum obiisse, aut denuo surrexisse putabis, ita spiritum ejus hausit, quod vel praesentis operis praestantia abunde confirmat: nihil enim in eo desideratur, nisi superfluit: quidquid veteres, quidquid neoterici de ejusmodi subjecto scripsere, hoc uno codice auctor subministrat, nec profusis, ut alii, verbis, sed pro legentium .
utilitate, contractis, difficiles omnes quaestiones enodat ad unguem, nihil, eruditionem adjuvans, intactum relinquens. Ergo quos universi lectores sola breviuscula lectione laudabunt, opus non est longa oralione commendare. Lege, et laudabis. Vale. Datum Romae 24. Junii 1624.
Fr. Franciscus Viverius Ordinis Cister, Procurator Generalis.
CENSURA R. P. F. LUCAE WADDINGI HIBERNI
De hoc opere non est quod dubitem Scoti esse genuinum, praeterquam enim quod omnes ferme Scriptorum nomenclalores cum in Aristotelis libros de Anima scripsisse commemorent, et Possevinus operis citel initium, in tribus codicibus Vaticanis MSS. qui signantur numeris 869. 890. 3092. et in aliis duobus vetustissimis sub ipsa Typographiae infantia, sine loci, aut temporis notis, excusis, quaestiones istas inveni praefixa nomine Scoti. Opus est mutilum et mancum. Quae desiderabantur supplevit Illustrissimus et Reverendissimus Dominus Fr. Hugo Cavellus Archiepiscopus Armachanus, et Hir berniae Primas, de re litteraria, et maxime de Scoti schola et doctrina optime meritus. Quid in hac editione praestiterit, ipse prae fatur in limine. Aliqua nos correximus, corruptosque textus ex emendatiori codice restituimus. Prius scripsisse Scolum hos libros, quam in Melaphysicam,suspicari licet ex lib. 9. Metaphys. Quaest. 14. ubi consulendus est Scholiastes, scholio 14.
QUAESTIONES
SUPER LIBROS ARISTOTELIS
DE ANIMA FELICITER INCIPIUNT