QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Arist. 2. de Anima, c. 11 . text. 107 Avic. lib. 6. Natural. quaest, p. 2. c. de Iactu. Averr. com. 108. D. Thom. 1. p. q. 787. art. 3. Albert. Mag. 2. de Anima, tract. 3. Gajet. inc. 11. de Anima. aegid. coram. 108. Jandun. guaest. 27. Apollinaris quaest. 40. Marcell. 3. de Anima. quaest. 38. Perneliaslib. 5. Physiologiax, cap. 7.
Videtur quod unus : quia si essent plures, tunc essent plures quam quinque sensus ; cujus oppositum probat Philosophus in fine secundi de Anima.
Praeterea : sensus est unus, cujus organum est unum, quia sensus fundatur in organo ; organum tactus est unum, quia est corpus mixtum quod habet unitatem ab una perfectione dominante in eo : igitur, etc. Item, probatur minor ; quaecumque pars nervi,vel carnis (quidquid eorum sit organum tactus), sentit unam contrarietatem, sentit et aliam : ergo est unum organum tactus , et per consequens unus sensus tactus.
Praeterea ; si sunt plures, aut differunt numero, aut specie : non numero, quia sunt in eodem subjecto , quod non esset verum, si solo numero differrent. Similiter alter eorum superflueret, quia quando aliqua sunt ejusdem speciei, a quocumque potest pati unum, et aliud: a quacumque ergo contrarietate,vel specie sensibili immutaretur unus tactus, etiam et alius : non sunt ergo unius speciei , nec differunt specie. Probatio ; quia species universi non sunt aequales, nec esse possunt secundum aliquos ;
ergo unus esset alio perfectior, sed hoc videtur esse falsum ; tactus enim aeque perfecte sentit unam contrarietatem sicut et aliam.
Praeterea : sensus tactus facit animal esse animal, quia est primus sensus. Si ergo in uno animali sunt plures tactus ; ergo unum animal erit plura animalia, quod falsum est; ergo, etc.
Praeterea : animal imperfectum est unum ab unitate unius naturae, vel formae, sed non habet formam, vel perfectionem ultra sensum tactus ; ergo est unus tantum.
Praeterea : sensus tactus est unius contrarietatis ; ergo est unus. Probatio antecedentis ; quia illae quatuor qualitates tangibiles sic opponuntur, quod quaedam sunt activae, quaedam passivae; sed hoc est una contrarietas.
In oppositum est Philosophus, qui probat sensum tactus non esse unum, quia non est unius contrarietatis, et reprobat solutionem apparentem ad rationem suam.
Praetera : omnis potentia una habet unum subjectum sibi adaequatum ; non sic autem tactus, quia qua ratione diceres calidum vel frigidum, eadem ratione dicerem humidum vel siccum.
Praeterea ; omnis potentia una est respectu unius generis objecti, unitate praedicationis de omnibus quae a nulla potentia, nisi ab ista cognoscuntur, ut patet de colore respectu albi et nigri : qualitates autem tangibiles non habent unum genus objectivum tactui univoce praedicans de ipsis ; ergo potentia non est una. Probatio; qualitates enim activae,et passivae sunt in primaspecie Qualitatis ; durum, et molle in secunda , ergo, etc.