QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
Arist. 2. de Anima, c. 11 . text. 109. et lib. 1. de hist.animal, c. 4. et lib. deparlib. animal. c. 1. et. 5. Themist. in Paraphr. c. 39. et 40. Simpl. text.116.GsA.libA . de usupartium,cap. 16 . et 18. et lib.5. c. 9. et lib. 12. c. 2 et lib.2. de temperant. Averr. com. 18. et lib. 2. de par l ib. animal. c. 1 et 8. Philop ad text. 124. Aphfodisaeus lib. 2. de Anima, O. de contactu. D. Thom. 2. de Anima, lect. 32. Alb. Mag. 2. de Anima, c. 31. Fernelius lib. de animal facult. c. 6. Vesalius lib. 6. c. 1 V. Aegid. text. 108. dub. 2. Saar. lib. 3. de Anima, c. 27. Ziniara. et Dandinus 2. de Anima, circa c. 11 . Conimb.i6?d. q. 1.
Videtur quod sic, secundum Philosophum 2. Part. animal. cap. 8. Dicit enim quod caro est instrumentum tactus, sicut pupilla visus ; pupilla autem I est organum visus, ideo, etc.
Praeterea, caro animalis est animata : aut igitur anima organica, aut non organica ; non potest dici quod anima non organica , quia hujusmodi est intellectiva tantumjmulta autem sunt animalia habentia carnem animatam sine anima intellectiva ; ergo anima organica , et per consequens est pars organica animalis.
Praeterea, ubi est sensus tactus, ibi est organum tactus ; sed non in omni parte animalis, in qua est sensus tactus, ibi est nervus, et ibi tamen est caro ; ergo caro magis est organum tactus, quam nervus. Probatio minoris ; in capite est tactus, et non nervus. Praeterea aliqua sunt animalia, quae non habent nervos, ut pisces , tamen habent sensum tactus ; ergo, etc.
In oppositum est Commentator, dicens quod organum tactus est nervus coextensus toti corpori, et non caro , sed est medium in tangendo. Hoc etiam probat Philosophus in proposito ; quia sensibile positum super sensum non facit sensationem , sed positum tangibile supra carnem facit sensationem : ergo, etc.