QUAESTIONES SUPER LIBROS ARISTOTELIS DE ANIMA
QUAESTIO I Utrum sensus Iactus sit unus, oel plures
QUAESTIO II Utrum caro sit organum tactus
(a) Ad istam quaestionem dicendum, quod caro non est organum, sed nervus, etc. Circa hanc conclusionem variae sunt sententiae: quidam tenent cor esse organum tactus. Themistius cap. 40. Simplicius text. 116. favet Aristot. de Senect. cap. 2. et de Sensu, cap. 2. Alii volunt esse carnem, et cutem, Averroes 2. de Part. animal. cap. I. et 8. Philopon. ad text. 124. Suar. lib. 3. de Anim. cap. 27. citans alios. Sed conclusio Doctoris communis est, quam tenent Galen.
lib. 1. de Usu partium,cap. 16. et 18. et lib. 5 cap. 9. Albert. hic tract. 3. cap. 31. 34. D. Thom. 2. de Anim. lect. 32. Conimb. 2. de Anim. cap. 11. quaest. 1. ubi citant. alios. Satis probatur, et explicatur a Doctore, et est expresse Aristotelis ibi text. 109. ubi ponit carnem medium, et nervum organum.
Quatuor argumenta,quae adducit Suarez, contra hanc conclusionem, facile solvuntur ex iis quae habet Doctor, neque multum differunt ab iis, quae ipse contra se adducit , ideo ea non solvo seorsim. Conimbr. utramque sententiam conciliant, neque Doctor omnino negat carnem sentire aliquo modo, sed ad 3. ait, Virtute nerui prope existentis potest quaelibet pars sentire tangibile. Quibus verbis admittit aliquo modo carnem sentire. Prima autem sententia omni caret fundamento, quia experientia constat, non tantum in corde, sed in omni parte corporis tactum inesse. Quando ergo Aristoteles visus est illi sententiae favisse, tantum voluit peculiariter tactum correspondere cordi, quia est necessarius ad vitam, et fundamentum aliorum sensuum, et una cum corde perit, vel voluit tactum in corde maxime vigere. (b) per illos autem ramusculos, vel nervos derivantur testina a corde, vel cerebro per totum corpus. Quidam exponunt Aristotelem ideo dixisse tactum esse in corde, quia a corde nervi derivantur : sed Conimbr. multis probant 1. de Ortu, et Interitu, a cerebro derivari : sed quia ab hac quaestione abstinuit Doctor, neque ad rem multum facit, eam pertranseo. Verius tamen puto a cerebro derivari, quia ex dissectione constat ex cerebro descendere, vel ex spinali medulla, quae soboles est cerebri, e qua velut rami ex arbore, hinc inde disperguntur, et quo a cerebro, vel medulla longius abeunt, eo tenuiores sunt. Item, obstructo cerebro, efficitur quis sensus et motus expers, et remedia tunc applicantur, non cordi sed cerebro.
(c) Ad secundum,Caro animaliseslanimata anima sensitiva mediante nervo, etc. Consequenler ad conclusionem quaestionis, nega t carnem habere animam sensitivam, habet tamen vegetativam, qualem habent dentes et ossa , quia nutriuntur, ut tenet Phil. 2. de Gener. animal. cap. 4. et de Part. cap. 6. Sed in homine, caro sicut et reliquae partes ad veritatem naturae spectantes, anima rationali informantur , quia in eo non est distinctio vegetativae a sensitiva et rationali.
(d) In piscibus est aliquid proportionale nervis, quod sufficit. Constat dum secantur pisces, apparere ramusculos a spinali medulla prodeuntes per totam carnem dispersos, quos nervos dici, et esse, vix dubium est, saltem sunt aliquid nervis proportione correspondens. Sic Phil. 1. de Histor. animal. cap. 4. ait, quod in aliis est sanguis, et vena, in aliis quod his proportione respondeat. Sed cum de hac re dubitassem, occurrit locus Aristotelis 3. de Hist. animal, cap. 5. ubi expresse tribuit nervos proprie sumptos, piscibus : Sunt (inquit) quae nullos habent articulos, privataque pedibus et manibus sunt, iis pertenues incertique habentur (nervi), quapropter in piscibus, qui juxta pinnas positi sunt, ii praecipue veniunt in conspectum. Ubi non negat nervos in reliquis partibus piscium, sed quod non ita apparent ad oculum, sicut juxta pinnas.
Solvuntur argumenta contra conclusionem principalem.
Objicitur contra conclusionem quaestionis ; quia experientia constat carnem et cutem sentire, si punganlur. Respondetur cum Phil. 2. de Anim. cap. 11. et Scoto hic ad tertium, id fieri per nervum, esto non sit immediatus tangenti. Objicitur secundo, in stomacho et venis fit tactus ubi nulli sunt nervi. Respondetur esse aliquas fibras nervis proportionatas , idque ad oculum patet in stomacho. Objicitur tertio, tactus datus est animalibus, ut se tueantur a nocivis, ut ait hic Doctor num. 3.Ergo in omnibus partibus corporis est, et non tantum in nervo. Respondetur nervos, vel eorum ramusculos, per omnes particulas corporis diffundi, quod sufficit. Objicitur quarto ex
Arist. 1. de Hist. anim.cap. 4. et de Part. cap. 1. 5.8. ubi dicit carnem esse organum. Neque dici potest cum Commentatore quod tunc non novit naturam nervorum, quam exacte indagavit tractans de anima, quia post libros de Anima scripsit de animalibus, ut patet ex ordine operum ejus. Respondetur dupliciter ex Scoto ad primum. Hic adde, esto quod scripserit Aristoteles de animalibus post libros de Anima, tamen magis standum est iis, quae in hac re habet de anima, ubi ex professo examinat, quam de animalibus, ubi tantum refert, vel non examinat. Adde etiam quod de Part. anim. cap. 10. dicit carnem non esse sensorium tactus ; ergo in illis libris non est sibi constans, sed concordat cum Scoto ad 1.