DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VI.

Quod omne animal somno communicat et vigilia solum et semper, sed differenter.

His igitur probatis, manifestum est quod pene omnia animalia somno communicant. Omnia enim in rei veritate somno communicant, licet non de omnibus sit manifestum hic. Et hoc per inductionem experti probant de omnibus :

natatilia enim et volatilia et gressibilia visa sunt dormire : experimento enim genera piscium visa sunt dormire, et alia genera quaecumque habent oculos duros, et non habent palpebras quibus tegant oculos : hoc enim specialiter ponimus : quia in oculis eorum non potest considerari quando dormiunt et quando non, eo quod semper habent oculos apertos : consideratur autem in hoc quod hujusmodi animalia inveniuntur quiescentia. In his autem quae habent apertos oculos, planum est : quia cum causa somni, ut infra patebit, sit humiditas frigida a cerebro descendens, et magis juxta cerebrum sint oculi quam alii sensus, oculi primi sunt qui gravantur et premuntur in somno : et ideo in oculis primo consideratur somnus. Similiter autem dormire invenimus animalia intersecta sive succincta, quae quasi composita ex corporibus colligatis in medio, quae vocantur annulosa, sive rugosa, ut vespae, et apes, et muscae, et hujusmodi : omnia enim haec quiescunt immobilia existentia aliquando. Animalium autem quaedam sunt valde brevis somni : et ideo frequenter imperitos latet utrum talia animalia somno participant vel non : et hoc praecipue in his quae durum habent corium exterius, sicut scarabaeus, et annulosa volatilia : in his enim secundum sensum non facile percipitur somnus propter brevitatem somni eorum. Sed tamen si alicui videtur verisimilis ratio quam induximus, potest illa suadere : haec enim fuit causa quare adhuc rationes multiplicavimus, ut ex pluribus quasi persuadeatur quod omne animal necesse sit dormire.

Ut ergo quasi recapitulando dicamus, ex dictis est manifestum, quoniam omnia animalia participant somno : diffinitur enim animal per hoc quod est sensum habere, ut diximus in libro de Anima. Ex dictis autem in hoc libro constat, quod somnum dicimus per diffinitivam rationem esse vinculum quoddam et immobilitatem sensuum, et vigiliam esse sensuum solutionem et remissionem ad exteriores actus. Patet enim ex his, quod nullam plantarum possibile est communicare alteram illarum passionum, ut quod neque somnus, neque vigilia existat sine sensu : in quibus vero sensus est, his et tristari et gaudere insunt, ut in libro de Anima sufficienter est probatum : quibus vero inest tristitia vel gaudium, his omnibus inest concupiscentia : et differenter quidem insunt animalibus perfectis et imperfectis : perfectis enim perfecte, et imperfectis confuse insunt haec : et similiter sensus communis : plantis autem nihil horum inest, neque perfecte, neque confuse.

Signum autem ejus quod diximus, accipere possumus in hoc quod si sensus inesset secundum nutritivam quae est in plantis, tunc ligamentum ejus esset somnus : nunc autem somnus non ligat eam : quia nutritiva magis opus suum perficit in dormiendo quam in vigilando, eo quod tunc spiritus et calor ad interiora reducti coadjuvant calorem digestionis, et complent digestionem : quando autem ad exteriora expanduntur, tunc immutatur spiritus et calor interius, et debilitatur digestio : omnia enim dormientia magis in somno nutriuntur et augentur, licet ligatos tunc habeant sensus : et hoc fit tamquam ad alimentum et augmentum nihil sint egentia, ad sensus secundum actum reversionem.

Cum autem sic sit, quod omne animal aliquando dormiat, et aliquando vigilet, tamen diversimode valde se habent in his animalia. Quaecumque enim sunt frigida et viscosa, habent multas superfluitates circa locum digestionis, et sunt spissae pellis, dormiunt diutius quam alia : et necesse habent multum tempus anni, quando phlegma generatur, dormire, sicut ciconiae et nisi et hujusmodi : quaecumque autem habent subtilem humiditatem paucam, parum dormiunt, et est tempus breve somni eorum. De his autem determinandum est in libro de

Animalibus, ubi animalium differentiae determinabuntur.