DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT IX.

Et est DIGRESSIO declarans plane causam somniorum in quibus est divinatio.

Quia igitur in operationibus Antiquorum non invenitur convenienter dictum esse, videtur dicendum quod sicut probatur ex octavo nostro quod de physico auditu fecimus, quod homo et animal quod habet virtutem se movendi, est quodammodo imago mundi, praecipue cum hoc convenit homini, qui secundum virtutem habet intellectum moventem, sicut et orbis qui ab intelligentia movetur. Est enim in homine quod movet per se et indivisibile et immobile per se existens : et est in eo quod movetur ab ipso divisibile et motum, corpus videlicet cujus passiones veniunt ad animam, sicut et e converso passiones animae deveniunt ad corpus. In superioribus autem ita esse diximus, quod quibus superior motor influit super inferiorem et virtutem et formam quam explicat per motum : aliter enim non esset exitus universitatis in uno et eodem principio. Secundum hanc igitur convenientiam ordinis, cum homo sit quoddam ex motore et moto compositum ultimi ordinis, oportet quod omnia superiora influant ei. virtutes et formas practice moventes. Cum autem talis influentia etiam fingentibus difficilis sit, nisi ponamus vehens lumen quod ad. nos defluit ab orbe, sicut in libro de Anima diximus lumen radiale stellarum esse qua- litatem influxam elementis, et in ipso esse virtutes superiorum motorum, quae ab unoquoque passivorum inferiorum percipiuntur, secundum quod congruum ex natura et possibile fuerit unicuique. Hac autem forma sic defluens in ea quae sunt susceptura ipsam, efficax est ad movendum plus quam alia passio moveat voluntatem ad timendum vel concupiscendum : et, ut generaliter dicatur, ad prosequendum aliquid vel fugiendum ab ipso : quod ex hoc probatur, quod nisi ista forma a commixto ex elementis suscipitur, qualitates elementares non operantur nisi sicut instrumenta ipsius, et materia alteratur : et tunc dirigitur ad speciem in qua forma coelestis prima in actu efficitur : propter quod fortior est in movendo, quam qualitates elementares vel forma quae prius fuit in materia.

Videmus etiam, quod cum ipsa simplex sit et unita, statim illapsa commixto operatur plures virtutes, et multiplicat eas secundum quod indiguerit ad speciem secundum se inducendam. Haec omnia saepius a nobis sunt declarata.

Videmus etiam has formas quandoque ad vitam animalis terminari secundum congruentiam esse quod inveniunt in materia. Similiter igitur per omnia videtur dicendum, quod formae coelitus evectae ad nos, corpora nostra tangentes fortissime movent, et suas imprimunt virtutes, licet non sentiantur propter exteriorem tumultum : et ideo quando alienatio fit a sensibus, quocumque modo illud fiat, tunc percipiuntur motus sicut patiens percipit motum passionis, licet non moveat ut passio, sed potius ut signum, et quaedam causa futurorum : anima autem imaginativa ad quam pervenit motus hujusmodi formae, recipit motum secundum modum possibilem sibi, et hoc est ad formas imaginationis. Quaerit igitur formas simulacrorum quibus explicabitur talis forma, sicut quaerit formas quibus explicatur amor venereorum, in eo quod a tali detinetur concupiscentia, ad praeparationem talium imaginum inclinat

forma coelestis injacens somnianti et movens cum ut faciat vires corporis et animae sibi instrumentaliter deservire, sicut facit in materia quam movet ad alterationem et generationem, sicut diximus superius : et ideo talibus instrumentis multiplicantur multa simulacra, sicut in materia multiplicantur et multa agentia sub ipsa : et ex materia est, quod fit somnium multorum factorum et dictorum, in quibus demonstratur coelestis formae explicatio.

Hujus autem exemplum est videre in forma artis : quoniam haec est species operis, et ubi procedit in materiam artificiati, multis utitur instrumentis : et haec eadem movens animam artificis, movet virtutes ad imaginandum figuras omnium convenientium ad hoc ut in artificiatum producatur. Istud igitur est dictum propheticum, cui annectimus adhuc duo capitula ut fiat magis manifestum.