DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT III.

Qualiter vis somni facit latere somniantem quid sit quod app aret in somniis ?

Sed abeunte motu simulacri ejus quod est in actu movens primum sensitivum, verum quidem est dicere, quod est tale ut Coriscus, vel tonsor, vel sicut quilibet alius cujus species apparet in somnio : sed hoc non verum est, quod sit Coriscus ipse secundum rem. Cum enim qui nunc dormit, sentiebat in vigilando, non dicebat proprium sensum qui dijudicat et nuntiat rem sensibilem, esse Coriscum vere, vel secundum rem : sed dicebat per hunc sensum formalem quem accipit, illum esse verum Coriscum quem quidem sumendo dicit esse hunc, qui etiam in rei veritate est Coriscus : forma enim accepta sensu et postea imaginata ab eo qui vigilat, scitur non esse Coriscus verus, licet Coriscus verus sit, qui sentitur per formam illam et repraesentatur : hoc autem est verum judicium vigilantis : et hoc modo vigilans aliquis judicat, si non omnino detineatur aliquo sanguine amentiam faciente, sicut detinetur non sentiens secundum usum sensuum et actum qui est impotens sentire. Hoc enim sicut etiam somnians movetur motibus simulacrorum qui sunt in organis sentiendi, et illi quidem simile tantum et simulacrum esse id quod verum est in re ipsa, et decipitur tunc habens se ad simulacrum sicut ad rei veritatem : et est similiter tanta potentia somni, quod facit latere hoc simile : et ideo somnians indifferenter movetur ad similitudinem sicut ad rem ipsam.

Quemadmodum igitur est in superius inductis similitudinibus deceptionis , ita est etiam in somno. Si enim digitus supponatur oculo, ita quod situs oculi mutetur, unum duo videbitur propter causam quam alibi loquentes de sensibus expressimus : unde si tunc supponamus illum esse detentum, ita quod non contradicat ei quod apparet, tunc in veritate dicet unum esse duo, et decipitur. Si autem non sit detentus, sed judicet esse simulacrum in sensu tantum et non in re existens, tunc non decipitur : quia non videtur ei esse verum secundum rationem quod apparet in sensu : sic enim omnino est in somno : si enim adeo sit tenuis somnus, quod sentiat se dormire, et sentiat aliquo modo sensum in quo est passio dormientis, tunc quidem apparet somnium, sed non decipitur : quia non videtur ei ita esse secundum rem : et iterum dum somniat, contradicit et dicit somnium videri quidem Coriscum, non autem esse in veritate Coriscum. Hoc enim saepe contingit, quod dormiendo dicit aliquis somnium esse et non rei veritatem id quod apparet in somniis : si autem lateat eum, quod dormit, tunc in nullo contradicit : et tunc deceptus sequitur simulacrum sicut rem ipsam.