DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VIII.

De causis somni per similem, modum somnum causantibus.

Aliae autem, causae somni per similitudinem dictae causae somnum inducunt. Ex laboribus enim quidam somnus inducitur et praecipue spiritualibus : quia, illi a sensibus avertunt, et ad interius spiritus dirigunt : labor enim corporalis hoc facit, eo quod labor est colliquativus interioris humidi : motus enim intus excitat calorem : et tunc evaporat et liquatur humidum cibi congelati vel viscosi : exterius autem aperit poros, et evaporat calor et spiritus : et ideo exteriora obtinet frigiditas : et tunc refunduntur ad interiora calor et spiritus : et ideo labor inducit somnum. Et quia labor colliquativus est chymi congelati, praecipitur his qui ex pigritia vel diminutione exercitii male colorati et dispositi sunt, et praecipue his qui malam pinguedinem habent, et insomnes effecti sunt, quod exercitentur aliquo labore ut liquescat in eis humidum congelatum et sic digeratur, et vapore suo inducat somnum, et calore digerente consumatur superfluum, et dividatur viscosum : et sic redeat ad pulchritudinem coloris et statum sanitatis : labor enim quidam de numero colliquativorum est: illud autem quod sic colliquatur interius, congelatum fit sicut nutrimentum indigestum, quod calore digerente liquatur : et liquatum elevatur ad caput, et somnum inducit, nisi utique tantae sit frigiditatis, quod liquare non possit et vaporare. Similiter autem aegritudines quaedam faciunt so mnum magnum et quasi inexcitabilem, adducendo scilicet quaecumque simul fiant a superfluitate humiditatis et caliditatis, sicut fit in febricitantibus humidis atque lethargicis, qui somno inoxcitabili dormiunt.

Amplius autem propter idem causa somni est prima aetas, quae est calida et humida. Pueri enim vehementer dormiunt : eo quod fluidum humidum et subtile habeant nutrimentum et sanguinem et colorem multum, licet non acutum habeant : et ideo facile ad caput elevatur in ipsis nutrimentum, et dormiunt: et est conveniens somnus eorum.

Quod enim omne nutrimentum puerorum ex magna parte sursum feratur, probatur per hoc quod quantitas membrorum superiorum in eis, sicut humeri et collum et caput, excedit quantitates membrorum inferiorum, et hac de causa membra virorum superiora proportionabiliter majora sunt inferioribus propter calorem fortiorem in viris. Et ideo cum cadunt ab alto viri, frequenter cadunt super humeros vel collum, et colliduntur : foeminae autem super posteriora cadunt, et Ideo non adeo colliduntur. Haec etiam est causa, quod frequenter pueri epileptici sunt propter multum humidum quod fertur ad caput eorum : somnus enim simile aliquod est ita causa epileptiae : et ipse somnus quaedam epileptia videtur esse. Propter quod etiam pluribus hominibus principium epileptiae accidit In somno, licet postea forte evigilent : et dormientes quandoque in epileptia consumuntur et moriuntur, suffocato nimis humido : vigilantes enim quoniam non habent humidum nisi ex causa aegritudinis, et Ideo minus habent quam illi qui habent ex somno et ex morbo : cum enim multus spiritus evapora-

tionis tam in. somno quam in epileptia feratur sursum ad caput, descendens per venas colli et gutturis, facit intumescere venas, et illis intumescentibus coarctatur et praefocatur porus cannae per quem fit respiratio, et sic suffocatur.

Et haec est causa, quod pueris non conferunt vina et caetera vaporosa, neque nutricibus puerorum : quoniam enim ad nutrimentum nihil vel parum pueris videtur differre in prima aetate dare vinum, vel nutricibus, quia virtus cibi nutricis remanet in lacte quod bibit infans. sed oportet nutrices quae lactant, bibere vinum aquaticum valde et modicum, eo quod ventosum est virium, et magis vino medo ventosius est propter inflationem. In tantum vero superiora corporis sunt plena nutrimento in infantibus, quod quinque mensibus cervicem non vertunt postquam nati sunt, nisi raro forte hoc contingit : est enim in eis sicut in ebriis quibusdam, in quibus multa humiditas sursum lata, constringit poros et gravat caput : et haec est causa, quod in spatio priorum quinque mensium, neque signa, neque verba nominant, sed statim incipiunt aliquid notitiae ostendere : multus enim fluxus humidi non permittit formam signorum in eis stare, ut ex eis aliqua conceptio fieret : et hanc humiditatem vocavit Plato craterem lacteum, in quo obliviscuntur omnium animae a stellis, ut ait, descendentes, eorum quorum scientiae naturaliter sunt apud eas.

Rationabile est autem ex eadem causa primum et postquam vivunt primo embryones qui crescunt in matricibus, postea autem incipiunt moveri, non quidem: quod dormiant, quia non est vere somnus : sed quia superiora infusa habentes superflua humiditate, se movere non possunt. Omnino autem et universaliter signum horum quae dicta sunt, quod amatores sunt s omni prae aliis qui occultas ex parvitate habent venas : illi enim frigidi sunt et humidi, qui si calidi essent, calidum perforativum amplas periorasset venarum vias. Nam etiam prae aliis amant somnum qui magna habent capita. Eorum vero qui occultas habent venas, sunt venae angustae : quod satis amplum est substantiae evaporativae ad ducendum sursum strictum, est substantiae ingrossatae in humorem spissum conversae ad descendendum deorsum : et ideo diu est antequam descendat humiditas, eo quod difficulter descendit propter angustum : et ideo diu dormiunt et libenter. Illis vero qui magna capita habent, magnus impetus evaporationis fertur sursum, et magna evaporatio propter magnitudinem capitis, in quo multum retinetur : et ideo diu dormiunt.

Manifestas autem et amplas venas habentes, non sic somnolenti sunt propter oppositas causas : facilis enim est defluxus humidi de capite propter amplitudinem venarum, nisi aliquam aliam habeant passionem contrarium facientem huic eorum dispositioni : possunt enim aliqua causa obdurari venae vel augeri in ipsis grossa humiditas, quae sui multitudine et grossitie etiam per amplas venas difficulter descendet. Similiter autem neque melancholici somnum diligunt : in illis enim locus interioris caloris et infrigidatus et siccatus est : et ideo non habent id quod facere deberet evaporationem, et elevare ad caput : et ideo non fit in eis multitudo evaporationis. Ex eadem autem causa multum edaces sunt : ex frigido enim et sicco provenit appetitus multus comedendi : frigidum enim semper descendit gravando profundum stomachi, siccum autem non est evaporativum quando est conjunctum frigido : et si vaporet, propter debilem calorem est fumus niger et spissus, qui generat terrorem melancholicis : et sic superiora stomachi semper manent vacua : et haec vacuitas est causa famis : calor enim debilis pungendo orificium stomachi, provocat desiderium : et similiter venit ad os illud quidam porus fellis, qui sua punctura facit sensum famis quoties ipsum invenit vacuum et aliquo humore non infusum. In his autem qui calidi

sunt et humidi, vel saltem humidi, non fit tale desiderium : caliditas enim facit evaporare fundum stomachi, qui vapor replet ipsum orificium superius, et tollit desiderium: et hoc idem facit etiam calor in sicco, sed minus : humiditas autem frigida viscosa est, et ex se adhaeret orificio stomachi, et tollit desiderium in tantum quod aliquandoin ducit fastidium. Ex eadem causa sunt etiam duri melancholici non permoti de facili ad aliquid nisi quod prius ceperunt : corpora enim ipsorum afficiuntur, sicut omnino nihil jucundum habentia : quia jucunditas provenit ex tenui et subtili sanguine, quem movet temperata caliditas : isti autem omnino sunt contrariae dispositionis : habent enim grossum et gravem sanguinem, quem comprimit multa frigiditas complexionis. Signum autem ejus quod diximus, est quod pueri et juvenes subtili et temperato sanguine abundantes, multum sunt lusivi et jucundi : et senes exsiccati et frigidi graves et severi : nigra enim cholera, quae melancholia est, cum naturaliter frigida sit, locum nutrimenti et digestionis frigidum facit, similiter omnes alias partes ubicumque erit secundum potestatem excellentem hujusmodi superfluitas nigrae cholerae.