DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VII.

Et est DIGRESSIO declarans quae sunt de opinione Averrois, Alfarabii, Isaac, et de improbatione ejusdem.

Averroes autem, Alfarabius et Isaac Israelita probabiliorem de dictis dederunt sententiam. Dicunt enim isti animam esse perfectionem corporis, et ex corporis differentiis in bonitate et malitia complexionis esse differentias animarum secundum nobilitatem et ignobilitatem operationum suarum : intelligentias autem agentes coelestes, sicut et Avicenna dicit, animabus lumen affluere, et eas de scientiis per principia scientiarum, de futuris contingentibus aliquando per prophetiae habitum illustrare. Cum autem formae et intelligentiae sint universales, et phantasmata in quibus futura apparent, sint particularia objicientes sibi quomodo intelligentia habens formas universales simplices, dat particulares et imaginabiles. Solvunt dicentes quod hoc saepe contingit, quod duas formas habet in uno modo, et accipiens accipit eam in. alio modo : quia, sicut saepe dictum est, non accipit eam secundum potestatem dantis, sed secundum potestatem accipientis : ei ideo formam quam habet in- telligentia universalem, recipit anima

somniantis particularem et imaginabi- lem. Et de hoc dant exemplum, quoniam

nos videmus quod omnes formae quas explicat motus coeli, sunt in coelo uni-

versales : et cum in elementis recipiuntur sunt determinatae : et materia rei generabilis recipit particulares et determinatas ad hoc vel illud significatum in rebus naturae. Similiter igitur dicunt fieri Ii) impressionibus animae ab intellectu, orbis : quoniam quidem has recipit aliquando intellectus universales et simplices : minus tamen quam fuerunt in intelligentia, et easdem effingit imaginata ad modum suae possibilitatis et quantitatis et figuram determinatam et significatam. Tale igitur est dictum istorum Philosophorum, ut videtur ex dictis eorum.

Videntur autem inconvenientia plura sequi ex dictis eorum. Jam enim alibi diximus, quod cum dicitur quod intelligentia est plena formis, et quod intelligentia est quae habet formas universales, et est alia quae habet formas speciales et particulares, quod hoc dictum est de formis praedictis quas explicant per caeli motum : hoc autem quod tali motu influitur, corpus primo tangit, et post hoc animam : et sic non convenienter videtur esse dictum, quod anima illustretur splendore formarum ab intelligentia agente separata.

Adhuc autem cum nos sciamus talia futura aliquando etiam divinari per astrorum motus, videtur quod primus afflatus hujus scientiae notitiae sit ex corpore cccli, et non ab intelligentia sola. Et quod omnibus contingit inconveniens, sequitur etiam ad dictum istorum, quod videlicet assignatur communicatio et explicatio intelligentiae agentis in animam secundum modum illustrationis quam dicunt : et ideo modus talis impossibilis esse videtur.

Amplius sicut in libro de Intellectu et intelligibili diximus, una est forma prima quae procedit ab universitatis principio, quae, etiam explicatur ab omnibus motoribus caelestibus, sive sint simplices, sive compositi ex movere et mobili : quae quanto plus procedit in distantia moventium et eorum quae moventur, tanto plus millii plicatur et determinatur per divisionem, et contrahitur ad esse determinatum : et si talis est forma quae est in intelligentiis, videtur talis forma nihil conferre ad scientiam futurorum, etiamsi imprimatur in anima, eo quod est forma operis et non scientiae alicujus futuri vel alterius. Propter hoc igitur et his similia non videtur milii dictis istorum Philosophorum penitus esse adhaerendum,