DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT VII.

Quare non sapientissimis, sed quibuslibet talia fiunt somnia ?

Haec igitur est vera causa, quod accidunt somnia talia vaticinium habentia quibuslibet hominibus indifferenter, et non accidunt viris prudentissimis et optimis : sapientes enim et optimi non sunt intenti nisi circa sapientias et virtutes et honesta alia: propter quod non percipiunt somnia, nisi forte illa quae diximus superius, quae fiunt a dispositionibus operum et inchoationibus, quae de die sunt pertractata : a talium enim curis non destituitur anima sapientissimorum et optimorum etiam in nocte : et ideo cura talium excludit ab eis motuum aliorum perceptionem, tam in somno quam in vigilia.

Si autem Deus ad regimen vitae humanae talia immitteret somnia, cum pro certo Deum sciamus esse ordinatum in suis operationibus, faceret istam immissionem in eis in tempore quo ad. majorem proveniret utilitatem regiminis : hoc autem esset, quod in die immitteret tales immissiones sapientibus, quibus traditum est regimen vitae : et sic sapientes tantum in vigilia somniarent. Nunc autem quia aliunde ducunt originem, contingens est per talia somnia quoslibet homines praevidere, et non sapientes propter ipsorum circa alia majorem occupationem. Intelligentia quorumlibet plebei- orum hominum non est euecta curis melioribus, sed est deserta, in nullo forte habens affectionem : et ideo sicut inanis et vana de facili movetur hujusmodi inflexionibus, et agitur secundum congruentiam ejus quod movet eam : sicut enim diximus, quod passio movet ad quaerendum idola sibi congruentia, ita movet defluxio illa, sed movet ad modum naturae, et est multum efficax in movendo omne quod afficit.

Sed quia de hoc satis dictum est, ad alia transeamus, hic adjicientes, quod jam habetur causa ejus quod supra diximus, quare videlicet hujusmodi homines sunt multorum phantasmatum : hoc enim contingit propter multimodos motus interiorum et exteriorum, qui omnes usque ad medullas perveniunt, propter id quod natura est deserta et aliis occupationibus destituta. Causa autem destitutionis est in propriis gravitas spirituum, et defectus calidi bene moventis et humidi bene mobilis : et ideo sicut in speculo vacuo vel panno mundo profundantur maculae et sordes, ita fit in istis. Horum autem omnium causae satis in Physicis sunt habitae.