DE SOMNO ET VIGILIA

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 LIBER TERTIUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

CAPUT I.

Et est DiGRESSIO declarans quae sit intentio libri et modus, et quis ordo in scientia naturali, etc.

Somnus et vigilia non sunt passiones nisi animalis, et conveniunt omni, ita quod unum istorum inest semper : non autem conveniunt animali nisi secundum organa: et ideo non bene scientur ea quae de sensibilibus virtutibus dicta sunt, nisi interponatur hic de scientia istorum, et sunt ista, secundum Augustinum, una pars scientiae quae est de communibus operationibus et passionibus animae et corporis, de quibus post scientiam de anima tractandum erat : quoniam anima non habet operationes nisi quae sunt conjunctae et quae separantur in animali praeter solum intellectum, sicut patet in demonstratis in libro de Anima , et in libro de Intellectu et Intelligibili.

Cum etiam somni quaedam passio sit somnium, et etiam somnia multa non sunt sine intellectu, confert ista scientia ad meliorem notitiam eorum quae de intellectu dicta sunt. Et iterum de hac causa hic statim est tractandum : quia licet juventus et senectus, vita et mors generaliora sint quam somnus et vigilia, tamen quia facilitatem doctrinae per omnia attendimus, videtur nobis de somno et vigilia prius quam ex illis osse tractandum : eo quod cum superius digestis majorem videtur habere cognationem. Est enim quidam modus separationis intellectus et conjunctionis cum separatis substantiis somnium quoddam, sicut dicunt Avicenna et Algazel, et plurimum conferunt ad sciendum qualiter intellectus mortalium illuminationem recipit a substantiis separatis : somnium autem non accidit nisi dormienti vel similiter disposito ut dormiens disponitur : et ideo hic continue de somno et vigilia videtur nobis esse tractandum.

Est autem hoc non praetereundum, quod apud antiquos Aristotelis discipulos hic liber est inventus continuari cum libro de Sensu et sensato, quem in quatuor dividebant libros, quorum primum de sensu et sensato dicebant. Secundum de memoria et reminiscentia. Tertium de somno. Quartum de somnio. Et hunc librum esse dicunt quem Aristoteles saepe nominat de communibus operationibus animae et corporis, quibus etiam quidam eorum convertunt alios tres, scilicet de inspiratione, et de, juventute, et de motibus animalium : librum autem de intellectu et intelligibili quartum dicebant esse librum de anima, et tribus de anima qui communiter habentur, annectendum : et secundum hoc iterum non incongrue interponitur hic scientia illa a nobis.

Est igitur ista scientia de somno et vigilia, quae sunt passiones animalis convenientes ei per instrumenta sensuum,

per quas animal est et vocatur animal : passiones enim animalis secundum quod est animal, quaedam oriuntur ex anima et terminantur ad corpus, sicut sensus : quaedam oriuntur ex corpore et terminantur in animam, sicut somnus et vigilia : et ideo incongruum videbatur superius inductis Philosophis, quod simul tractaretur de sensu et sensato, et de somno et vigilia. Cum autem somnus sit quies vel quieti similis multum, sicut ostendemus infra: et ideo ut privatio videtur non cognosci nisi per vigiliam : tamen quia causas physicas habet somnus, ideo oportet inquirere de somno quasi principaliter, et per solutionem somni cognoscere vigiliam : vigilia enim causas speciales non habet nisi eas quae somnum solvunt et terminant, nec proprietates multas sibi attributas habet, nisi quae sensui secundum actum convenire videntur. Hac igitur de causa licet somnus, ut diximus, sit quaedam, privatio et quies, tamen non habet causas privativas, et habet propria multa, de quibus oportet considerare physicum. Et haec est causa quare ista scientia a somno magis quam a vigilia habet denominationem, cum tamen sit de utrisque : eo quod oppositorum scientia est eadem, sicut et idem subjectum susceptibile .

Sunt autem quidam dicentes hanc particulam rerum naturalium debere consequi libros Animalium, eo quod illi libri sunt de corporibus animatis : somnus autem et vigilia sunt conjuncti : corpus autem simplicius est quam conjunctum ex anima et corpore. Et illi errant valde : quoniam in scientia de Anima determinatum est quoddam animalium principium sine quo non contingit sciri animatum corpus. Anima autem non scitur nisi sciantur opera ejus et passiones : opera autem quae sunt animae sensibilis, sunt agere per sensus et organa sensuum, et passiones ejus sunt quae in substantiis talibus fuerunt passiones : hae autem operationes et passiones quae fiunt per sensum ut causas, praecipue inducunt somnum .

Quoniam igitur congruum est de somno animalium determinare post scientiam de passionibus et operationibus sensuum : quia haec omnia postea principia quaedam sunt ad sciendum naturam animati corporis, licet iterum somnus et vigililia sint passiones secundum organa sensuum accidentes animali, non tamen haec scientia de ipso animali tractat, eo quod habent causas principales et essentiales opera animae sensibilis, ut diximus : labor enim qui est per exercitium sensuum somni, est causa communis et essentialis : et ideo non cum scientia de animalibus, sed post scientiam de operationibus sensuum et passiones eorum tractanda est scientia ista.

Quia vero librum Aristotelis de scientia ista habemus, sequemur eum eo modo quo secuti sumus eum in aliis, facientes digressiones ab ipso ubicumque videbitur aliquid imperfectum vel obscurum dictum, dividentes opus per libros et tractatus et capitula, ut in aliis fecimus. Nos autem omissis operibus quorumdam modernorum, sequemur tantum Peripateticorum sententias et praecipue Avicennae et Averrois et Alfarabii et Algazelis, quorum libros de hac materia vidimus concordantes : tangemus etiam quandoque opinionem Galeni, etc.